Page images
PDF
EPUB

ECLOGA III.

PALEMON.

MENALCAS.

Dic mihi, Damota, cujum pecus? an Meliboi ?

DAMETAS.

Non, verùm Ægonis nuper mihi tradidit Ægon.

MENALCAS.

Infelix o semper, oves, pecus! ipse Neæram
Dum fovet, ac, ne me sibi præferat illa, veretur,
Hic alienus oves custos bis mulget in horâ :
Et succus pecori, et lac subducitur agnis.

DAMETAS.

Parciùs ista viris tamen objicienda memento.
Novimus et qui te . . . transversa tuentibus hircis,
Et quo, sed faciles Nymphæ risêre, sacello.

5

MENALCAS.

Tum, credo, quum me arbustum vidêre Miconis
Atque malâ vites incidere falce novellas.

10

DAMETAS.

Aut hîc ad veteres fagos, quum Daphnidis arcum
Fregisti et calamos; quæ tu, perverse Menalca,

Et, quum vidisti puero donata, dolebas;
Et, si non aliquâ nocuisses, mortuus esses.

MENALCAS.

Quid domini faciant, audent quum talia fures ?
Non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
Excipere insidiis, multùm latrante Lyciscâ?
Et quum clamarem, "Quò nunc se proripit ille?
Tityre, coge pecus!" tu post carecta latebas.

DAMETAS.

An mihi, cantando victus, non redderet ille,

15

20

caprum ?

Quem mea carminibus meruisset fistula,
Si nescis, meus ille caper fuit ; et mihi Damon
Ipse fatebatur, sed reddere posse negabat.

MENALCAS.

Cantando tu illum ? aut unquam tibi fistula cerâ
Juncta fuit? non tu in triviis, indocte, solebas
Stridenti miserum stipulâ disperdere carmen ?

DAMETAS.

Vis ergo, inter nos, quid possit uterque, vicissim
Experiamur? ego hanc vitulam (ne fortè recuses,
Bis venit ad mulctram, binos alit ubere fœtus)
Depono tu dic, mecum quo pignore certes.

MENALCAS.

De grege non ausim quidquam deponere tecum:
Est mihi namque domi pater, est injusta noverca ;
Bisque die numerant ambo pecus, alter et hædos.
Verùm, id quod multò tute ipse fatebere majus,
(Insanire libet quoniam tibi) pocula ponam
Fagina, cælatum divini opus Alcimedontis ;
Lenta quibus torno facili superaddita vitis
Diffusos hederâ vestit pallente corymbos.

In medio duo signa: Conon, et . . . quis fuit alter,
Descripsit radio totum qui gentibus orbem,
Tempora quæ messor, quæ curvus arator haberet ?
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.

DAMETAS.

Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
Et molli circum est ansas amplexus acantho :
Orpheaque in medio posuit, silvasque sequentes.
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.

Si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes.

MENALCAS.

Nunquam hodie effugies: veniam, quocumque vocâris.

25

30

35

40

45

Audiat hæc tantùm, vel qui venit; ecce, Palæmon!
Efficiam, posthac ne quemquam voce lacessas.

50

DAMETAS.

Quin age, si quid habes; in me mora non erit ulla,
Nec quemquam fugio tantùm, vicine Palæmon,
Sensibus hæc imis, res est non parva, reponas.

PALEMON.

Dicite quandoquidem in molli consedimus herbâ ;
Et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos,
Nunc frondent silvæ, nunc formosissimus annus.
Incipe, Damota; tu deinde sequêre, Menalca.
Alternis dicetis; amant alterna Camœnæ.

55

DAMETAS.

Ab Jove principium, Musæ ; Jovis omnia plena:
Ille colit terras; illi mea carmina curæ.

60

MENALCAS.

Et me Phoebus amat: Phœbo sua semper apud me
Munera sunt, lauri et suavè rubens hyacinthus.

DAMETAS.

Malo me Galatea petit, lasciva puella ;
Et fugit ad salices, et se cupit antè videri.

MENALCAS.

At mihi sese offert ultrò, meus ignis, Amyntas ;
Notior ut jam sit canibus non Delia nostris.

DAMETAS.

Parta meæ Veneri sunt munera ; namque notavi
Ipse locum, aëriæ quo congessêre palumbes.

65

MENALCAS.

Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta,
Aurea mala decem misi; cras altera mittam.

70

DAMETAS.

O quoties, et quæ nobis Galatea locuta est!

Partem aliquam, venti, divûm referatis ad aures.

MENALCAS.

Quid prodest quòd me ipse animo non spernis, Amynta,
Si, dum tu sectaris apros, ego retia servo ?

DAMETAS.

Phyllida mitte mihi; meus est natalis, Iola :
Quum faciam vitulâ pro frugibus, ipse venito.

MENALCAS.

Phyllida amo ante alias: nam me discedere flevit, "Et longum, formose, vale, vale," inquit, "Iola."

DAMETAS.

Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres,
Arboribus venti, nobis Amaryllidis iræ.

MENALCAS.

Dulce satis humor, depulsis arbutus hædis,
Lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

DAMETAS.

Pollio amat nostram, quamvis est rustica, musam :
Pierides, vitulam lectori pascite vestro.

MENALCAS.

Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum,
Jam cornu petat, et pedibus qui spargat arenam.

DAMŒTAS.

Qui te, Pollio, amat, veniat quò te quoque gaudet;
Mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.

MENALCAS.

Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Mævi !
Atque idem jungat vulpes, et mulgeat hircos.

DAMETAS.

Qui legitis flores et humi nascentia fraga,
Frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herbâ.

75

80

85

90

MENALCAS.

Parcite, oves, nimiùm procedere; non bene ripa
Creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat.

DAMETAS.

Tityre, pascentes a flumine reice capellas;
Ipse, ubi tempus erit, omnes in fonte lavabo.

MENALCAS.

Cogite oves, pueri: si lac præceperit æstus,
Ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.

DAMETAS.

95

Heu ! heu ! quàm pingui macer est mihi taurus in ervo! 100 Idem amor exitium pecori, pecorisque magistro.

MENALCAS.

His certè neque amor causa est; vix ossibus hærent:
Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.

DAMETAS.

Dic, quibus in terris, et eris mihi magnus Apollo,
Tres pateat cœli spatium non amplius ulnas.

MENALCAS.

Dic, quibus in terris inscripti nomina regum
Nascantur flores; et Phyllida solus habeto.

PALEMON.

Non nostrum inter vos tantas componere lites :
[Et vitulâ tu dignus, et hic, et quisquis amores
Aut metuet dulces, aut experietur amaros.]
Claudite jam rivos, pueri; sat prata biberunt.

105

110

« PreviousContinue »