Page images
PDF
EPUB

Limina nequidquam; ter fessus valle resedit.
Stabat acuta silex, præcisis undique saxis,

Speluncæ dorso insurgens, altissima visu,

Dirarum nidis domus opportuna volucrum.

235

Hanc, ut prona jugo lævum incumbebat ad amnem,

Dexter in adversum nitens concussit, et imis
Avulsam solvit radicibus; inde repentè
Impulit, impulsu quo maximus insonat æther:
Dissultant ripæ, refluitque exterritus amnis.
At specus et Caci detecta apparuit ingens
Regia, et umbrosæ penitùs patuêre cavernæ :
Non secùs ac si quâ penitùs vi terra dehiscens
Infernas reseret sedes, et regna recludat
Pallida, dîs invisa, supèrque immane barathrum
Cernatur, trepident immisso lumine Manes.
Ergo insperatâ deprensum in luce repentè,
Inclusumque cavo saxo, atque insueta rudentem,
Desuper Alcides telis premit, omniaque arma
Advocat, et ramis vastisque molaribus instat.

240

245

250

Ille autem, neque enim fuga jam supèr ulla pericli,
Faucibus ingentem fumum, mirabile dictu,
Evomit, involvitque domum caligine cæcâ,

Prospectum eripiens oculis; glomerat que sub antro
Fumiferam noctem, commixtis igne tenebris.
Non tulit Alcides animis; seque ipse per ignem
Præcipiti injecit saltu, quâ plurimus undam

255

Fumus agit, nebulâque ingens specus æstuat atrâ.
Hic Cacum in tenebris incendia vana vomentem
Corripit in nodum complexus, et angit inhærens
Elisos oculos, et siccum sanguine guttur.
Panditur extemplo foribus domus atra revulsis;
Abstractæque boves abjuratæque rapinæ

260

Cœlo ostenduntur; pedibusque informe cadaver

Protrahitur. Nequeunt expleri corda tuendo
Terribiles oculos, vultum, villosaque setis

265

Pectora semiferi, atque exstinctos faucibus ignes.
Ex illo celebratus honos, lætique minores
Servavêre diem; primusque Potitius auctor,
Et domus Herculei custos Pinaria sacri

270

Hanc aram luco statuit, quæ Maxima semper

Dicetur nobis, et erit quæ maxima semper.
Quare agite, o juvenes, tantarum in munere laudum,
Cingite fronde comas, et pocula porgite dextris ;
Communemque vocate deum, et date vina volentes.
Dixerat: Herculeâ bicolor quum populus umbrâ
Velavitque comas, foliisque innexa pependit,
Et sacer implevit dextram scyphus. Ociùs omnes
In mensam læti libant, divosque precantur.

Devexo interea propior fit Vesper Olympo:
Jamque sacerdotes primusque Potitius ibant,
Pellibus in morem cincti, flammasque ferebant.
Instaurant epulas, et mensæ grata secundæ

275

280

Dona ferunt, cumulantque oneratis lancibus aras.
Tum Salii ad cantus, incensa altaria circum,
Populeis adsunt evincti tempora ramis ;

285

Hic juvenum chorus, ille senum, qui carmine laudes
Herculeas et facta ferunt: ut prima novercæ

Monstra manu geminosque premens eliserit angues;
Ut bello egregias idem disjecerit urbes,
Trojamque, Echaliamque; ut duros mille labores
Rege sub Eurystheo, fatis Junonis iniquæ,
Pertulerit. Tu nubigenas, invicte, bimembres
Hylæumque Pholumque manu, tu Cresia mactas
Prodigia, et vastum Nemeâ sub rupe leonem.
Te Stygii tremuêre lacus, te janitor Orci
Ossa super recubans antro semesa cruento.
Nec te ullæ facies, non terruit ipse Typhoëus
Arduus, arma tenens; non te rationis egentem
Lernæus turbâ capitum circumstetit anguis.
Salve, vera Jovis proles, decus addite divis :
Et nos et tua dexter adi pede sacra secundo.
Talia carminibus celebrant: super omnia Caci
Speluncam adjiciunt, spirantemque ignibus ipsum.
Consonat omne nemus strepitu, collesque resultant.
Exin se cuncti divinis rebus ad urbem

Perfectis referunt. Ibat rex obsitus ævo,
Et comitem Ænean juxtà natumque tenebat
Ingrediens, varioque viam sermone levabat.
Miratur, facilesque oculos fert omnia circum,
Æneas, capiturque locis ; et singula lætus

290

295

300

305

310

Exquiritque auditque virûm monumenta priorum.
Tum rex Evandrus, Romanæ conditor arcis :

Hæc nemora indigenæ Fauni Nymphæ que tenebant,
Gensque virûm truncis et duro robore nata;

315

Queis neque mos, neque cultus erat; nec jungere tauros,
Aut componere opes nôrant, aut parcere parto;

Sed rami, atque asper victu venatus alebat.
Primus ab ætherio venit Saturnus Olympo,
Arma Jovis fugiens, et regnis exsul ademptis.
Is

genus indocile ac dispersum montibus altis
Composuit, legesque dedit, Latiumque vocari
Maluit, his quoniam latuisset tutus in oris.
Aurea quæ perhibent, illo sub rege fuerunt
Sæcula; sic placidâ populos in pace regebat.
Deterior donec paulatim ac decolor ætas,
Et belli rabies, et amor successit habendi.
Tum manus Ausonia et gentes venêre Sicanæ ;
Sæpiùs et nomen posuit Saturnia tellus.
Tum reges, asperque immani corpore Tybris,
A quo pòst Itali fluvium cognomine Tybrim
Diximus; amisit verum vetus Albula nomen.
Me pulsum patriâ, pelagique extrema sequentem,
Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum

320

325

330

His posuêre locis, matrisque egêre tremenda

335

Carmentis Nymphæ monita, et deus auctor Apollo.

Vix ea dicta; dehinc progressus monstrat et aram,

[blocks in formation]

Retulit; et gelidâ monstrat sub rupe Lupercal,
Parrhasio dictum Panos de more Lycai.

Nec non et sacri monstrat nemus Argileti,

345

Testaturque locum, et letum docet hospitis Argi.
Hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit,
Aurea nunc, olim silvestribus horrida dumis.
Jam tum religio pavidos terrebat agrestes
Dira loci; jam tum silvam saxumque tremebant.
Hoc nemus, hunc, inquit, frondoso vertice collem,

350

Quis deus, incertum est, habitat deus: Arcades ipsum
Credunt se vidisse Jovem, quum sæpè nigrantem

Ægida concuteret dextrâ, nimbosque cieret.
Hæc duo præterea disjectis oppida muris,

355

Reliquias veterumque vides monumenta virorum.

Hanc Janus pater, hanc Saturnus condidit arcem ;
Janiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.
Talibus inter se dictis ad tecta subibant

Pauperis Evandri, passimque armenta videbant
Romanoque foro et lautis mugire Carinis.

360

Ut ventum ad sedes: Hæc, inquit, limina victor
Alcides subiit; hæc illum regia cepit.

Aude, hospes, contemnere opes, et te quoque dignum
Finge deo; rebusque veni non asper egenis.

365

Dixit; et angusti subter fastigia tecti

Ingentem Ænean duxit, stratisque locavit
Effultum foliis et pelle Libystidis ursæ.

Nox ruit, et fuscis tellurem amplectitur alis.

At Venus haud animo nequidquam exterrita mater, 370 Laurentûmque minis et duro mota tumultu,

Vulcanum alloquitur, thalamoque hæc conjugis aureo
Incipit, et dictis divinum adspirat amorem :
Dum bello Argolici vastabant Pergama reges
Debita, casurasque inimicis ignibus arces,
Non ullum auxilium miseris, non arma rogavi
Artis opisque tuæ ; nec te, carissime conjux,
Incassumve tuos volui exercere labores ;
Quamvis et Priami deberem plurima natis,
Et durum Æneæ flevissem sæpè laborem.

375

380

Nunc Jovis imperiis Rutulorum constitit oris :

Ergo eadem supplex venio, et sanctum mihi numen

Arma rogo, genetrix nato. Te filia Nerei,

Te potuit lacrymis Tithonia flectere conjux.

Adspice, qui coëant populi, quæ moenia clausis

385

Ferrum acuant portis in me excidiumque meorum.

Dixerat ; et niveis hinc atque hinc diva lacertis
Cunctantem amplexu molli fovet. Ille repentè
Accepit solitam flammam, notusque medullas
Intravit calor, et labefacta per ossa cucurrit :
Non secùs atque olim, tonitru quum rupta corusco

390

Ignea rima micans percurrit lumine nimbos.
Sensit læta dolis et formæ conscia conjux.
Tum pater æterno fatur devinctus amore;
Quid causas petis ex alto? fiducia cessit
Quò tibi, diva, mei? similis si cura fuisset,
Tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset ;
Nec Pater omnipotens Trojam nec fata vetabant
Stare, decemque alios Priamum superesse per annos,
Et nunc, si bellare paras, atque hæc tibi mens est,
Quidquid in arte meâ possum promittere curæ,
Quod fieri ferro liquidove potest electro,

Quantùm ignes animæque valent; absiste precando
Viribus indubitare tuis. Ea verba locutus,

395

400

Optatos dedit amplexus, placidumque petivit

405

Conjugis infusus gremio per membra soporem.

Inde, ubi prima quies, medio jam noctis abactæ

[blocks in formation]

Antra Ætnæa tonant, validique incudibus ictus
Auditi referunt gemitum, striduntque cavernis

420

Stricturæ Chalybum, et fornacibus ignis anhelat :
Vulcani domus, et Vulcania nomine tellus.

Hoc tunc ignipotens cœlo descendit ab alto.
Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro,

Brontesque, Steropesque, et nudus membra Pyracmon. 425
His informatum manibus, jam parte politâ,
Fulmen erat; toto genitor quæ plurima cœlo
Dejicit in terras; pars imperfecta manebat.
Tres imbris torti radios, tres nubis aquosæ
Addiderant, rutili tres ignis et alitis austri.
Fulgores nunc terrificos, sonitumque, metumque,

430

« PreviousContinue »