Ausoniis; donec versas ad littora puppes Respiciunt, totumque allabi classibus æquor. Ardet apex capiti, cristisque a vertice flamma Funditur, et vastos umbo vomit aureus ignes. Non secus ac liquidâ si quando nocte cometa Sanguinei lugubrè rubent, aut Sirius ardor; Ille, sitim morbosque ferens mortalibus ægris, Nascitur, et lævo contristat lumine cœlum.
Haud tamen audaci Turno fiducia cessit
Littora præcipere, et venientes pellere terrâ. [Ultro animos tollit dictis, atque increpat ultro:] Quod votis optâstis, adest, perfringere dextrâ ; In manibus Mars ipse, viri. Nunc conjugis esto Quisque suæ tectique memor : nunc magna referto Facta, patrum laudes. Ultro occurramus ad undam, Dum trepidi, egressique labant vestigia prima.
Hæc ait; et secum versat, quos ducere contrà, Vel quibus obsessos possit concredere muros. Interea Æneas socios de puppibus altis
Pontibus exponit. Multi servare recursus
Languentis pelagi, et brevibus se credere saltu;
Per remos alii. Speculatus littora Tarcho,
Quâ vada non spirant, nec fracta remurmurat unda,
Sed mare inoffensum crescenti allabitur æstu, Advertit subitò proras, sociosque precatur :
Nunc, o lecta manus, validis incumbite remis ;
Spumantesque rates arvis inferre Latinis ; Donec rostra tenent siccum, et sedêre carinæ Omnes innocuæ. Sed non puppis tua, Tarcho ; Namque, inflicta vadis, dorso dum pendet iniquo, Anceps sustentata diu, fluctusque fatigat, Solvitur, atque viros mediis exponit in undis;
Fragmina remorum quos et fluitantia transtra
Impediunt, retrahitque pedem simul unda relabens.
Nec Turnum segnis retinet mora; sed rapit acer Totam aciem in Teucros, et contrà in littore sistit. Signa canunt. Primus turmas invasit agrestes Æneas, omen pugnæ, stravitque Latinos, Occiso Therone, virûm qui maximus ultro
Ænean petit huic gladio, perque ærea suta,
Per tunicam squalentem auro, latus haurit apertum. Inde Lichan ferit, exsectum jam matre peremptâ,
Et tibi, Phœbe, sacrum, casus evadere ferri Quòd licuit parvo. Nec longè Cissea durum, Immanemque Gyan, sternentes agmina clavâ, Dejecit leto. Nihil illos Herculis arma,
Nec validæ juvêre manus, genitorque Melampus, Alcidæ comes, usque graves dum terra labores Præbuit. Ecce Pharo, voces dum jactat inertes, Intorquens jaculum clamanti sistit in ore. Tu quoque, flaventem primâ lanugine malas Dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon, Dardaniâ stratus dextrâ, securus amorum, Qui juvenum tibi semper erant, miserande, jaceres, Ni fratrum stipata cohors foret obvia, Phorci Progenies; septem numero septenaque tela Conjiciunt partim galeâ clypeoque resultant Irrita; deflexit partim stringentia corpus
Mæonis, et thoraca simul cum pectore rumpit. Huic frater subit Alcanor, fratremque ruentem Sustentat dextrâ trajecto missa lacerto
Protenus hasta fugit, servatque cruenta tenorem ; Dexteraque ex humero nervis moribunda pependit. Tum Numitor, jaculo fratris de corpore rapto, Ænean petiit; sed non et figere contrà Est licitum, magnique femur perstrinxit Achatæ. Hîc Curibus, fidens primævo corpore, Clausus Advenit, et rigidâ Dryopem ferit eminus hastâ
Sub mentum, graviter pressâ, pariterque loquentis
Vocem animamque rapit, trajecto gutture; at ille Fronte ferit terram, et crassum vomit ore cruorem. Tres quoque Threïcios, Boreæ de gente supremâ, Et tres, quos Idas pater et patria Ismara mittit, Per varios sternit casus. Accurrit Halesus, Auruncæque manus; subit et Neptunia proles, Insignis Messapus equis. Expellere tendunt Nunc hi, nunc illi certatur limine in ipso Ausoniæ. Magno discordes æthere venti Prælia ceu tollunt, animis et viribus æquis: Non ipsi inter se, non nubila, non mare cedunt:
Anceps pugna diu; stant obnixa omnia contrà.
Haud aliter Trojanæ acies aciesque Latinæ
Concurrunt; hæret pede pes, densusque viro vir. 'At parte ex aliâ, quâ saxa rotantia latè Impulerat torrens arbustaque diruta ripis, Arcadas, insuetos acies inferre pedestres, Ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci, Aspera queis natura loci dimittere quando Suasit equos; unum quod rebus restat egenis, Nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris : Quò fugitis, socii? per vos et fortia facta,
Per ducis Evandri nomen, devictaque bella, Spemque meam, patriæ quæ nunc subit æmula laudi, Fidite ne pedibus. Ferro rumpenda per hostes Est via. Quâ globus ille virûm densissimus urget, Hâc vos et Pallanta ducem patria alta reposcit. Numina nulla premunt: mortali urgemur ab hoste Mortales; totidem nobis animæque manusque. Ecce, maris magnâ claudit nos objice pontus; Deest jam terra fugæ pelagus, Trojamne petemus ? Hæc ait, et medius densos prorumpit in hostes. Obvius huic primùm, fatis adductus iniquis, Fit Lagus hunc, magno vellit dum pondere saxum, Intorto figit telo, discrimina costis
Per medium quâ spina dedit, hastamque receptat Ossibus hærentem. Quem non supèr occupat Hisbo, Ille quidem hoc sperans; nam Pallas antè ruentem, Dum furit, incautum crudeli morte sodalis, Excipit, atque ensem tumido in pulmone recondit.
Hinc Sthenelum petit, et Rhæti de gente vetustâ Anchemolum, thalamos ausum incestare novercæ. Vos etiam gemini Rutulis cecidistis in arvis, Daucia, Laride Thymberque, simillima proles, Indiscreta suis, gratusque parentibus error: At nunc dura dedit vobis discrimina Pallas : Nam tibi, Thymbre, caput Evandrius abstulit ensis; Te decisa suum, Laride, dextera quærit, Semanimesque micant digiti, ferrumque retractant. Arcadas accensos monitu, et præclara tuentes Facta viri, mixtus dolor et pudor armat in hostes. Tum Pallas bijugis fugientem Rhotea præter Trajicit. Hoc spatium, tantumque moræ fuit Ilo: Ilo namque procul validam direxerat hastam, Quam medius Rhoteus intercipit, optime Teuthra, Te fugiens, fratremque Tyren; curruque volutus Cædit semanimis Rutulorum calcibus arva. Ac velut, optatò ventis æstate coortis, Dispersa immittit silvis incendia pastor; Correptis subitò mediis, extenditur unâ Horrida per latos acies Vulcania campos ; Ille sedens victor flammas despectat ovantes. Non aliter sociûm virtus coit omnis in unum, Teque juvat, Palla. Sed bellis acer Halesus Tendit in adversos, seque in sua colligit arma.
Hic mactat Ladona, Pheretaque, Demodocumque ;
Strymonio dextram fulgenti deripit ense
Elatam in jugulum; saxo ferit ora Thoantis, Ossaque dispersit cerebro permixta cruento. Fata canens silvis genitor celârat Halesum; Ut senior leto canentia lumina solvit, Injecêre manum Parcæ, telisque sacrârunt Evandri. Quem sic Pallas petit, antè precatus : Da nunc, Tybri pater, ferro, quod missile libro, Fortunam atque viam duri per pectus Halesi : Hæc arma exuviasque viri tua quercus habebit. Audiit illa deus dum texit Imaona Halesus, Arcadio infelix telo dat pectus inermum.
At non cæde viri tantâ perterrita Lausus, Pars ingens belli, sinit agmina. Primus Abantem
Oppositum interimit, pugnæ nodumque moramque. Sternitur Arcadia proles; sternuntur Etrusci ; Et vos, o Graiis imperdita corpora, Teucri. Agmina concurrunt ducibusque et viribus æquis: Extremi addensent acies; nec turba moveri Tela manusque sinit. Hinc Pallas instat et urget, Hinc contrà Lausus, nec multùm discrepat ætas, Egregii formæ ; sed queis fortuna negârat In patriam reditus. Ipsos concurrere passus Haud tamen inter se magni regnator Olympi; Mox illos sua fata manent majore sub hoste.
Interea soror alma monet succurrere Lauso Turnum, qui volucri curru medium secat agmen. Ut vidit socios: Tempus desistere pugnæ ; Solus ego in Pallanta feror; soli mihi Pallas Debetur; cuperem ipse parens spectator adesset. Hæc ait; et socii cesserunt æquore jusso.
At, Rutulûm abscessu, juvenis tum, jussa superba Miratus, stupet in Turno, corpusque per ingens Lumina volvit, obitque truci procul omnia visu ; Talibus et dictis it contra dicta tyranni : Aut spoliis ego jam raptis laudabor opimis, Aut leto insigni: sorti pater æquus utrique est. Tolle minas. Fatus medium procedit in æquor. Frigidus Arcadibus coit in præcordia sanguis. Desiluit Turnus bijugis; pedes apparat ire Comminus. Utque leo, speculâ quum vidit ab altâ Stare procul campis meditantem in prælia taurum, Advolat haud alia est Turni venientis imago.
Hunc ubi contiguum missæ fore credidit hastæ, Ire prior Pallas, si quâ fors adjuvet ausum
Viribus imparibus; magnumque ita ad æthera fatur :
Per patris hospitium, et mensas, quas advena adîsti, Te precor, Alcide, cœptis ingentibus adsis ; Cernat semineci sibi me rapere arma cruenta, Victoremque ferant morientia lumina Turni. Audiit Alcides juvenem, magnumque sub imo Corde premit gemitum, lacrymasque effudit inanes. Tum Genitor natum dictis affatur amicis :
Stat sua cuique dies; breve et irreparabile tempus
« PreviousContinue » |