Et foliis lentas intexere mollibus hastas. Vitis ut arboribus decori est, ut vitibus uvæ, Ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus arvis ; Tu decus omne tuis. Postquam te fata tulerunt, Ipsa Pales agros, atque ipse reliquit Apollo. Grandia sæpè quibus mandavimus hordea sulcis, Infelix lolium et steriles nascuntur avenæ : Pro molli violâ, pro purpureo narcisso, Carduus et spinis surgit paliurus acutis.
Spargite humum foliis, inducite fontibus umbras, Pastores mandat fieri sibi talia Daphnis. Et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen : Daphnis ego in silvis, hinc usque ad sidera notus, Formosi pecoris custos, formosior ipse."
Tale tuum carmen nobis, divine poëta,
Quale sopor fessis in gramine, quale per æstum Dulcis aquæ saliente sitim restinguere rivo.
Nec calamis solùm æquiparas, sed voce, magistrum ; Fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo.
Nos tamen hæc quocumque modo tibi nostra vicissim 50
Dicemus, Daphninque tuum tollemus ad astra ;
Daphnin ad astra feremus: amavit nos quoque Daphnis.
Sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis. Ergo alacris silvas et cætera rura voluptas Panaque pastoresque tenet, Dryadasque puellas. Nec lupus insidias pecori, nec retia cervis
Ulla dolum meditantur: amat bonus otia Daphnis. Ipsi lætitiâ voces ad sidera jactant
Intonsi montes; ipsæ jam carmina rupes,
Ipsa sonant arbusta: "deus, deus ille, Menalca!
Sis bonus o felixque tuis! en quatuor aras; Ecce duas tibi, Daphni, duas, altaria Phobo. Pocula bina novo spumantia lacte quotannis Craterasque duo statuam tibi pinguis olivi; Et multo in primis hilarans convivia Baccho, Ante focum, si frigus erit, si messis, in umbrâ, Vina novum fundam calathis Ariusia nectar. Cantabunt mihi Damotas et Lyctius Ægon; Saltantes Satyros imitabitur Alphesibous. Hæc tibi semper erunt, et quum solemnia vota Reddemus Nymphis, et quum lustrabimus agros. Dum juga montis aper, fluvios dum piscis amabit, Dumque thymo pascentur apes, dum rore cicada, Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt. Ut Baccho Cererique, tibi sic vota quotannis Agricolæ facient; damnabis tu quoque votis.
Quæ tibi, quæ tali reddam pro carmine dona? Nam neque me tantùm venientis sibilus austri, Nec percussa juvant fluctu tam littora, nec quæ Saxosas inter decurrunt flumina valles.
Hâc te nos fragili donabimus antè cicutâ:
Hæc nos, "Formosum Corydon ardebat Alexin; Hæc eadem docuit, "Cujum pecus? an Meliboi ?"
At tu sume pedum, quod, me quum sæpè rogaret, Non tulit Antigenes (et erat tum dignus amari), Formosum paribus nodis atque ære, Menalca.
PRIMA Syracosio dignata est ludere versu Nostra, neque erubuit silvas habitare, Thalia.
Quum canerem reges et prælia, Cynthius aurem Vellit, et admonuit: "Pastorem, Tityre, pingues Pascere oportet oves, deductum dicere carmen." Nunc ego (namque super tibi erunt qui dicere laudes, Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella) Agrestem tenui meditabor arundine musam. Non injussa cano. Si quis tamen hæc quoque, si quis Captus amore leget; te nostræ, Vare, myricæ, Te nemus omne canet: nec Phœbo gratior ulla est, Quàm sibi quæ Vari præscripsit pagina nomen. Pergite, Pierides. Chromis et Mnasylus in antro Silenum pueri somno vidêre jacentem, Inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho: Serta procul tantùm capiti delapsa jacebant, Et gravis attritâ pendebat cantharus ansâ. Aggressi (nam sæpè senex spe carminis ambo Luserat) injiciunt ipsis ex vincula sertis. Addit se sociam, timidisque supervenit Ægle, Ægle, Naïadum pulcherrima; jamque videnti Sanguineis frontem moris et tempora pingit.
Ille dolum ridens, "Quò vincula nectitis?" inquit: "Solvite me, pueri; satis est potuisse videri. Carmina, quæ vultis, cognoscite carmina vobis, Huic aliud mercedis erit." Simul incipit ipse. Tum verò in numerum Faunosque ferasque videres Ludere, tum rigidas motare cacumina quercus : Nec tantùm Phœbo gaudet Parnassia rupes, Nec tantùm Rhodope mirantur et Ismarus Orphea. Namque canebat, utì magnum per inane coacta Semina terrarumque animæque marisque fuissent, Et liquidi simul ignis; ut his exordia primis Omnia, et ipse tener mundi concreverit orbis : Tum durare solum, et discludere Nerea ponto Cœperit, et rerum paulatim sumere formas: Jamque novum terræ stupeant lucescere solem ; Altiùs atque cadant submotis nubibus imbres : Incipiant silvæ quum primùm surgere, quumque Rara per ignotos errent animalia montes.
Hinc lapides Pyrrhæ jactos, Saturnia regna, Caucasiasque refert volucres, furtumque Promethei.
His adjungit, Hylan nautæ quo fonte relictum Clamâssent, ut littus, "Hyla, Hyla," omne sonaret.
Et, fortunatam si nunquam armenta fuissent,
Pasiphaën nivei solatur amore juvenci.
Ah! virgo infelix, quæ te dementia cepit !
Prætides implêrunt falsis mugitibus agros:
At non tam turpes pecudum tamen ulla secuta est Concubitus, quamvis collo timuisset aratrum,
Et sæpè in levi quæsîsset cornua fronte.
Ah! virgo infelix, tu nunc in montibus erras:
Ille, latus niveum molli fultus hyacintho,
Ilice sub nigrâ pallentes ruminat herbas;
Aut aliquam in magno sequitur grege. "Claudite, Nymphæ, Dictææ Nymphæ, nemorum jam claudite saltus ;
Si quâ fortè ferant oculis sese obvia nostris Errabunda bovis vestigia: forsitan illum, Aut herbâ captum viridi, aut armenta secutum, Perducant aliquæ stabula ad Gortynia vaccæ." Tum canit Hesperidum miratam mala puellam : Tum Phaethontiadas musco circumdat amaræ Corticis, atque solo proceras erigit alnos. Tum canit errantem Permessi ad flumina Gallum Aonas in montes ut duxerit una sororum :
Utque viro Phoebi chorus assurrexerit omnis; Ut Linus hæc illi divino carmine pastor,
Floribus atque apio crines ornatus amaro,
Dixerit "Hos tibi dant calamos, en, accipe, Musa,
Ascræo quos antè seni; quibus ille solebat
Cantando rigidas deducere montibus ornos.
His tibi Grynei nemoris dicatur origo;
Ne quis sit lucus, quo se plus jactet Apollo."
Quid loquar, ut Scyllam Nisi, quam fama secuta est,
Audiit Eurotas, jussitque ediscere lauros, Ille canit: pulsæ referunt ad sidera valles : Cogere donec oves stabulis numerumque referre Jussit, et invito processit Vesper Olympo.
FORTE Sub argutâ consederat ilice Daphnis, Compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum ; Thyrsis oves, Corydon distentas lacte capellas: Ambo florentes ætatibus, Arcades ambo,
Et cantare pares, et respondere parati.
Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos, Vir gregis ipse caper deerraverat : atque ego Daphnin Adspicio. Ille ubi me contrà videt, "Ociùs," inquit, "Huc ades, o Melibae; caper tibi salvus, et hædi : Et, si quid cessare potes, requiesce sub umbrâ. Huc ipsi potum venient per prata juvenci ;
Hic viridis tenerâ prætexit arundine ripas
Mincius, eque sacrâ resonant examina quercu."
Quid facerem? neque ego Alcippen, nec Phyllida, habebam,
Depulsos a lacte domi quæ clauderet agnos;
Et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum. Posthabui tamen illorum mea seria ludo.
Alternis igitur contendere versibus ambo
Copêre; alternos Musæ meminisse volebant,
Hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.
Nymphæ, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen, Quale meo Codro, concedite; proxima Phœbi Versibus ille facit: aut, si non possumus omnes,
Hîc arguta sacrâ pendebit fistula pinu.
Pastores, hederâ crescentem ornate poëtam, Arcades, invidiâ rumpantur ut ilia Codro :
« PreviousContinue » |