Page images
PDF
EPUB

Quantos ille virûm magnam Mavortis ad urbem
Campus aget gemitus! vel quæ, Tiberine, videbis
Funera, quum tumulum præterlabêre recentem!
Nec puer Iliacâ quisquam de gente Latinos
In tantum spe tollet avos; nec Romula quondam
Ullo se tantùm tellus jactabit alumno.

Heu pietas! heu prisca fides! invictaque bello
Dextera! non illi se quisquam impunè tulisset
Obvius armato, seu quum pedes iret in hostem,
Seu spumantis equi foderet calcaribus armos.
Heu! miserande puer ! si quâ fata aspera rumpas,
Tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis :
Purpureos spargam flores, animamque nepotis
His saltem accumulem donis, et fungar inani
Munere. Sic totâ passim regione vagantur
Aëris in campis latis, atque omnia lustrant.
Quæ postquam Anchises natum per singula duxit,
Incenditque animum famæ venientis amore;
Exin bella viro memorat, quæ deinde gerenda,
Laurentesque docet populos, urbemque Latini,
Et quo quemque modo fugiatque feratque laborem.
Sunt geminæ Somni portæ ; quarum altera fertur
Cornea, quâ veris facilis datur exitus umbris:
Altera, candenti perfecta nitens elephanto;
Sed falsa ad cœlum mittunt insomnia Manes.
His ubi tum natum Anchises unâque Sibyllam
Prosequitur dictis, portâque emittit eburnâ.
Ille viam secat ad naves, sociosque revisit.
Tum se ad Caietæ recto fert limite portum :
Anchora de prorâ jacitur; stant littore puppes.

875

880

885

890

895

900

ENEIDOS

LIBER VII.

Tu quoque littoribus nostris, Æneïa nutrix,
Eternam moriens famam, Caieta, dedisti;
Et nunc servat honos sedem tuus, ossaque nomen
Hesperiâ in magnâ, si qua est ea gloria, signat.
At pius exsequiis Æneas ritè solutis,

Aggere composito tumuli, postquam alta quiêrunt
Æquora, tendit iter velis, portumque relinquit.
Adspirant auræ in noctem, nec candida cursus
Luna negat; splendet tremulo sub lumine pontus.
Proxima Circææ raduntur littora terræ,

Dives inaccessos ubi Solis filia lucos

Assiduo resonat cantu, tectisque superbis
Urit odoratam nocturna in lumina cedrum,

5

10

[blocks in formation]

Atque fugam dedit, et præter vada fervida vexit.

Jamque rubescebat radiis mare, et æthere ab alto

25

Aurora in roseis fulgebat lutea bigis:

Quum venti posuêre, omnisque repentè resedit
Flatus, et in lento luctantur marmore tonsæ.
Atque hîc Æneas ingentem ex æquore lucum
Prospicit. Hunc inter fluvio Tiberinus amono,
Vorticibus rapidis, et multâ flavus arenâ,

30

In mare prorumpit: variæ circùmque supràque
Assuetæ ripis volucres et fluminis alveo
Æthera mulcebant cantu, lucoque volabant.
Flectere iter sociis, terræque advertere proras,

35

Imperat, et lætus fluvio succedit opaco.

Nunc age, qui reges, Erato, quæ tempora rerum,

Quis Latio antiquo fuerit status, advena classem
Quum primùm Ausoniis exercitus appulit oris,
Expediam, et primæ revocabo exordia pugnæ.
Tu vatem, tu, Diva, mone. Dicam horrida bella;
Dicam acies, actosque animis in funera reges,
Tyrrhenamque manum, totamque sub arma coactam
Hesperiam. Major rerum mihi nascitur ordo,
Majus opus moveo. Rex arva Latinus et urbes
Jam senior longâ placidas in pace regebat.
Hunc Fauno et nymphâ genitum Laurente Maricâ
Accipimus. Fauno Picus pater; isque parentem
Te, Saturne, refert; tu sanguinis ultimus auctor.
Filius huic, fato divûm, prolesque virilis
Nulla fuit, primâque oriens erepta juventâ est.
Sola domum et tantas servabat filia sedes,

40

45

50

[blocks in formation]

Quam pater inventam, primas quum conderet arces,
Ipse ferebatur Phœbo sacrâsse Latinus,
Laurentisque ab eâ nomen posuisse colonis.
Hujus apes summum densæ (mirabile dictu !)
Stridore ingenti liquidum trans æthera vectæ,
Obsedêre apicem; et, pedibus per mutua nexis,
Examen subitum ramo frondente pependit.
Continuò vates, Externum cernimus, inquit,

65

Adventare virum, et partes petere agmen easdem
Partibus ex îsdem, et summâ dominarier arce.
Præterea, castis adolet dum altaria tædis,

70

Ut juxta genitorem adstat Lavinia virgo,

Visa (nefas!) longis comprendere crinibus ignem,
Atque omnem ornatum flammâ crepitante cremari ;
Regalesque accensa comas, accensa coronam
Insignem gemmis; tum fumida lumine fulvo
Involvi, ac totis Vulcanum spargere tectis.
Id verò horrendum ac visu mirabile ferri:
Namque fore illustrem famâ fatisque canebant
Ipsam; sed populo magnum portendere bellum.
At rex, sollicitus monstris, oracula Fauni,
Fatidici genitoris, adit, lucosque sub altâ
Consulit Albuneâ, nemorum quæ maxima sacro
Fonte sonat, sævamque exhalat opaca mephitim.
Hinc Italæ gentes, omnisque Enotria tellus,
In dubiis responsa petunt. Huc dona sacerdos
Quum tulit, et cæsarum ovium sub nocte silenti
Pellibus incubuit stratis, somnosque petivit,
Multa modis simulacra videt volitantia miris,
Et varias audit voces, fruiturque deorum
Colloquio, atque imis Acheronta affatur Avernis.
Hîc et tum pater ipse, petens responsa, Latinus
Centum lanigeras mactabat ritè bidentes,
Atque harum effultus tergo stratisque jacebat
Velleribus. Subita ex alto vox reddita luco est :

75

80

85

90

95

Ne pete connubiis natam sociare Latinis,

O mea progenies, thalamis neu crede paratis :

Externi veniunt generi, qui sanguine nostrum

Nomen in astra ferent, quorumque ab stirpe nepotes
Omnia sub pedibus, quâ sol utrumque recurrens

100

Adspicit oceanum, vertique regique videbunt.
Hæc responsa patris Fauni, monitusque silenti
Nocte datos, non ipse suo premit ore Latinus ;
Sed circùm latè volitans jam Fama per urbes
Ausonias tulerat, quum Laomedontia pubes
Gramineo ripæ religavit ab aggere classem.

Æneas, primique duces, et pulcher Iulus,
Corpora sub ramis deponunt arboris altæ,
Instituuntque dapes, et adorea liba per herbam
Subjiciunt epulis, (sic Jupiter ille monebat,)
Et Cereale solum pomis agrestibus augent,

105

110

115

Consumptis hîc forte aliis, ut vertere morsus
Exiguam in Cererem penuria adegit edendi,
Et violare manu malisque audacibus orbem
Fatalis crusti, patulis nec parcere quadris :
Heus! etiam mensas consumimus ! inquit Iulus.
Nec plura alludens. Ea vox audita laborum
Prima tulit finem, primamque loquentis ab ore
Eripuit pater, ac stupefactus numine pressit.
Continuò, Salve, fatis mihi debita Tellus,
Vosque, ait, o fidi Troja, salvete, Penates.
Hîc domus, hæc patria est.
Genitor mihi talia, namque
Nunc repeto, Anchises fatorum arcana reliquit :
Quum te, nate, fames ignota ad littora vectum
Accisis coget dapibus consumere mensas,
Tum sperare domos de fessus, ibique memento
Prima locare manu molirique aggere tecta.

120

125

Hæc erat illa fames; hæc nos suprema manebat,

Exitiis positura modum.

Quare agite, et primo læti cum lumine solis

130

Quæ loca, quive habeant homines, ubi monia gentis,

Vestigemus, et a portu diversa petamus.

Nunc pateras libate Jovi, precibusque vocate
Anchisen genitorem, et vina reponite mensis.
Sic deinde effatus, frondenti tempora ramo
Implicat, et Geniumque loci, primamque deorum
Tellurem, Nymphasque, et adhuc ignota precatur
Flumina,; tum Noctem, Noctisque orientia signa,
Idæumque Jovem, Phrygiamque ex ordine Matrem,
Invocat, et duplices Coloque Ereboque parentes.
Hic Pater omnipotens ter cœlo clarus ab alto
Intonuit, radiisque ardentem lucis et auro
Ipse manu quatiens ostendit ab æthere nubem.
Diditur hîc subitò Trojana per agmina rumor,
Advenisse diem, quo debita monia condant.
Certatim instaurant epulas, atque omine magno
Crateras læti statuunt, et vina coronant.

135

140

145

Postera quum primâ lustrabat lampade terras Orta dies, urbem, et fines, et littora gentis, Diversi explorant: hæc fontis stagna Numici,

150

Hunc Tybrim fluvium, hîc fortes habitare Latinos.

« PreviousContinue »