Page images
PDF

Dicere. Suscipiunt famulæ, collapsaque membra
Marmoreo referunt thalamo, stratisque reponunt.

At pius Æneas, quanquam lenire dolentem
Solando cupit, et dictis avertere curas,
Multa gemens, magnoque animum labefactus amore, 395
Jussa tamen divûm exsequitur, classemque revisit.
Tum verò Teucri incumbunt, et littore celsas
Deducunt toto naves. Natat uncta carina ;
Frondentesque ferunt remos et robora silvis
Infabricata, fugæ studio.

400 Migrantes cernas, totâque ex urbe ruentes : Ac veluti ingentem formicæ farris acervum Quum populant, hiemis memores, tectoque reponunt; It nigrum campis agmen, prædamque per herbas Convectant calle angusto; pars grandia trudunt

405 Obnixæ frumenta humeris ; pars agmina cogunt, Castigantque moras : opere omnis semita fervet. Quis tibi tunc, Dido, cernenti talia sensus ! Quosve dabas gemitus, quum littora fervere latè Prospiceres arce ex summâ, totumque videres

410 Misceri ante oculos tantis clamoribus æquor ! Improbe amor, quid non mortalia pectora cogis ! Ire iterum in lacrymas, iterum tentare precando Cogitur, et supplex animos submittere amori ; Ne quid inexpertum frustrà moritura relinquat. 415

Anna, vides toto properari littore ; circùm Undique convenêre ; vocat jam carbasus auras ; Puppibus et læti nautæ imposuere coronas. Hunc ego si potui tantum sperare dolorem, Et perferre, soror, potero. Miseræ hoc tamen unum 420 Exse quere, Anna, mihi ; solam nam perfidus ille Te colere, arcanos etiam tibi credere sensus ; Sola viri molles aditus et tempora nôras. I, soror, atque hostem supplex affare superbum : Non ego cum Danais Trojanam exscindere gentem 425 Aulide juravi, classemve ad Pergama misi ; Nec patris Anchisæ cinerem Manesve revelli. Cur mea dicta negat duras demittere in aures ? Quò ruit ? Extremum hoc miseræ det munus amanti : Exspectet facilemque fugam ventosque ferentes.

430

Non jam conjugium antiquum, quod prodidit, oro:
Nec pulchro ut Latio careat, regnumque relinquat.
Tempus inane peto, requiem spatiumque furori,
Dum mea me victam doceat fortuna dolere.
Extremam hanc oro veniam, (miserere sororis !) 435
Quam mihi quum dederis, cumulatam morte remittam.

Talibus orabat, talesque miserrima fletus
Fertque refertque soror. Sed nullis ille movetur
Fletibus, aut voces ullas tractabilis audit :
Fata obstant, placidasque viri deus obstruit aures. 440
Ac veluti annoso validam quum robore quercum
Alpini Boreæ, nunc hinc, nunc flatibus illinc
Eruere inter se certant ; it stridor, et alte
Consternunt terram, concusso stipite, frondes ;
Ipsa hæret scopulis ; et, quantùm vertice ad auras 445
Ætherias, tantùm radice in Tartara tendit :
Haud secùs assiduis hinc atque hinc vocibus heros
Tunditur, et magno persentit pectore curas :
Mens immota manet ; lacrymæ volvuntur inanes.
Tum verò infelix fatis exterrita Dido

450 Mortem orat ; tædet cæli convexa tueri. Quò magis inceptum peragat, lucemque relinquat, Vidit, thuricremis quum dona imponeret aris, (Horrendum dictu !) latices nigrescere sacros, Fusaque in obscenum se vertere vina cruorem. 455 Hoc visum nulli, non ipsi effata sorori. Præterea fuit in tectis de marmore templum Conjugis antiqui, miro quod honore colebat, Velleribus niveis et festâ fronde revinctum : Hinc exaudiri voces et verba vocantis Visa viri, nox quum terras obscura teneret ; Sola que culminibus ferali carmine bubo Sæpè queri, et longas in fletum ducere voces. Multaque præterea vatum prædicta priorum Terribili monitu horrificant. Agit ipse furentem 465 In somnis ferus Æneas : semperque relinqui Sola sibi, semper longam incomitata videtur Ire viam, et Tyrios desertâ quærere terrâ. Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus, Et solem geminum, et duplices se ostendere Thebas : 470

[ocr errors]

Aut Agamemnonius scenis agitatus Orestes,
Armatam facibus matrem et serpentibus atris
Quum fugit, ultricesque sedent in limine Diræ.

Ergo ubi concepit furias evicta dolore,
Decrevitque mori, tempus secum ipsa modumque
Exigit, et mæstam dictis aggressa sororem,
Consilium vultu tegit, ac spem fronte serenat :
Inveni, germana, viam, (gratare sorori)
Quæ mihi reddat eum, vel eo me solvat amantem.
Oceani finem juxta solem que cadentem,
Ultimus Æthiopum locus est, ubi maximus Atlas
Axem humero torquet stellis ardentibus aptum.
Hinc mihi Massylæ gentis monstrata sacerdos,
Hesperidum templi custos, epulasque draconi
Quæ dabat, et sacros servabat in arbore ramos,
Spargens humida mella soporiferumque papaver.
Hæc se carminibus promittit solvere mentes
Quas velit, ast aliis duras immittere curas ;
Sistere aquam fluviis, et vertere sidera retro :
Nocturnosque ciet Manes : mugire videbis
Sub pedibus terram, et descendere montibus ornos.
Testor, cara, deos, et te, germana, tuumque
Dulce caput, magicas invitam accingier artes.
Tu secreta pyram tecto interiore sub auras
Erige ; et arma viri, thalamo quæ fixa reliquit
Impius, exuviasque omnes, lectumque jugalem,
Quo perii, superimponas. Abolere nefandi
Cuncta viri monumenta jubet monstratque sacerdos.
Hæc effata silet. Pallor simul occupat ora.
Non tamen Anna novis prætexere funera sacris
Germanam credit, nec tantos mente furores
Concipit, aut graviora timet quàm morte Sychæi.
Ergo jussa parat.
- At regina, pyrâ penetrali in sede sub auras
Erectâ ingenti, tædis atque ilice sectâ,
Intenditque locum sertis, et fronde coronat
Funereâ : super exuvias, ensemque relictum,
Effigiem que toro locat, haud ignara futuri.
Stant aræ circùm ; et crines effusa sacerdos
Ter centum tonat ore deos, Erebumque, Chaosque,

[ocr errors]

Tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianæ.
Sparserat et latices simulatos fontis Averni.
Falcibus et messæ ad lunam quæruntur ahenis
Pubentes herbæ, nigri cum lacte veneni.
Quæritur et nascentis equi de fronte revulsus, 515
Et matri præreptus, amor.
Ipsa, molâ manibusque piis, altaria juxta,
Unum exuta pedem vinclis, in veste recinctâ,
Testatur moritura deos, et conscia fati
Sidera : tum, si quod non æquo fædere amantes 520
Curæ numen habet justumque memorque, precatur.

Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem
Corpora per terras ; silvæque et sæva quiêrant
Æquora ; quum medio volvuntur sidera lapsu ;
Quum tacet omnis ager; pecudes, pictæque volucres, 525
Quæque lacus latè liquidos, quæque aspera dumis.
Rura tenent, somno positæ sub nocte silenti
Lenibant curas, et corda oblita laborum.
At non infelix animi Phænissa ; neque unquam
Solvitur in somnos, oculisve aut pectore noctem 530
Accipit : ingeminant curæ ; rursusque resurgens
Sævit amor, magnoque irarum fluctuat æstu.
Sic adeò insistit, secumque ita corde volutat :
En, quid ago ? rursusne procos irrisa priores
Experiar? Nomadumque petam connubia supplex, 535
Quos ego sim toties jam dedignata maritos ?
Iliacas igitur classes atque ultima Teucrûm
Jussa sequar ? quiane auxilio juvat antè levatos,
Aut bene apud memores veteris stat gratia facti ?
Quis me autem, fac velle, sinet ? ratibusve superbis 540
Invisam accipiet ? Nescis, heu ! perdita, necdum
Laomedonteæ sentis perjuria gentis ?
Quid tum ? sola fugâ nautas comitabor ovantes ?
An Tyriis omnique manu stipata meorum
Inferar? et, quos Sidoniâ vix urbe revelli,

545 Rursus agam pelago, et ventis dare vela jubebo ? Quin morere, ut merita es, ferroque averte dolorem. Tu, lacrymis evicta meis, tu prima furentem His, germana, malis oneras, atque objicis hosti. Non licuit thalami expertem sine crimine vitam 550

560

Degere, more feræ, tales nec tangere curas !
Non servata fides cineri promissa Sychæo !
Tantos illa suo rumpebat pectore questus.

Æneas celsâ in puppi, jam certus eundi,
Carpebat somnos, rebus jam ritè paratis.

555 Huic se forma dei, vultu redeuntis eodem, Obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est ; Omnia Mercurio similis, vocemque, coloremque, Et crines flavos, et membra decora juventæ : Nate deâ, potes hoc sub casu ducere somnos ? Nec, quæ te circum stent deinde pericula, cernis ? Demens ! nec Zephyros audis spirare secundos ? Illa dolos dirumque nefas in pectore versat, Certa mori, varioque irarum fluctuat æstu. Non fugis hinc præceps, dum præcipitare potestas? 565 Jam mare turbari trabibus, sævasque videbis Collucere faces, jam fervere littora flammis, Si te his attigerit terris Aurora morantem. Eia age, rumpe moras. Varium et mutabile semper Femina. Sic fatus, nocti se immiscuit atræ.

570 Tum verò Æneas, subitis exterritus umbris, Corripit e somno corpus, sociosque fatigat : Præcipites vigilate, viri, et considite transtris ; Solvite vela citi. Deus, æthere missus ab alto, Festinare fugam, tortosque incidere funes,

575 Ecce iterum stimulat. Sequimur te, sancte deorum, Quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes. Adsis o, placidusque juves, et sidera cælo Dextra feras. Dixit : vaginâque eripit ensem Fulmineum, strictoque ferit retinacula ferro. Idem omnes simul ardor habet ; rapiuntque, ruuntque. Littora deseruêre ; latet sub classibus æquor ; Adnixi torquent spumas, et cærula verrunt.

Et jam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile :

585 Regina e speculis ut primùm albescere lucem Vidit, et æquatis classem procedere velis, Littoraque et vacuos sensit sine remige portus ; Terque quaterque manu pectus percussa decorum, Flaventesque abscissa comas : Proh Jupiter ! ibit 590

[ocr errors]
« PreviousContinue »