Page images
PDF

Hic, ait, et nostris illuserit advena regnis ?
Non arma expedient, totâque ex urbe sequentur,
Deripientque rates alii navalibus ? Ite :
Ferte citi flammas, date vela, impellite remos.
Quid loquor? aut ubi sum? quæ mentem insania mutat? 595
Infelix Dido ! nunc te facta impia tangunt.
Tum decuit, quum sceptra dabas. En dextra fidesque !
Quem secum patrios aiunt portâsse Penates,
Quem subiisse humeris confectum ætate parentem !
«Non potui abreptum divellere corpus, et undis

600
Spargere ? non socios, non ipsum absumere ferro
Ascanium, patriisque epulandum ponere mensis ?
Verùm anceps pugnæ fuerat fortuna. Fuisset ;
Quem metui moritura ? Faces in castra tulissem;
Implêssemque foros flammis ; natumque patremque 605
Cum genere extinxêm ; memet super ipsa dedissem.
Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras,
Tuque harum interpres curarum et conscia Juno,
Nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes,
Et Diræ ultrices, et dî morientis Elissæ,

610 Accipite hæc, meritumque malis advertite numen, Et nostras audite preces. Si tangere portus Infandum caput ac terris adnare necesse est, Et sic fata Jovis poscunt, hic terminus hæret; . At bello audacis populi vexatus et armis,

615 Finibus extorris, complexu avulsus Iuli, Auxilium imploret, videatque indigna suorum Funera ; nec, quum se sub leges pacis iniquæ Tradiderit, regno aut optatâ luce fruatur ; Sed cadat ante diem, mediâque inhumatus arenâ. 620 Hæc precor : hanc vocem extremam cum sanguine fundo. Tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum Exercete odiis ; cinerique hæc mittite nostro Munera. Nullus amor populis nec fædera sunto. Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor,

625 Qui face Dardanios ferroque sequare colonos, Nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires. Littora littoribus contraria, fluctibus undas, Imprecor, arma armis : pugnent ipsique nepotesque. - Hæc ait, et partes animum versabat in omnes,

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Invisam quærens quamprimùm abrumpere lucem.
Tum breviter Barcen nutricem affata Sychæi,
Namque suam patriâ antiquâ cinis ater habebat :
Annam, cara mihi nutrix, huc siste sororem ;
Dic corpus properet fluviali spargere lymphâ,
Et pecudes secum et monstrata piacula ducat;
Sic veniat : tuque ipsa piâ tege tempora vittâ.
Sacra Jovi Stygio, quæ ritè incepta paravi,
Perficere est animus, finemque imponere curis,
Dardaniique rogum capitis permittere flammæ.
Sic ait. Illa gradum studio celerabat anili.

At trepida et cæptis immanibus effera Dido,
Sanguineam volvens aciem, maculisque trementes
Interfusa genas, et pallida morte futurâ,
Interiora domûs irrumpit limina, et altos
Conscendit furibunda rogos, ensemque recludit
Dardanium, non hos quæsitum munus in usus.
Hîc, postquam Iliacas vestes notumque cubile
Conspexit, paulùm lacrymis et mente morata,
Incubuitque toro, dixitque novissima verba :

Dulces exuviæ, dum fata deusque sinebant,
Accipite hanc animam, meque his exsolvite curis.
Vixi, et quem dederat cursum Fortuna peregi :
Et nunc magna mei sub terras ibit imago.
Urbem præclaram statui ; mea menia vidi ;
Ulta virum, pænas inimico a fratre recepi ;
Felix, heu ! nimiùm felix, si littora tantùm
Nunquam Dardaniæ tetigissent nostra carinæ !
Dixit, et os impressa toro, Moriemur inultæ !
Sed moriamur, ait. Sic, sic juvat ire sub umbras.
Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto
Dardanus, et nostræ secum ferat omina mortis.

Dixerat ; atque illam media inter talia ferro
Collapsam adspiciunt comites, ensemque cruore
Spumantem, sparsasque manus. It clamor ad alta
Atria ; concussam bacchatur fama per urbem ;
Lamentis, gemituque, et fæmineo ululatu
Tecta fremunt ; resonat magnis plangoribus æther.
Non aliter quàm si immissis ruat hostibus omnis
Carthago, aut antiqua Tyros, flammæque furentes
Culmina perque hominum volvantur perque deorum.

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Audiit exanimis, trepidoque exterrita cursu,
Unguibus ora soror fædans, et pectora pugnis,
Per medios ruit, ac morientem nomine clamat :
Hoc illud, germana, fuit ? me fraude petebas ?
Hoc rogus iste mihi, hoc ignes aræque parabant?
Quid primùm deserta querar ? comitemne sororem
Sprevisti moriens ? Eadem me ad fata vocâsses ;
Idem ambas ferro dolor, atque eadem hora, tulisset.
His etiam struxi manibus, patriosque vocavi
Voce deos, sic te ut positâ, crudelis ! abessem ?
Extinxti me, teque, soror, populumque, patresque
Sidonios, urbemque tuam. Date vulnera lymphis ;
Abluam, et, extremus si quis supèr halitus errat,
Ore legam. Sic fata, gradus evaserat altos,
Semanimemque sinu germanam amplexa fovebat
Cum gemitu, atque atros siccabat veste cruores.
Illa, graves oculos conata attollere, rursus
Deficit : infixum stridit sub pectore vulnus.
Ter sese attollens cubitoque adnixa levavit,
Ter revoluta toro est ; oculisque errantibus alto
Quæsivit cælo lucem, ingemuitque repertam.

Tum Juno omnipotens, longum miserata dolorem
Difficilesque obitus, Irim demisit Olympo,
Quæ luctantem animam nexosque resolveret artus.
Nam, quia nec fato, meritâ nec morte peribat,
Sed misera ante diem, subitoque accensa furore,
Nondum illi flavum Proserpina vertice crinem
Abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco.
Ergo Iris, croceis per cælum roscida pennis,
Mille trahens varios adverso sole colores,
Devolat, et supra caput adstitit : Hunc ego Diti
Sacrum jussa fero, teque isto corpore solvo.
Sic ait, et dextrâ crinem secat. Omnis et unâ -
Dilapsus calor, atque in ventos vita recessit.

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

Æ NEIDOS

LIBER V.

10

15

INTEREA medium Æneas jam classe tenebat Certus iter, fluctusque atros Aquilone secabat, Mænia respiciens, quæ jam infelicis Elissæ Collucent flammis. Quæ tantum accenderit ignem Causa latet ; duri magno sed amore dolores Polluto, notumque furens quid fæmina possit, Triste per augurium Teucrorum pectora ducunt.

Ut pelagus tenuêre rates, nec jam ampliùs ulla Occurrit tellus, maria undique et undique cælum ; Olli cæruleus supra caput adstitit imber, Noctem hiememque ferens ; et inhorruit unda tenebris. Ipse gubernator puppi Palinurus ab altâ : Heu ! quianam tanti cinxerunt æthera nimbi ? Quidve, pater Neptune, paras ? Sic deinde locutus, Colligere arma jubet, validisque incumbere remis; Obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur: Magnanime Ænea, non, si mihi Jupiter auctor Spondeat, hoc sperem Italiam contingere cælo. Mutati transversa fremunt, et vespere ab atro Consurgunt venti, atque in nubem cogitur aër. Nec nos obniti contrà, nec tendere tantùm, Sufficimus. Superat quoniam Fortuna, sequamur, Quòque vocat, vertamus iter. Nec littora longè Fida reor fraterna Erycis, portusque Sicanos, Si modò ritè memor servata remetior astra. Tum pius Æneas : Equidem sic poscere ventos Jamdudum, et frustra cerno te tendere contrà. Flecte viam velis. An sit mihi gratior ulla, Quòve magis fessas optem demittere naves, Quàm quæ Dardanium tellus mihi servat Acesten, Et patris Anchisæ gremio complectitur ossa ?

[merged small][ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small]

Hæc ubi dicta, petunt portus, et vela secundi
Intendunt Zephyri ; fertur, cita gurgite classis ;
Et tandem læti notæ advertuntur arenæ.

At procul excelso miratus vertice montis
Adventum sociasque rates, occurrit Acestes,
Horridus in jaculis et pelle Libystidis ursæ ;
Troïa Crimiso conceptum flumine mater
Quem genuit. Veterum non immemor ille parentûm,
Gratatur reduces ; et gazâ lætus agresti
Excipit, ac fessos opibus solatur amicis.

Postera quum primo stellas oriente fugârat
Clara dies, socios in cætum littore ab omni
Advocat Æneas, tumulique ex aggere fatur :
Dardanidæ magni, genus alto a sanguine divům,
Annuus exactis completur mensibus orbis,
Ex quo reliquias divinique ossa parentis
Condidimus terrâ, mæstas que sacravimus aras.
Jamque dies, ni fallor, adest, quem semper acerbum,
Semper honoratum (sic dî voluistis) habebo.
Hunc ego, Gætulis agerem si Syrtibus exsul,
Argolicove mari deprensus, et urbe Mycenæ,
Annua vota tamen solemnesque ordine pompas
Exsequerer, strueremque suis altaria donis.
Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis,
Haud equidem sine mente, reor, sine numine divům,
Adsumus, et portus delati intramus amicos.
Ergo agite, et lætum cuncti celebremus honorem : ,
Poscamus ventos, atque hæc me sacra quotannis
Urbe velit positâ templis sibi ferre dicatis.
Bina boum vobis Trojâ generatus Acestes
Dat numero capita in naves : adhibete Penates
Et patrios epulis, et quos colit hospes Acestes.
Præterea, si nona diem mortalibus almum
Aurora extulerit, radiisque retexerit orbem,
Prima citæ Teucris ponam certamina classis :
Quique pedum cursu valet, et qui viribus audax,
Aut jaculo incedit melior levibusque sagittis,
Seu crudo fidit pugnam committere cæstu :
Cuncti adsint, meritæque exspectent præmia palmæ.
Ore favete omnes, et tempora cingite ramis.

[ocr errors]
« PreviousContinue »