Page images
PDF
EPUB

Et foliis lentas intexere mollibus hastas.
Vitis ut arboribus decori est, ut vitibus uvæ,
Ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus arvis ;
Tu decus omne tuis. Postquam te fata tulerunt,
Ipsa Pales agros, atque ipse reliquit Apollo.
Grandia sæpè quibus mandavimus hordea sulcis,
Infelix lolium et steriles nascuntur avenæ :
Pro molli violâ, pro purpureo narcisso,
Carduus et spinis surgit paliurus acutis.

:

Spargite humum foliis, inducite fontibus umbras,
Pastores mandat fieri sibi talia Daphnis.
Et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen :
Daphnis ego in silvis, hinc usque ad sidera notus,
Formosi pecoris custos, formosior ipse."

MENALCAS.

Tale tuum carmen nobis, divine poëta,

Quale sopor fessis in gramine, quale per æstum
Dulcis aquæ saliente sitim restinguere rivo.

Nec calamis solùm æquiparas, sed voce, magistrum ;
Fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo.

35

40

45

Nos tamen hæc quocumque modo tibi nostra vicissim 50

Dicemus, Daphninque tuum tollemus ad astra ;

Daphnin ad astra feremus: amavit nos quoque Daphnis.

[blocks in formation]

Sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis.
Ergo alacris silvas et cætera rura voluptas
Panaque pastoresque tenet, Dryadasque puellas.
Nec lupus insidias pecori, nec retia cervis

60

Ulla dolum meditantur: amat bonus otia Daphnis.
Ipsi lætitiâ voces ad sidera jactant

Intonsi montes; ipsæ jam carmina rupes,

Ipsa sonant arbusta: "deus, deus ille, Menalca!

BUCOLICA. ECL. VI.

Sis bonus o felixque tuis! en quatuor aras;
Ecce duas tibi, Daphni, duas, altaria Phobo.
Pocula bina novo spumantia lacte quotannis
Craterasque duo statuam tibi pinguis olivi;
Et multo in primis hilarans convivia Baccho,
Ante focum, si frigus erit, si messis, in umbrâ,
Vina novum fundam calathis Ariusia nectar.
Cantabunt mihi Damotas et Lyctius Ægon;
Saltantes Satyros imitabitur Alphesibous.
Hæc tibi semper erunt, et quum solemnia vota
Reddemus Nymphis, et quum lustrabimus agros.
Dum juga montis aper, fluvios dum piscis amabit,
Dumque thymo pascentur apes, dum rore cicada,
Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt.
Ut Baccho Cererique, tibi sic vota quotannis
Agricolæ facient; damnabis tu quoque votis.

MOPSUS.

Quæ tibi, quæ tali reddam pro carmine dona?
Nam neque me tantùm venientis sibilus austri,
Nec percussa juvant fluctu tam littora, nec quæ
Saxosas inter decurrunt flumina valles.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

MENALCAS.

Hâc te nos fragili donabimus antè cicutâ:

85

[ocr errors]

Hæc nos,
"Formosum Corydon ardebat Alexin;
Hæc eadem docuit, "Cujum pecus? an Meliboi ?"

MOPSUS.

At tu sume pedum, quod, me quum sæpè rogaret,
Non tulit Antigenes (et erat tum dignus amari),
Formosum paribus nodis atque ære, Menalca.

90

ECLOGA VI.

SILENUS.

PRIMA Syracosio dignata est ludere versu
Nostra, neque erubuit silvas habitare, Thalia.

Quum canerem reges et prælia, Cynthius aurem
Vellit, et admonuit: "Pastorem, Tityre, pingues
Pascere oportet oves, deductum dicere carmen."
Nunc ego (namque super tibi erunt qui dicere laudes,
Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella)
Agrestem tenui meditabor arundine musam.
Non injussa cano. Si quis tamen hæc quoque, si quis
Captus amore leget; te nostræ, Vare, myricæ,
Te nemus omne canet: nec Phœbo gratior ulla est,
Quàm sibi quæ Vari præscripsit pagina nomen.
Pergite, Pierides. Chromis et Mnasylus in antro
Silenum pueri somno vidêre jacentem,
Inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho:
Serta procul tantùm capiti delapsa jacebant,
Et gravis attritâ pendebat cantharus ansâ.
Aggressi (nam sæpè senex spe carminis ambo
Luserat) injiciunt ipsis ex vincula sertis.
Addit se sociam, timidisque supervenit Ægle,
Ægle, Naïadum pulcherrima; jamque videnti
Sanguineis frontem moris et tempora pingit.

Ille dolum ridens, "Quò vincula nectitis?" inquit:
"Solvite me, pueri; satis est potuisse videri.
Carmina, quæ vultis, cognoscite carmina vobis,
Huic aliud mercedis erit." Simul incipit ipse.
Tum verò in numerum Faunosque ferasque videres
Ludere, tum rigidas motare cacumina quercus :
Nec tantùm Phœbo gaudet Parnassia rupes,
Nec tantùm Rhodope mirantur et Ismarus Orphea.
Namque canebat, utì magnum per inane coacta
Semina terrarumque animæque marisque fuissent,
Et liquidi simul ignis; ut his exordia primis
Omnia, et ipse tener mundi concreverit orbis :
Tum durare solum, et discludere Nerea ponto
Cœperit, et rerum paulatim sumere formas:
Jamque novum terræ stupeant lucescere solem ;
Altiùs atque cadant submotis nubibus imbres :
Incipiant silvæ quum primùm surgere, quumque
Rara per ignotos errent animalia montes.

Hinc lapides Pyrrhæ jactos, Saturnia regna,
Caucasiasque refert volucres, furtumque Promethei.

5

10

15

20

25

30

35

40

His adjungit, Hylan nautæ quo fonte relictum
Clamâssent, ut littus, "Hyla, Hyla," omne sonaret.

Et, fortunatam si nunquam armenta fuissent,

45

Pasiphaën nivei solatur amore juvenci.

Ah! virgo infelix, quæ te dementia cepit !

Prætides implêrunt falsis mugitibus agros:

At non tam turpes pecudum tamen ulla secuta est
Concubitus, quamvis collo timuisset aratrum,

50

Et sæpè in levi quæsîsset cornua fronte.

Ah! virgo infelix, tu nunc in montibus erras:

Ille, latus niveum molli fultus hyacintho,

Ilice sub nigrâ pallentes ruminat herbas;

Aut aliquam in magno sequitur grege. "Claudite, Nymphæ, Dictææ Nymphæ, nemorum jam claudite saltus ;

56

Si quâ fortè ferant oculis sese obvia nostris
Errabunda bovis vestigia: forsitan illum,
Aut herbâ captum viridi, aut armenta secutum,
Perducant aliquæ stabula ad Gortynia vaccæ."
Tum canit Hesperidum miratam mala puellam :
Tum Phaethontiadas musco circumdat amaræ
Corticis, atque solo proceras erigit alnos.
Tum canit errantem Permessi ad flumina Gallum
Aonas in montes ut duxerit una sororum :

Utque viro Phoebi chorus assurrexerit omnis;
Ut Linus hæc illi divino carmine pastor,

Floribus atque apio crines ornatus amaro,

:

60

65

Dixerit "Hos tibi dant calamos, en, accipe, Musa,

70

Ascræo quos antè seni; quibus ille solebat

Cantando rigidas deducere montibus ornos.

His tibi Grynei nemoris dicatur origo;

Ne quis sit lucus, quo se plus jactet Apollo."

Quid loquar, ut Scyllam Nisi, quam fama secuta est,

[blocks in formation]

Audiit Eurotas, jussitque ediscere lauros,
Ille canit: pulsæ referunt ad sidera valles :
Cogere donec oves stabulis numerumque referre
Jussit, et invito processit Vesper Olympo.

ECLOGA VII.

MELIBUS.

MELIBUS.

FORTE Sub argutâ consederat ilice Daphnis,
Compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum ;
Thyrsis oves, Corydon distentas lacte capellas:
Ambo florentes ætatibus, Arcades ambo,

Et cantare pares, et respondere parati.

Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,
Vir gregis ipse caper deerraverat : atque ego Daphnin
Adspicio. Ille ubi me contrà videt, "Ociùs," inquit,
"Huc ades, o Melibae; caper tibi salvus, et hædi :
Et, si quid cessare potes, requiesce sub umbrâ.
Huc ipsi potum venient per prata juvenci ;

85

5

10

Hic viridis tenerâ prætexit arundine ripas

Mincius, eque sacrâ resonant examina quercu."

Quid facerem? neque ego Alcippen, nec Phyllida, habebam,

Depulsos a lacte domi quæ clauderet agnos;

15

Et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum.
Posthabui tamen illorum mea seria ludo.

Alternis igitur contendere versibus ambo

Copêre; alternos Musæ meminisse volebant,

Hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.

20

CORYDON.

Nymphæ, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen,
Quale meo Codro, concedite; proxima Phœbi
Versibus ille facit: aut, si non possumus omnes,

Hîc arguta sacrâ pendebit fistula pinu.

THYRSIS,

Pastores, hederâ crescentem ornate poëtam,
Arcades, invidiâ rumpantur ut ilia Codro :

25

« PreviousContinue »