Page images
PDF

Ut juxta genitorem adstat Lavinia virgo,
Visa (nefas !) longis comprendere crinibus ignem,
Atque omnem ornatum flammâ crepitante cremari ;
Regalesque accensa comas, accensa coronam
Insignem gemmis ; tum fumida lumine fulvo
Involvi, ac totis Vulcanum spargere tectis.
Id verò horrendum ac visu mirabile ferri :
Namque fore illustrem famâ fatisque canebant
Ipsam ; sed populo magnum portendere bellum.
At rex, sollicitus monstris, oracula Fauni,
Fatidici genitoris, adit, lucosque sub altâ
Consulit Albuneâ, nemorum quæ maxima sacro
Fonte sonat, sævamque exhalat opaca mephitim.
Hinc Italæ gentes, omnisque (Enotria tellus,
In dubiis responsa petunt. Huc dona sacerdos
Quum tulit, et cæsarum ovium sub nocte silenti
Pellibus incubuit stratis, somnosque petivit,
Multa modis simulacra videt volitantia miris,
Et varias audit voces, fruiturque deorum
Colloquio, atque imis Acheronta affatur Avernis.
Hîc et tum pater ipse, petens responsa, Latinus .
Centum lanigeras mactabat ritè bidentes,
Atque harum effultus tergo stratisque jacebat
Velleribus. Subita ex alto vox reddita luco est :
Ne pete connubiis natam sociare Latinis,
O mea progenies, thalamis neu crede paratis :
Externi veniunt generi, qui sanguine nostrum
Nomen in astra ferent, quorumque ab stirpe nepotes
Omnia sub pedibus, quâ sol utrumque recurrens
Adspicit oceanum, vertique regique videbunt.
Hæc responsa patris Fauni, monitusque silenti
Nocte datos, non ipse suo premit ore Latinus ;
Sed circùm latè volitans jam Fama per urbes
Ausonias tulerat, quum Laomedontia pubes
Gramineo ripæ religavit ab aggere classem.

Æneas, primique duces, et pulcher Iulus,
Corpora sub ramis deponunt arboris altæ,
Instituuntque dapes, et adorea liba per herbam
Subjiciunt epulis, (sic Jupiter ille monebat,)
Et Cereale solum pomis agrestibus augent.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Consumptis hîc forte aliis, ut vertere morsus
Exiguam in Cererem penuria adegit edendi,
Et violare manu malisque audacibus orbem
Fatalis crusti, patulis nec parcere quadris :

115
Heus ! etiam mensas consumimus ! inquit Iulus.
Nec plura alludens. Ea vox audita laborum
Prima tulit finem, primamque loquentis ab ore
Eripuit pater, ac stupefactus numine pressit.
Continuò, Salve, fatis mihi debita Tellus,

120 Vosque, ait, o fidi Troja, salvete, Penates. Hîc domus, hæc patria est. Genitor mibi talia, namque Nunc repeto, Anchises fatorum arcana reliquit : Quum te, nate, fames ignota ad littora vectum Accisis coget dapibus consumere mensas,

125 Tum sperare domos defessus, ibique memento Prima locare manu molirique aggere tecta. Hæc erat illa fames ; hæc nos suprema manebat, Exitiis positura modum. Quare agite, et primo læti cum lumine solis 130 Quæ loca, quive habeant homines, ubi mænia gentis, Vestigemus, et a portu diversa petamus. Nunc pateras libate Jovi, precibusque vocate Anchisen genitorem, et vina reponite mensis. Sic deinde effatus, frondenti tempora ramo

135 Implicat, et Geniumque loci, primamque deorum Tellurem, Nymphasque, et adhuc ignota precatur Flumina,; tum Noctem, Noctisque orientia signa, Idæumque Jovem, Phrygiamque ex ordine Matrem, Invocat, et duplices Caloque Ereboque parentes.

140 Hic Pater omnipotens ter cælo clarus ab alto Intonuit, radiisque ardentem lucis et auro Ipse manu quatiens ostendit ab æthere nubem. Diditur hîc subitò Trojana per agmina rumor, Advenisse diem, quo debita mænia condant.

145 Certatim instaurant epulas, atque omine magno Crateras læti statuunt, et vina coronant.

Postera quum primâ lustrabat lampade terras Orta dies, urbem, et fines, et littora gentis, Diversi explorant : hæc fontis stagna Numici,

150 Hunc Tybrim fluvium, hîc fortes habitare Latinos.

[graphic]

Tali intus templo divûm, patriâ que Latinus
Sede sedens, Teucros ad sese in tecta vocavit ;
Atque hæc ingressis placido prior edidit ore :

Dicite, Dardanidæ, neque enim nescimus et urbem 195
Et genus, auditique advertitis æquore cursum,
Quid petitis ? quæ causa rates, aut cujus egentes
Littus ad Ausonium tot per vada cærula vexit ?
Sive errore viæ, seu tempestatibus acti,
(Qualia multa mari nautæ patiuntur in alto,)

200 Fluminis intrâstis ripas, portuque sedetis ; Ne fugite hospitium, neve ignorate Latinos Saturni gentem, haud vinclo nec legibus æquam, Sponte suâ, veterisque dei se more tenentem. Atque equidem memini (fama est obscurior anpis) 205 Auruncos ita ferre senes ; his ortus ut agris Dardanus Idæas Phrygiæ penetrârit ad urbes, Threïciamque Samum, quæ nunc Samothracia fertur. Hinc illum Corythi Tyrrhenâ ab sede profectum Aurea nunc solio stellantis regia cæli

210 Accipit, et numerum divorum altaribus addit.

Dixerat ; et dicta Ilioneus sic voce secutus :
Rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos
Atra subegit hiems vestris succedere terris,
Nec sidus regione viæ littusve fefellit.

215
Consilio hanc omnes animis que volentibus urbem
Afferimur, pulsi regnis, quæ maxima quondam
Extremo veniens sol adspiciebat Olympo.
Ab Jove principium generis ; Jove Dardana pubes
Gaudet avo; rex ipse, Jovis de gente suprema, 220

Troïus Æneas tua nos ad limina misit.
Quanta per Idæos sævis effusa Mycenis
Tempestas ierit campos ; quibus actus uterque
Europæ atque Asiæ fatis concurrerit orbis ;
Audiit, et si quem tellus extrema refuso

225
Submovet oceano, et si quem extenta plagarum
Quatuor in medio dirimit plaga solis iniqui.
Diluvio ex illo tot vasta per æquora vecti,
Dîs sedem exiguam patriis, littusque rogamus
Innocuum, et cunctis undamque auramque patentem. 230
Non erimus regno indecores ; nec vestra feretur,

Fama levis, tantive abolescet gratia facti ;
Nec Trojam Ausonios gremio excepisse pigebit.
Fata per Æneæ juro, dextramque potentem,
Sive fide, seu quis bello est expertus et armis ;

235
Multi nos populi, multæ (ne temne, quòd ultro
Præferimus manibus vittas ac verba precantia)
Et petiêre sibi et voluêre adjungere gentes.
Sed nos fata deûm vestras exquirere terras
Imperiis egêre suis. Hinc Dardanus ortus

240 Huc repetit ; jussisque ingentibus urget Apollo Tyrrhenum ad Tybrim, et fontis vada sacra Numici. Dat tibi præterea fortunæ parva prioris Munera, reliquias Trojâ ex ardente receptas. Hoc pater Anchises auro libabat ad aras ;

245 Hoc Priami gestamen erat, quum jura vocatis More daret populis ; sceptrumque, sacerque tiaras, Iliadumque labor vestes.

Talibus Ilionei dictis defixa Latinus Obtutu tenet ora, soloque immobilis hæret,

250 Intentos volvens oculos. Nec purpura regem Picta movet, nec sceptra movent Priameïa tantùm, Quantùm in connubio natæ thalamoque moratur ; Et veteris Fauni volvit sub pectore sortem. Hunc illum fatis externâ ab sede profectum

255 Portendi generum, paribusque in regna vocari Auspiciis ; huic progeniem virtute futuram Egregiam, et totum quæ viribus occupet orbem. Tandem lætus ait : Dî nostra incepta secundent, Auguriumque suum! Dabitur, Trojane, quod optas. 260 Munera nec sperno. Non vobis, rege Latino, Divitis uber agri Trojæve opulentia deerit. Ipse modò Æneas, (nostri si tanta cupido est, Si jungi hospitio properat, sociusque vocari,) Adveniat ; vultus neve exhorrescat amicos.

265 Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni. Vos contrà regi mea nunc mandata referte. Est mihi nata, viro gentis quam jungere nostræ, Non patrio ex adyto sortes, non plurima cælo Monstra sinunt : generos externis affore ab oris,

270 Hoc Latio restare canunt, qui sanguine nostrum

« PreviousContinue »