Page images
PDF

Hinc Sthenelum petit, et Rhæti de gente vetusta
Anchemolum, thalamos ausum incestare novercæ.
Vos etiam gemini Rutulis cecidistis in arvis,

390
Daucia, Laride Thymberque, simillima proles,
Indiscreta suis, gratusque parentibus error:
At nunc dura dedit vobis discrimina Pallas :
Nam tibi, Thymbre, caput Evandrius abstulit ensis ;
Te decisa suum, Laride, dextera quærit,

395 Semanimesque micant digiti, ferrumque retractant.

Arcadas accensos monitu, et præclara tuentes Facta viri, mixtus dolor et pudor armat in hostes. Tum Pallas bijugis fugientem Rhætea præter Trajicit. Hoc spatium, tantumque moræ fuit Ilo: 400 Ilo namque procul validam direxerat hastam, Quam medius Rhæteus intercipit, optime Teuthra, . Te fugiens, fratremque Tyren ; curruque volutus Cædit semanimis Rutulorum calcibus arva. Ac velut, optatò ventis æstate coortis,

405 Dispersa immittit silvis incendia pastor ; Correptis subitò mediis, extenditur unâ Horrida per latos acies Vulcania campos ; Ille sedens victor flammas despectat ovantes. Non aliter sociûm virtus coit omnis in unum, Teque juvat, Palla. Sed bellis acer Halesus Tendit in adversos, seque in sua colligit arma. Hic mactat Ladona, Pheretaque, Demodocumque ; Strymonio dextram fulgenti deripit ense Elatam in jugulum ; saxo ferit ora Thoantis,

415 Ossa que dispersit cerebro permixta cruento. Fata canens silvis genitor celârat Halesum ; Ut senior leto canentia lumina solvit, Injecêre manum Parcæ, telisque sacrârunt Evandri. Quem sic Pallas petit, antè precatus : Da nunc, Tybri pater, ferro, quod missile libro, Fortunam atque viam duri per pectus Halesi : Hæc arma exuviasque viri tua quercus habebit. Audiit illa deus : dum texit Imaona Halesus, Arcadio infelix telo dat pectus inermum.

425 At non cæde viri tantâ perterrita Lausus, Pars ingens belli, sinit agmina. Primus Abantem

[ocr errors]
[ocr errors]

24 *

JJ

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Oppositum interimit, pugnæ nodumque moramque.
Sternitur Arcadiæ proles ; sternuntur Etrusci ;
Et vos, o Graiis imperdita corpora, Teucri.
Agmina concurrunt ducibusque et viribus æquis :
Extremi addensent acies ; nec turba moveri
Tela manusque sinit. Hinc Pallas instat et urget,
Hinc contrà Lausus, nec multùm discrepat ætas,
Egregii formæ ; sed queis fortuna negârat
In patriam reditus. Ipsos concurrere passus
Haud tamen inter se magni regnator Olympi;
Mox illos sua fata manent majore sub hoste.

Interea soror alma monet succurrere Lauso
Turnum, qui volucri curru medium secat agmen.
Ut vidit socios : Tempus desistere pugnæ ;
Solus ego in Pallanta feror ; soli mihi Pallas
Debetur ; cuperem ipse parens spectator adesset.
Hæc ait ; et socii cesserunt æquore jusso.
At, Rutulům abscessu, juvenis tum, jussa superba
Miratus, stupet in Turno, corpusque per ingens
Lumina volvit, obitque truci procul omnia visu;
Talibus et dictis it contra dicta tyranni :
Aut spoliis ego jam raptis laudabor opimis,
Aut leto insigni : sorti pater æquus utrique est.
Tolle minas. Fatus medium procedit in æquor.
Frigidus Arcadibus coit in præcordia sanguis.

Desiluit Turnus bijugis ; pedes apparat ire
Comminus. Utque leo, speculâ quum vidit ab altâ
Stare procul campis meditanten in prælia taurum,
Advolat : haud alia est Turni venientis imago.
Hunc ubi contiguum missæ fore credidit hastæ,
Ire prior Pallas, si quâ fors adjuvet ausum
Viribus imparibus ; magnumque ita ad athera fatur :
Per patris hospitium, et mensas, quas advena adîsti,
Te precor, Alcide, cæptis ingentibus adsis ;
Cernat semineci sibi me rapere arma cruenta,
Victoremque ferant morientia lumina Turni.
Audiit Alcides juvenem, magnumque sub imo
Corde premit gemitum, lacrymasque effudit inanes.
Tum Genitor natum dictis affatur amicis :
Stat sua cuique dies ; breve et irreparabile tempus

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[graphic]
[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

Hæc te prima dies bello dedit, hæc eadem aufert,
Quum tamen ingentes Rutulorum linquis acervos !

Nec jam fama mali tanti, sed certior auctor
Advolat Æneæ, tenui discrimine leti
Esse suos ; tempus versis succurrere Teucris.
Proxima quæque metit gladio, latumque per agmen
Ardens limitem agit ferro ; te, Turne, superbum
Cæde novâ quærens. Pallas, Evander, in ipsis
Omnia sunt oculis ; mensæ, quas advena primas
Tunc adiit, dextræque datæ. Sulmone creatos
Quatuor hîc juvenes, totidem, quos educat Ufens,
Viventes rapit, inferias quos immolet umbris,
Captivoque rogi perfundat sanguine flammas.
Inde Mago procul infensam contenderat hastam;
Ille astu subit, ac tremebunda supervolat hasta :
Et genua amplectens effatur talia supplex ;
Per patrios Manes, per spes surgentis Iuli,
Te precor, hanc animam serves natoque patrique.
Est domus alta ; jacent penitùs defossa talenta
Cælati argenti; sunt auri pondera facti
Infectique mihi. Non hîc victoria Teucrûm
Vertitur, aut anima una dabit discrimina tanta.
Dixerat. Æneas contrà cui talia reddit :
Argenti atque auri memoras quæ multa talenta,
Gnatis parce tuis : belli commercia Turnus
Sustulit ista prior, jam tum Pallante perempto.
Hoc patris Anchisæ Manes, hoc sentit Iulus.
Sic fatus, galeam lævâ tenet, atque reflexâ
Cervice orantis capulo tenus applicat ensem.
Nec procul Hæmonides, Phæbi Triviæque sacerdos,
Infula cui sacrâ redimibat tempora vittâ,
Totus collucens veste atque insignibus armis ;
Quem congressus agit campo, lapsumque superstans
Immolat, ingentique umbrâ tegit ; arma Serestus
Lecta refert humeris, tibi, rex Gradive, tropæum.
Instaurant acies, Vulcani stirpe creatus
Cæculus, et veniens Marsorum montibus Umbro.
Dardanides contrà furit. Anxuris ense sinistram,
Et totum clypei ferro dejecerat orbem ;
Dixerat ille aliquid magnum, vimque affore verbo

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

Crediderat, cæloque animum fortasse ferebat,
Canitiemque sibi et longos promiserat annos.
Tarquitus exsultans contrà fulgentibus armis,

550
Silvicolæ Fauno Dryope quem Nympha creârat,
Obvius ardenti sese obtulit: ille reductâ
Loricam clypeique ingens onus impedit hastâ.
Tum caput orantis nequidquam, et multa parantis
Dicere, deturbat terræ ; truncumque tepentem 555
Provolvens, super hæc inimico pectore fatur :
Istîc nunc, metuende, jace ! non te optima mater
Condet humi, patriove onerabit membra sepulcro :
Alitibus linquêre feris ; aut gurgite mersum
Unda feret, piscesque impasti vulnera lambent.
Protenus Antæum et Lucam, prima agmina Turni,
Persequitur, fortemque Numam, fulvumque Camertem,
Magnanimo Volscente satum, ditissimus agri
Qui fuit Ausonidûm, et tacitis regnavit Amyclis.
Ægæon qualis, centum cui brachia dicunt,

565 Centenasque manus, quinquaginta oribus ignem Pectoribusque arsisse, Jovis quum fulmina contra Tot paribus streperet clypeis, tot stringeret enses : Sic toto Æneas desævit in æquore victor, Ut semel intepuit mucro. Quin ecce Niphæi

570 Quadrijuges in equos adversa que pectora tendit : Atque illi, longè gradientem et dira frementem Ut vidêre, metu versi, retroque ruentes, Effunduntque ducem, rapiuntque ad littora currus. Interea bijugis infert se Lucagus albis

575 In medios, fraterque Liger : sed frater habenis Flectit equos ; strictum rotat acer Lucagus ensem. Haud tulit Æneas tanto fervore furentes : Irruit, adversâque ingens apparuit hastâ. Cui Liger :

580 Non Diomedis equos, nec currus cernis Achilli, Aut Phrygiæ campos : nunc belli finis et ævi His dabitur terris. Vesano talia latè Dicta volant Ligeri : sed non et Troïus heros Dicta parat contrà ; jaculum nam torquet in hostem. 585 Lucagus ut pronus pendens in verbera telo Admonuit bijugos ; projecto dum pede lævo

« PreviousContinue »