Page images
PDF

Mandet humo solitâ ; aut, si qua id fortuna vetabit,
Absenti ferat inferias, decoretque sepulcro.

215
Neu matri miseræ tanti sim causa doloris ;
Quæ te, sola, puer, multis e matribus ausa,
Persequitur, magni nec mạnia curat Acestæ.
Ille autem : Causas nequidquam nectis inanes,
Nec mea jam mutata loco sententia cedit.

220 Acceleremus, ait. Vigiles simul excitat ; illi Succedunt, servantque vices : statione relictâ Ipse comes Niso graditur, regemque requirunt.

Cætera per terras omnes animalia somno Laxabant curas, et corda oblita laborum :

225 Ductores Teucrûm primi, delecta juventus, Consilium summis regni de rebus habebant ; Quid facerent, quisve Æneæ jam nuntius esset. Stant longis adnixi hastis, et scuta tenentes, Castrorum et campi medio. Tum Nisus et und 230 Euryalus confestim alacres admittier orant ; Rem magnam, pretiumque moræ fore. Primus Iulus Accepit trepidos, ac Nisum dicere jussit. Tum sic Hyrtacides : Audite oʻmentibus æquis, Æneadæ ; neve hæc nostris spectentur ab annis, 235 Quæ ferimus. Rutuli somno vinoque soluti Conticuêre : locum insidiis conspeximus ipsi, Qui patet in bivio portæ, quæ proxima ponto; Interrupti ignes, aterque ad sidera fumus Erigitur. Si fortunâ permittitis uti,

240 Quæsitum Ænean ad mænia Pallantea Mox hîc cum spoliis, ingenti cæde peractâ, Affore cernetis. Nec nos via fallit euntes : Vidimus obscuris primam sub vallibus urbem Venatu assiduo, et totum cognovimus amnem. 245 Hic annis gravis atque animi maturus Aletes : Dî patrii, quorum semper sub numine Troja est, Non tamen omnino Teucros delere paratis, Quum tales animos juvenum et tam certa tulistis Pectora. Sic memorans, humeros dextrasque tenebat 250

Amborum, et vultum lacrymis atque ora rigabat. · Quæ vobis, quæ digna, viri, pro laudibus istis,

Præmia posse rear solvi ? Pulcherrima primùm

Dî moresque dabunt vestri : tum cætera reddet
Actutum pius Æneas, atque integer ævi

255
Ascanius, meriti tanti non immemor unquam.
Immo ego vos, cui sola salus genitore reducto,
Excipit Ascanius, per magnos, Nise, Penates,
Assaracique Larem, et canæ penetralia Vestæ,
Obtestor ; (quæcumque mihi fortuna fidesque est 260
In vestris pono gremiis :) revocate parentem ;
Reddite conspectum ; nihil illo triste recepto.
Bina dabo argento perfecta atque aspera signis
Pocula, devictâ genitor quæ cepit Arisbâ ;
Et tripodas geminos ; auri duo magna talenta ; 265
Cratera antiquum, quem dat Sidonia Dido.
Si verò capere Italiam sceptrisque potiri
Contigerit victori, et prædæ ducere sortem ;
Vidisti, quo Turnus equo, quibus ibat in armis
Aureus : ipsum illum, clypeum cristasque rubentes, 270
Excipiam sorti, jam nunc tua præmia, Nise.
Præterea bis sex genitor lectissima matrum
Corpora, captivosque dabit, suaque omnibus arma :
Insuper his, campi quod rex habet ipse Latinus.
Te verò, mea quem spatiis propioribus ætas

275 Insequitur, venerande puer, jam pectore toto Accipio, et comitem casus complector in omnes : Nulla meis sine te quæretur gloria rebus; Seu pacem, seu bella geram ; tibi maxima rerum Verborumque fides. Contra quem talia fatur 280 Euryalus : Me nulla dies tam fortibus ausis Dissimilem arguerit ; tantum : Fortuna, secunda Aut adversa, cadat. Sed te super omnia dona Unum oro : genetrix, Priami de gente vetustâ, Est mihi, quam miseram tenuit non Ilia tellus

285 Mecum excedentem, non menia regis Acestæ. Hanc ego nunc ignaram hujus quodcumque pericli est, Inque salutatam linquo : Nox, et tua testis Dextera, quòd nequeam lacrymas perferre parentis. At tu, oro, solare inopem, et succurre relictæ. 290 Hanc sine me spem ferre tui ; audentior ibo In casus omnes. Percussâ mente dederunt Dardanidæ lacrymas ; ante omnes pulcher Iulus ; 22 *

GG

295

300

305

310

Atque animum patriæ strinxit pietatis imago.
Tum sic effatur :
Spondeo digna tuis ingentibus omnia cæptis.
Namque erit ista mihi genetrix, nomenque Creüsæ
Solum defuerit, nec partum gratia talem

Parva manet. Casus factum quicumque sequuntur ; · Per caput hoc juro, per quod pater antè solebat ;

Quæ tibi polliceor reduci rebusque secundis,
Hæc eadem matrique tuæ generique manebunt.
Sic ait illacrymans : humero simul exuit ensem
Auratum, mirâ quem fecerat arte Lycaon
Gnosius, atque habilem vaginâ aptârat eburnâ.
Dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis
Exuvias ; galeam fidus permutat Aletes.
Protenus armati incedunt ; quos omnis euntes
Primorum manus ad portas juvenumque senumque
Prosequitur votis. Nec non et pulcher lulus,
Ante annos animumque gerens curamque virilem,
Multa patri portanda dabat mandata ; sed auræ
Omnia discerpunt, et nubibus irrita donant.

Egressi superant fossas, noctisque per umbram
Castra inimica petunt, multis tamen antè futuri
Exitio. Passim somno vinoque per herbam
Corpora fusa vident, arrectos littore currus,
Inter lora rotasque viros, simul arma jacere,
Vina simul. Prior Hyrtacides sic ore locutus :
Euryale, audendum dextrâ : nunc ipsa vocat res.
Hâc iter est : tu, ne qua manus se attollere nobis
A tergo possit, custodi, et consule longè.
Hæc ego vasta dabo, et lato te limite ducam.
Sic memorat, vocemque premit : simul ense superbum
Rhamnetem aggreditur, qui fortè tapetibus altis
Exstructus toto proflabat pectore somnum ;
Rex idem, et regi Turno gratissimus augur :
Sed non augurio potuit depellere pestem.
Tres juxtà famulos temerè inter tela jacentes,
Armigerumque Remi premit, aurigamque sub ipsis
Nactus equis, ferroque secat pendentia colla.
Tum caput ipsi aufert domino, truncumque relinquit
Sanguine singultantem ; atro tepefacta cruore

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

instat

Terra torique madent. Nec non Lamyrumque, Lamumque,
Et juvenem Sarranum, illâ qui plurima nocte 335
Luserat, insignis facie, multoque jacebat
Membra deo victus : felix, si protenus illum
Æquâsset nocti ludum, in lucemque tulisset !
Impastus ceu plena leo per ovilia turbans,
Suadet enim vesana fames, manditque trahitque 340
Molle pecus, mutumque metu ; fremit ore cruento.
Nec minor Euryali cædes : incensus et ipse
Perfurit, ac multam in medio sine nomine plebem,
Fadumque, Herbesumque subit, Rhætumque, Abarimque,
Ignaros ; Rhætum vigilantem et cuncta videntem, 345
Sed magnum metuens se post cratera tegebat ;
Pectore in adverso totum cui comminus ensem
Condidit assurgenti, et multâ morte recepit.
Purpuream vomit ille animam, et cum sanguine mixta
Vina refert moriens : hic furto fervidus instat. 350
Jamque ad Messapi socios tendebat, ubi ignem
Deficere extremum, et religatos ritè videbat
Carpere gramen equos ; breviter quum talia Nisus,
(Sensit enim nimiâ cæde atque cupidine ferri,)
Absistamus, ait ; nam lux inimica propinquat. 355
Pænarum exhaustum satis est ; via facta per hostes.
Multa virûm solido argento perfecta relinquunt
Armaque, craterasque simul, pulchrosque tapetas.
Euryalus phaleras Rhamnetis et aurea bullis
Cingula, Tiburti Remulo ditissimus olim
Quæ mittit dona, hospitio quum jungeret absens,
Cædicus : ille suo moriens dat habere nepoti :
Post mortem bello Rutuli pugnâque potiti :
Hæc rapit, atque humeris nequidquam fortibus aptat.
Tum galeam Messapi habilem cristisque decoram 365
Induit. Excedunt castris, et tuta capessunt.

Interea præmissi equites ex urbe Latina,
Cætera dum legio campis instructa moratur,
Ibant, et Turno regis responsa ferebant,
Tercentum, scutati omnes, Volscente magistro. 370
Jamque propinquabant castris, murosque subibant,
Quum procul hos lævo flectentes limite cernunt ;
Et galea Euryalum sublustri noctis in umbrâ

[ocr errors]

Prodidit immemorem, radiisque adversa refulsit.
Haud temerè est visum. Conclamat ab agmine Volscens :
State, viri ; quæ causa viæ ? quive estis in armis ? 376
Quòve tenetis iter ? Nihil illi tendere contrà;
Sed celerare fugam in silvas, et fidere nocti.
Objiciunt equites sese ad divortia nota
Hinc atque hinc, omnemque abitum custode coronant. 380
Silva fuit latè dumis atque ilice nigrâ
Horrida, quam densi complêrant undique sentes ;
Rara per occultos lucebat semita calles.
Euryalum tenebræ ramorum onerosaque præda
Impediunt, fallitque timor regione viarum.

385
Nisus abit : jamque imprudens evaserat hostes,
Atque lacus, qui pòst, Albæ de nomine, dicti
Albani; tum rex stabula alta Latinus habebat.
Ut stetit, et frustra absentem respexit amicum :
Euryale, infelix quâ te regione reliqui ?

390
Quâve sequar ? Rursus perplexum iter omne revolvens
Fallacis silvæ, simul et vestigia retro
Observata legit, durnisque silentibus errat.
Audit equos, audit strepitus et signa sequentûm.
Nec longum in medio tempus, quum clamor ad aures 395
Pervenit, ac videt Euryalum, quem jam manus omnis,
Fraude loci et noctis, subito turbante tumultu,
Oppressum rapit et conantem plurima frustra.
Quid faciat ? quâ vi juvenem, quibus audeat armis
Eripere ? an sese medios moriturus in enses 400
Inferat, et pulchram properet per vulnera inortem ?
Ociùs adducto torquens hastile lacerto,
Suspiciens altam Lunam, sic voce precatur :
Tu, dea, tu præsens nostro succurre labori,
Astrorum decus, et nemorum Latonia custos.

405
Si qua tuis unquam pro me pater Hyrtacus aris
Dona tulit, si qua ipse meis venatibus auxi,
Suspendive tholo, aut sacra ad fastigia fixi :
Hunc sine me turbare globum, et-rege tela per auras.
Dixerat ; et toto connixus corpore ferrum

410
Conjicit : hasta volans noctis diverberat umbras,
Et venit aversi in tergum Sulmonis, ibique
Frangitur, ac fisso transit præcordia ligno.

[ocr errors]
« PreviousContinue »