Page images
PDF
EPUB

Si te nulla movet tantarum gloria rerum,
Nec super ipse tuâ moliris laude laborem ;
Ascanium surgentem et spes hæredis Iuli
Respice, cui regnum Italiæ Romanaque tellus
Debentur. Tali Cyllenius ore locutus
Mortales visus medio sermone reliquit,

275

Et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.

At verò Æneas adspectu obmutuit amens ;

Arrectæ que horrore comæ, et vox faucibus hæsit.

280

Ardet abire fugâ, dulcesque relinquere terras,
Attonitus tanto monitu imperioque deorum.

Heu! quid agat? quo nunc reginam ambire furentem
Audeat affatu? quæ prima exordia sumat ?

Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc,
In partesque rapit varias, perque omnia versat.
Hæc alternanti potior sententia visa est.

285

Mnesthea, Sergestumque vocat, fortemque Cloanthum ;
Classem aptent taciti, socios ad littora cogant,
Arma parent, et quæ sit rebus causa novandis
Dissimulent sese interea, quando optima Dido
Nesciat, et tantos rumpi non speret amores,
Tentaturum aditus, et quæ mollissima fandi
Tempora, quis rebus dexter modus. Ociùs omnes
Imperio læti parent, ac jussa facessunt.

At regina dolos (quis fallere possit amantem!)
Præsensit, motusque excepit prima futuros,
Omnia tuta timens. Eadem impia Fama furenti
Detulit armari classem, cursumque parari.
Sævit inops animi, totamque incensa per urbem
Bacchatur: qualis commotis excita sacris
Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho
Orgia, nocturnusque vocat clamore Citharon.
Tandem his Ænean compellat vocibus ultro:

290

295

300

Dissimulare etiam sperâsti, perfide, tantum
Posse nefas, tacitusque meâ decedere terrâ?
Nec te noster amor, nec te data dextera quondam,
Nec moritura tenet crudeli funere Dido?
Quin etiam hiberno moliris sidere classem,
Et mediis properas Aquilonibus ire per altum,
Crudelis? Quid? si non arva aliena domosque

305

310

[ocr errors]

Ignotas peteres, et Troja antiqua maneret,

Troja per undosum peteretur classibus æquor?

Mene fugis? Per ego has lacrymas dextramque tuam, te, (Quando aliud mihi jam miseræ nihil ipsa reliqui,)

Per connubia nostra, per inceptos hymenæos,
Si bene quid de te merui, fuit aut tibi quidquam
Dulce meum, miserere domûs labentis, et istam,
Oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem.
Te propter Libycæ gentes Nomadumque tyranni
Odêre; infensi Tyrii; te propter eundem
Extinctus pudor, et, quâ solâ sidera adibam,
Fama prior. Cui me moribundam deseris, hospes ?
Hoc solum nomen quoniam de conjuge restat.
Quid moror? an mea Pygmalion dum mœnia frater
Destruat, aut captam ducat Gætulus Iarbas?
Saltem si qua mihi de te suscepta fuisset
Ante fugam soboles ; si quis mihi parvulus aulâ
Luderet Æneas, qui te tamen ore referret ;
Non equidem omnino capta ac deserta viderer.
Dixerat. Ille Jovis monitis immota tenebat
Lumina, et obnixus curam sub corde premebat.
Tandem refert: Ego te, quæ plurima fando
pauca
Enumerare vales, nunquam, regina, negabo

315

320

325

330

Promeritam; nec me meminisse pigebit Elissæ,

335

Dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus.

Pro re pauca loquar. Neque ego hanc abscondere furto

Speravi, ne finge, fugam ; nec conjugis unquam

Prætendi tædas, aut hæc in fœdera veni..

340

Me si fata meis paterentur ducere vitam
Auspiciis, et sponte meâ componere curas,
Urbem Trojanam primùm dulcesque meorum
Reliquias colerem ; Priami tecta alta manerent ;
Et recidiva manu posuissem Pergama victis.
Sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo,
Italiam Lyciæ jussêre capessere sortes.

Hic amor, hæc patria est. Si te Carthaginis arces
Phænissam, Libycæque adspectus detinet urbis ;
Quæ tandem, Ausoniâ Teucros considere terrâ,
Invidia est? Et nos fas extera quærere regna.
Me patris Anchisæ, quoties humentibus umbris

345

350

Nox operit terras, quoties astra ignea surgunt,
Admonet in somnis, et turbida terret imago :
Me puer Ascanius, capitisque injuria cari,
Quem regno Hesperia fraudo et fatalibus arvis.
Nunc etiam interpres divûm, Jove missus ab ipso,

355

(Testor utrumque caput) celeres mandata per auras
Detulit ipse deum manifesto in lumine vidi
Intrantem muros, vocemque his auribus hausi.
Desine meque tuis incendere teque querelis:
Italiam non sponte sequor.

360

Talia dicentem jamdudum aversa tuetur, Huc illuc volvens oculos, totumque pererrat Luminibus tacitis, et sic accensa profatur:

Nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor,

365

Perfide; sed duris genuit te cautibus horrens
Caucasus, Hyrcanæque admôrunt ubera tigres.

Nam quid dissimulo? aut quæ me ad majora reservo ?
Num fletu ingemuit nostro ? num lumina flexit?

375

Num lacrymas victus dedit? aut miseratus amantem est? 370
Quæ quibus ante feram ? jam jam nec maxima Juno,
Nec Saturnius hæc oculis pater adspicit æquis.
Nusquam tuta fides. Ejectum littore, egentem,
Excepi, et regni demens in parte locavi :
Amissam classem, socios a morte reduxi.
Heu! Furiis incensa feror! Nunc augur Apollo,
Nunc Lycia sortes, nunc et Jove missus ab ipso
Interpres divûm fert horrida jussa per auras.
Scilicet is Superis labor est; ea cura quietos
Sollicitat. Neque te teneo, neque dicta refello.
I, sequere Italiam ventis ; pete regna per undas.
Spero equidem mediis, si quid pia numina possunt,
Supplicia hausurum scopulis, et nomine Dido
Sæpè vocaturum. Sequar atris ignibus absens ;
Et, quum frigida mors animâ seduxerit artus,
Omnibus umbra locis adero. Dabis, improbe, pœnas;
Audiam; et hæc Manes veniet mihi fama sub imos.

His medium dictis sermonem abrumpit, et auras
Ægra fugit, seque ex oculis avertit et aufert,
Linquens multa metu cunctantem et multa parantem

380

385

390

Dicere. Suscipiunt famulæ, collapsaque membra
Marmoreo referunt thalamo, stratisque reponunt.

At pius Æneas, quanquam lenire dolentem
Solando cupit, et dictis avertere curas,

Multa gemens, magnoque animum labefactus amore,
Jussa tamen divûm exsequitur, classemque revisit.
Tum verò Teucri incumbunt, et littore celsas
Deducunt toto naves. Natat uncta carina ;
Frondentesque ferunt remos et robora silvis
Infabricata, fugæ studio.

Migrantes cernas, totâque ex urbe ruentes:
Ac veluti ingentem formica farris acervum
Quum populant, hiemis memores, tectoque reponunt;
It nigrum campis agmen, prædamque per herbas
Convectant calle angusto; pars grandia trudunt
Obnixæ frumenta humeris; pars agmina cogunt,
Castigantque moras: opere omnis semita fervet.
Quis tibi tunc, Dido, cernenti talia sensus !
Quosve dabas gemitus, quum littora fervere latè
Prospiceres arce ex summâ, totumque videres
Misceri ante oculos tantis clamoribus æquor!
Improbe amor, quid non mortalia pectora cogis!
Ire iterum in lacrymas, iterum tentare precando
Cogitur, et supplex animos submittere amori;
Ne quid inexpertum frustrà moritura relinquat.
Anna, vides toto properari littore; circùm
Undique convenêre ; vocat jam carbasus auras;
Puppibus et læti nautæ imposuêre coronas.

395

400

405

410

415

Hunc ego si potui tantum sperare dolorem,

Et perferre, soror, potero. Miseræ hoc tamen unum

420

Exsequere, Anna, mihi; solam nam perfidus ille

Te colere, arcanos etiam tibi credere sensus ;
Sola viri molles aditus et tempora nôras.

I, soror, atque hostem supplex affare superbum :

Non ego cum Danais Trojanam exscindere gentem
Aulide juravi, classemve ad Pergama misi ;
Nec patris Anchisa cinerem Manesve revelli.
Cur mea dicta negat duras demittere in aures ?

Quò ruit? Extremum hoc misera det munus amanti :
Exspectet facilemque fugam ventosque ferentes.

425

430

Non jam conjugium antiquum, quod prodidit, oro:
Nec pulchro ut Latio careat, regnumque relinquat.
Tempus inane peto, requiem spatiumque furori,
Dum mea me victam doceat fortuna dolere.

Extremam hanc oro veniam, (miserere sororis !)

435

Quam mihi quum dederis, cumulatam morte remittam.
Talibus orabat, talesque miserrima fletus

Fertque refertque soror. Sed nullis ille movetur

Fletibus, aut voces ullas tractabilis audit :

Fata obstant, placidasque viri deus obstruit aures.
Ac veluti annoso validam quum robore quercum
Alpini Boreæ, nunc hinc, nunc flatibus illinc
Eruere inter se certant; it stridor, et altè
Consternunt terram, concusso stipite, frondes ;
Ipsa hæret scopulis; et, quantùm vertice ad auras
Ætherias, tantùm radice in Tartara tendit :
Haud secùs assiduis hinc atque hinc vocibus heros
Tunditur, et magno persentit pectore curas:
Mens immota manet; lacrymæ volvuntur inanes.
Tum verò infelix fatis exterrita Dido
Mortem orat; tædet cœli convexa tueri.

440

445

450

Quò magis inceptum peragat, lucemque relinquat,
Vidit, thuricremis quum dona imponeret aris,
(Horrendum dictu!) latices nigrescere sacros,
Fusaque in obscænum se vertere vina cruorem.
Hoc visum nulli, non ipsi effata sorori.
Præterea fuit in tectis de marmore templum
Conjugis antiqui, miro quod honore colebat,
Velleribus niveis et festâ fronde revinctum :
Hinc exaudiri voces et verba vocantis
Visa viri, nox quum terras obscura teneret ;
Solaque culminibus ferali carmine bubo
Sæpè queri, et longas in fletum ducere voces.
Multaque præterea vatum prædicta priorum
Terribili monitu horrificant. Agit ipse furentem
In somnis ferus Æneas: semperque relinqui
Sola sibi, semper longam incomitata videtur
Ire viam, et Tyrios desertâ quærere terrâ.

Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus,

455

460

465

Et solem geminum, et duplices se ostendere Thebas: 470

« PreviousContinue »