Page images
PDF

Argivûm, vestras spes uritis. En ego vester
Ascanius. Galeam ante pedes projecit inanem,
Quâ ludo indutus belli simulacra ciebat.
Accelerat simul Æneas, simul agmina Teucrûm. 675
Ast illæ diversa metu per littora passim
Diffugiunt ; silvasque, et sicubi concava furtim
Saxa, petunt. Piget incepti, lucisque ; suosque
Mutatæ agnoscunt, excussaque pectore Juno est.
Sed non idcirco flammæ atque incendia vires

680
Indomitas posuere : udo sub robore vivit
Stuppa, vomens tardum fumum ; lentusque carinas
Est vapor, et toto descendit corpore pestis ;
Nec vires heroum infusaque flumina prosunt.
Tum pius Æneas humeris abscindere vestem, 685
Auxilioque vocare deos, et tendere palmas :
Jupiter omnipotens, si nondum exosus ad unum
Trojanos, si quid pietas antiqua labores
Respicit humanos ; da flammam evadere classi
Nunc, Pater, et tenues Teucrûm res eripe leto. 690
Vel tu, quod superest, infesto fulmine morti,
Si mereor, demitte, tuâque hîc obrue dextrâ."
Vix hæc ediderat, quum effusis imbribus atra
Tempestas sine more furit, tonitruque tremiscunt
Ardua terrarum et campi ; ruit æthere toto
Turbidus imber aquâ, densisque nigerrimus Austris ;
Implenturque supèr puppes ; semiusta madescunt
Robora ; restinctus donec vapor omnis, et omnes,
Quatuor amissis, servatæ a peste carinæ.
At pater Æneas, casu concussus acerbo,

700 Nunc huc ingentes nunc illuc pectore curas Mutabat, versans, Siculisne resideret arvis, Oblitus fatorum, Italasne capesseret oras. Tum senior Nautes, unum Tritonia Pallas Quem docuit, multâque insignem reddidit arte, 705 Hæc responsa dabat, vel quæ portenderet ira Magna deûm, vel quæ fatorum posceret ordo. Isque his Ænean solatus vocibus infit : Nate deâ, quò fata trahunt retrahuntque, sequamur : Quidquid erit, superanda omnis fortuna ferendo est. 710 Est tibi Dardanius divinæ stirpis Acestes :

[ocr errors]
[ocr errors]

Hunc cape consiliis socium, et conjunge volentem.
Huic trade amissis superant qui navibus, et quos
Pertæsum magni incepti rerumque tuarum est ;
Longævosque senes, ac fessas æquore matres, 715
Et quidquid tecum invalidum metuensque pericli est,
Delige ; et his habeant terris, sine, mænia fessi.
Urbem appellabunt permisso nomine Acestam.

Talibus incensus dictis senioris amici :
Tum verò in curas animum diducitur omnes. 720
Et nox atra polum bigis subvecta tenebat :
Visa dehinc cælo facies delapsa parentis
Anchisæ subitò tales effundere voces :
Nate, mihi vitâ quondam, dum vita manebat,
Care magis, nate, Iliacis exercite fatis,
Imperio Jovis huc venio, qui classibus ignem
Depulit, et cælo tandem miseratus ab alto est.
Consiliis pare, quæ nunc pulcherrima Nautes
Dat senior : lectos juvenes, fortissima corda,
Defer in Italiam. Gens dura atque aspera cultu 730
Debellanda tibi Latio est. Ditis tamen antè
Infernas accede domos, et Averna per alta
Congressus pete, nate, meos. Non me impia namque
Tartara habent, tristes umbræ ; sed amena piorum
Concilia Elysiumque colo. Huc casta Sibylla 735
Nigrarum multo pecudum te sanguine ducet.
Tum genus omne tuum, et quæ dentur mænia, disces.
Jamque vale : torquet medios nox humida cursus ;
Et me sævus equis Oriens afflavit anhelis.
Dixerat, et tenues fugit, ceu fumus, in auras. 740
Æneas, Quò deinde ruis ? quò proripis ? inquit ;
Quem fugis ? aut quis te nostris complexibus arcet ?
Hæc memorans, cinerem et sopitos suscitat ignes ;
Pergameumque Larem, et canæ penetralia Vestæ,
Farre pio et plenâ supplex veneratur acerrâ. 745

Extemplo socios primùmque arcessit Acesten ; Et Jovis imperium et cari præcepta parentis Edocet, et quæ nunc animo sententia constet. Haud mora consiliis, nec jussa recusat Acestes. Transcribunt urbi matres, populumque volentem 750 Deponunt, animos nil magnæ laudis egentes.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Ipsi transtra novant, flammisque ambesa reponunt
Robora navigiis, aptant remosque rudentesque ;
Exigui numero, sed bello vivida virtus.
Interea Æneas urbem designat aratro,
Sortitusque domos, hoc Ilium, et hæc loca Trojam
Esse jubet. Gaudet regno Trojanus Acestes,
Indicitque forum, et patribus dat jura vocatis.
Tum vicina astris Erycino in vertice sedes
Fundatur Veneri Idaliæ, tumuloque sacerdos
Ac lucus latè sacer additur Anchiseo.

Jamque dies epulata novem gens omnis, et aris
Factus honos: placidi straverunt æquora venti,
Creber et adspirans rursus vocat Auster in altum.
Exoritur procurva ingens per littora fletus ;
Complexi inter se noctemque diemque morantur.
Ipsæ jam matres, ipsi, quibus aspera quondam
Visa maris facies, et non tolerabile nomen,
Ire volunt, omnemque fugæ perferre laborem.
Quos bonus Æneas dictis solatur amicis,
Et consanguineo lacrymans commendat Acestæ.
Tres Eryci vitulos, et Tempestatibus agnam,
Cædere deinde jubet, solvique ex ordine funem.
Ipse, caput tonsä foliis evinctus olivæ,
Stans procul in prorâ, pateram tenet, extaque salsos
Porricit in fluctus, ac vina liquentia fundit.
Prosequitur surgens a puppi ventus euntes :
Certatim socii feriunt mare, et æquora verrunt.

At Venus interea Neptunum, exercita curis,
Alloquitur, talesque effundit pectore questus :
Junonis gravis ira, nec exsaturabile pectus,
Cogunt me, Neptune, preces descendere in omnes :
Quam nec longa dies, pietas nec mitigat ulla ;
Nec Jovis imperio fatisve infracta quiescit.
Non mediâ de gente Phrygum exedisse nefandis
Urbem odiis satis est, nec pænam traxe per omnem
Reliquias; Trojæ cineres atque ossa peremptæ
Insequitur. Causas tanti sciat illa furoris.
Ipse mihi nuper Libycis tu testis in undis
Quam molem subitò excierit : maria omnia cælo
Miscuit, Æoliis nequidquam freta procellis,

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

In regnis hoc ausa tuis.
Per scelus ecce etiam Trojanis matribus actis
Exussit fædè puppes, et classe subegit
Amissâ socios ignotæ linquere terræ.

795
Quod superest, oro, liceat dare tuta per undas
Vela tibi ; liceat Laurentem attingere Tybrim ;
Si concessa peto, si dant ea menia Parce.

Tum Saturnius hæc domitor maris edidit alti : Fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis, 800 Unde genus ducis : merui quoque ; sæpè furores Compressi et rabiem tantam cælique marisque. Nec minor in terris, Xanthum Simoëntaque testor, Æneæ mihi cura tui. Quum Troïa Achilles Exanimata sequens impingeret agmina muris, 805 Millia multa daret leto, gemerentque repleti Amnes, nec reperire viam atque evolvere posset In mare se Xanthus ; Pelidæ tunc ego forti Congressum Ænean, nec dîs nec viribus æquis, Nube cavâ rapui, cuperem quum vertere ab imo 810 Structa meis manibus perjuræ mænia Trojæ. Nunc quoque mens eadem perstat mihi ; pelle timorem. Tutus, quos optas, portus accedet Averni. Unus erit tantùm, amissum quem gurgite quæret ; Unum pro multis dabitur caput.

815 His ubi læta deæ permulsit pectora dictis, Jungit equos auro genitor, spumantia que addit Fræna feris, manibusque omnes effundit habenas. Cæruleo per summa levis volat æquora curru. Subsidunt undæ, tumidumque sub axe tonanti

820
Sternitur æquor aquis ; fugiunt vasto æthere nimbi.
Tum variæ comitum facies ; immania cete,
Et senior Glauci chorus, Inoüsque Palæmon,
Tritonesque citi, Phorcique exercitus omnis.
Læva tenent Thetis, et Melite, Panopea que virgo, 825
Nesæe, Spioque, Thaliaque, Cymodoceque.

Hîc patris Æneæ suspensam blanda vicissim
Gaudia pertentant mentem : jubet ociùs omnes
Attolli malos, intendi brachia velis.
Unâ omnes fecêre pedem ; pariterque sinistros,
Nunc dextros, solvêre sinus ; unâ ardua torquent

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Cornua, detorquentque : ferunt sua flamina classem.
Princeps ante omnes densum Palinurus agebat
Agmen ; ad hunc alii cursum contendere jussi.

Jamque ferè mediam cæli nox humida metam
Contigerat ; placidâ lasârant membra quiete
Sub remis fusi per dura sedilia nautæ :
Quum levis ætheriis delapsus Somnus ab astris
Aëra dimovit tenebrosum, et dispulit umbras,
Te, Palinure, petens, tibi somnia tristia portans
Insonti ; puppique deus consedit in altâ,
Phorbanti similis ; fundit que has ore loquelas :
Iaside Palinure, ferunt ipsa æquora classem ;
Æquatæ spirant auræ ; datur hora quieti :
Pone caput, fessosque oculos furare labori.
Ipse ego paulisper pro te tua munera inibo.
Cui vix attollens Palinurus lumina fatur :
Mene salis placidi vultum fluctusque quietos
Ignorare jubes ? mene huic confidere monstro ?
Ænean credam quid enim fallacibus Austris,
Et cæli toties deceptus fraude sereni ?
Talia dicta dabat ; clavumque affixus et hærens
Nusquam amittebat, oculosque sub astra tenebat.
Ecce deus ramum Lethæo rore madentem,
Vique soporatum Stygiâ, super utraque quassat
Tempora ; cunctantique natantia lumina solvit.
Vix primos inopina quies laxaverat artus ;
Et super incumbens, cum puppis parte revulsa,
Cumque gubernaclo, liquidas projecit in undas
Præcipitem, ac socios nequidquam sæpè vocantem.

Ipse volans tenues se sustulit ales ad auras.
* Currit iter tutum non seciùs æquore classis,
Promissis que patris Neptuni interrita fertur.
Jamque adeò scopulos Sirenum advecta subibat,
Difficiles quondam, multorumque ossibus albos :
Tum rauca assiduo longè sale saxa sonabant :
Quum pater amisso fluitantem errare magistro
Sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis,
Multa gemens, casuque animum concussus amici :
O nimiùm cælo et pelago confise sereno,
Nudus in ignotâ, Palinure, jacebis arenâ !

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
« PreviousContinue »