Page images
PDF
[ocr errors]

Flumen agit ; fessos quatit acer anbelitus artus.
Tum demum præceps saltu sese omnibus armis
In fluvium dedit : ille suo cum gurgite flavo
Accepit venientem, ac mollibus extulit undis ;
Et lætum sociis, ablutâ cæde, remisit.

Æ NEIDOS

LIBER X.

PANDITUR interea domus omnipotentis Olympi,
Conciliumque vocat divûm Pater atque hominum rex
Sideream in sedem ; terras unde arduus omnes,
Castraque Dardanidûm adspectat, populosque Latinos.
Considunt tectis bipatentibus. Incipit ipse :

Cælicolæ magni, quia nam sententia vobis
Versa retro, tantùmque animis certatis iniquis ?
Abnueram bello Italiam concurrere Teucris.
Quæ contra vetitum discordia ? quis metus aut hos,
Aut hos arma sequi, ferrumque lacessere suasit?

10
Adveniet justum pugnæ, ne arcessite, tempus,
Quum fera Carthago Romanis arcibus olim
Exitium magnum atque Alpes immittet apertas..
Tum certare odiis, tum res rapuisse licebit.
Nunc sinite ; et placitum læti componite fædus.

15 Jupiter hæc paucis ; at non Venus aurea contra Pauca refert : O Pater, o hominum divûmque æterna potestas ! (Namque aliud quid sit, quod jam implorare queamus ?) Cernis ut insultent Rutuli, Turnusque feratur

20 Per medios insignis equis, tumidusque secundo Marte ruat ? Non clausa tegunt jam mænia Teucros ; Quin intra portas atque ipsis prælia miscent Aggeribus murorum ; et inundant sanguine fossæ. Æneas ignarus abest. Nunquamne levari

25 Obsidione sines ? muris iterum imminet hostis Nascentis Trojæ ; nec non exercitus alter,

Atque iterum in Teucros Ætolis surgit ab Arpis
Tydides. Equidem, credo, mea vulnera restant ;
Et tua progenies mortalia demoror arma !
Si sine pace tuâ, atque invito numine, Troës
Italiam petiêre, luant peccata ; neque illos
Juveris auxilio. Sin tot responsa secuti,
Quæ Superi Manes que dabant, cur nunc tua quisquam
Vertere jussa potest ? aut cur nova condere fata ?
Quid repetam exustas Erycino in littore classes ?
Quid tempestatum regem, ventos que furentes
Æoliâ excitos ? aut actam nubibus Irim ?
Nunc etiam Manes (hæc intentata manebat
Sors rerum) movet ; et superis immissa repentè
Allecto, medias Italûm bacchata per urbes.
Nil super imperio moveor : speravimus ista,
Dum fortuna fuit ; vincant, quos vincere mavis.
Si nulla est regio, Teucris quam det tua conjux
Dura; per eversæ, genitor, fumantia Troja
Excidia obtestor, liceat dimittere ab armis
Incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.
Æneas procul ignotis jactetur in undis,
Et quamcumque viam dederit Fortuna sequatur :
Hunc tegere, et diræ valeam subducere pugnæ.
Est Amathus, est celsa mihi Paphus, atque Cythera,
Idaliæque domus ; positis inglorius armis
Exigat hîc ævum. Magnâ ditione jubeto
Carthago premat Ausoniam ; nihil urbibus inde
Obstabit Tyriis. Quid pestem evadere belli
Juvit, et Argolicos medium fugisse per ignes,
Totque maris vastæque exhausta pericula terræ,
Dum Latium Teucri recidivaque Pergama quærunt ?
Non satius, cineres patriæ insedisse supremos,
Atque solum, quo Troja fuit ? Xanthum et Simoënta
Redde, oro, miseris ; iterumque revolvere casus
Da, pater, Iliacos Teucris. Tum regia Juno,
Acta furore gravi : Quid me alta silentia cogis
Rumpere, et obductum verbis vulgare dolorem ?
Ænean hominum quisquam divůmve subegit
Bella sequi, aut hostem regi se inferre Latino ?
Italiam fatis petiit auctoribus, esto,

[ocr errors][ocr errors]

Cassandræ impulsus furiis. Num linquere castra
Hortati sumus, aut vitam committere ventis ?
Num puero summam belli, num credere muros ?
Tyrrhenamve fidem aut gentes agitare quietas ?
Quis deus in fraudem, quæ dura potentia nostri
Egit ? Ubi hîc Juno, demissave nubibus Iris ?
Indignum est, Italos Trojam circumdare flammis
Nascentem, et patriâ Turnum consistere terrâ,
Cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater :
Quid, face Trojanos atrâ vim ferre Latinis,
Arva aliena jugo premere, atque avertere prædas ?
Quid, soceros legere, et gremiis abducere pactas ;
Pacem orare manu, præfigere puppibus arma ?
Tu potes Ænean manibus subducere Graiûm,
Proque viro nebulam et ventos obtendere inanes ;
Et potes in totidem classem convertere Nymphas :
Nos aliquid Rutulos contrà juvisse, nefandum est ?
Æneas ignarus abest : ignarus et absit.

85
Est Paphus Idaliumque tibi, sunt alta Cythera :
Quid gravidam bellis urbem et corda aspera tentas ?
Nosne tibi fluxas Phrygiæ res vertere fundo
Conamur ? nos ? an miseros qui Troas Achivis
Objecit ? Quæ causa fuit, consurgere in arma
Europamque Asiamque, et fædera solvere furto ?
Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter ?
Aut ego tela dedi, fovive Cupidine bella ?
Tum decuit metuisse tuis : nunc sera querelis
Haud justis assurgis, et irrita jurgia jactas.

Talibus orabat Juno ; cunctique fremebant Cælicolæ assensu vario : ceu flamina prima, Quum deprensa fremunt silvis, et cæca volutant Murmura, venturos nautis prodentia ventos. Tum Pater omnipotens, rerum cui summa potestas, 100 Infit. Eo dicente, deûm domus alta silescit, Et tremefacta solo tellus ; silet arduus æther ; Tum Zephyri posuere ; premit placida æquora pontus.

Accipite ergo, animis atque hæc mea figite dicta. Quandoquidem Ausonios conjungi fædere Teucris 105 Haud licitum, nec vestra capit discordia finem ; Quæ cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,

[ocr errors]
[ocr errors]

110

115

120

125

Tros Rutylusve fuat, nullo discrimine habebo ;
Seu fatis Italûm castra obsidione tenentur,
Sive errore malo Trojæ monitisque sinistris.
Nec Rutulos solvo. Sua cuique exorsa laborem
Fortunamque ferent. Rex Jupiter omnibus idem.
Fata viam invenient. Stygii per flumina fratris,
Per pice torrentes atrâque voragine ripas,
Annuit ; et totum nutu tremefecit Olympum.
Hic finis fandi. Solio tum Jupiter aureo
Surgit ; cælicolæ medium quem ad limina ducunt.

Interea Rutuli portis circùm omnibus instant
Sternere cæde viros, et mænia cingere flammis.
At legio Æneadûm vallis obsessa tenetur :
Nec spes ulla fugæ. Miseri stant turribus altis
Nequidquam, et rarâ muros cinxêre coronâ.
Asius Imbrasides, Hicetaoniusque Thymætes,
Assaracique duo, et senior cum Castore Thymbris,
Prima acies. Hos germani Sarpedonis ambo,
Et Clarus, et Themon, Lyciâ comitantur ab altâ.
Fert ingens toto connixus corpore saxum,
Haud partem exiguam montis, Lyrnessius Acmon,
Nec Clytio genitore minor, nec fratre Menestheo.
Hi jaculis, illi certant defendere saxis,
Molirique ignem, nervoque aptare sagittas.
Ipse inter medios, Veneris justissima cura,
Dardanius caput, ecce, puer detectus honestum,
Qualis gemma, micat, fulvum quæ dividit aurum,
Aut collo decus, aut capiti ; vel quale per artem
Inclusum buxo, aut Oriciâ terebintho,
Lucet ebur : fusos cervix cui lactea crines
Accipit, et molli subnectens circulus auro.
Te quoque magnanimæ viderunt, Ismare, gentes
Vulnera dirigere, et calamos armare veneno,
Mæoniâ, generose, domo ; ubi pinguia culta
Exercentque viri, Pactolosque irrigat auro.
Affuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni
Aggere murorum sublimem gloria tollit :
Et Capys ; hinc nomen Campanæ ducitur urbi.

Illi inter sese duri certamina belli
Contulerant ; mediâ Æneas freta nocte secabat.

130

135

145

Namque, ut ab Evandro castris ingressus Etruscis
Regem adit, et regi memorat nomenque genusque ;
Quidve petat, quidve ipse ferat, Mezentius arma 150
Quæ sibi conciliet, violentaque pectora Turni,
Edocet ; humanis quæ sit fiducia rebus
Admonet ; immiscetque preces : haud fit mora ; Tarcho
Jungit opes, fædusque ferit. Tum libera fati
Classem conscendit jussis gens Lydia divům, 155
Externo commissa duci. Æneïa puppis
Prima tenet, rostro Phrygios subjuncta leones :
Imminet Ida supèr, profugis gratissima Teucris.
Hîc magnus sedet Æneas, secumque volutat
Eventus belli varios : Pallasque, sinistro

160

160 Affixus lateri, jam quærit sidera, opacæ Noctis iter, jam quæ passus terrâque marique.

Pandite nunc Helicona, Deæ, cantusque movete ;
Quæ manus interea Tuscis comitetur ab oris
Ænean, armetque rates, pelagoque vehatur.

165
Massicus æratâ princeps secat æquora Tigri :
Sub quo mille manus juvenum, qui mania Clusi,
Quique urbem liquêre Cosas ; queis tela, sagittæ,
Corytique leves humeris et letifer arcus.
Unâ torvus Abas ; huic totum insignibus armis 170
Agmen, et aurato fulgebat Apolline puppis.
Sexcentos illi dederat Populonia mater
Expertos belli juvenes : ast Ilva trecentos
Insula, inexhaustis Chalybum generosa metallis.
Tertius, ille hominum divûmque interpres Asylas, 175
Cui pecudum fibræ, cæli cui sidera parent,
Et linguæ volucrum, et præsagi fulminis ignes,
Mille rapit densos acie atque horrentibus hastis.
Hos parere jubent Alpheæ ab origine Pisæ,
Urbs Etrusca solo. Sequitur pulcherrimus Astur, 180
Astur equo fidens, et versicoloribus armis.
Tercentum adjiciunt (mens omnibus una sequendi)
Qui Cærete domo, qui sunt Minionis in arvis,
Et Pyrgi veteres, intempestæque Graviscæ.

Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello, 185 Transîerim, Cinyra ; et paucis comitate Cupavo, Cujus olorinæ surgunt de vertice pennæ :

« PreviousContinue »