Page images
PDF
EPUB

Dixerat, et spissis noctis se condidit umbris.
Apparent diræ facies, inimicaque Troja

Numina magna deum.

Tum verò omne mihi visum considere in ignes Ilium, et ex imo verti Neptunia Troja.

625

Ac veluti, summis antiquam in montibus ornum
Quum ferro accisam crebrisque bipennibus instant
Eruere agricolæ certatim; illa usque minatur,
Et tremefacta comam concusso vertice nutat ;
Vulneribus donec paulatim evicta, supremùm
Congemuit, traxitque jugis avulsa ruinam.
Descendo, ac, ducente deo, flammam inter et hostes
Expedior dant tela locum, flammæ que recedunt.
Atque ubi jam patriæ perventum ad limina sedis,
Antiquasque domos, genitor, quem tollere in altos
Optabam primum montes, primumque petebam,
Abnegat excisâ vitam producere Trojâ,
Exsiliumque pati. Vos o, quibus integer ævi
Sanguis, ait, solidæque suo stant robore vires,
Vos agitate fugam.

630

635

640

[blocks in formation]

Demoror, ex quo me divûm Pater atque hominum rex
Fulminis afflavit ventis et contigit igni.

Talia perstabat memorans, fixusque manebat.
Nos contrà effusi lacrymis, conjuxque Creüsa,
Ascaniusque, omnisque domus, ne vertere secum
Cuncta pater, fatoque urgenti incumbere vellet.
Abnegat, inceptoque et sedibus hæret in îsdem.
Rursus in arma feror, mortemque miserrimus opto.
Nam quod consilium, aut quæ jam fortuna dabatur ?
Mene efferre pedem, genitor, te posse relicto
Sperâsti? tantumque nefas patrio excidit ore?
Si nihil ex tantâ Superis placet urbe relinqui,
Et sedet hoc animo, perituræque addere Trojæ

650

655

660

Teque tuosque juvat; patet isti janua leto:
Jamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus,
Natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras.
Hoc erat, alma parens, quòd me per tela, per ignes
Eripis, ut mediis hostem in penetralibus, utque
Ascanium, patremque meum, juxtàque Creusam,
Alterum in alterius mactatos sanguine, cernam ?
Arma, viri, ferte arma vocat lux ultima victos.
Reddite me Danais; sinite instaurata revisam
Prælia. Nunquam omnes hodie moriemur inulti.
Hinc ferro accingor rursus, clypeoque sinistram
Insertabam aptans, meque extra tecta ferebam.
Ecce autem complexa pedes in limine conjux
Hærebat, parvumque patri tendebat Iulum:
Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum ;
Sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis,
Hanc primum tutare domum. Cui parvus Iulus,
Cui pater, et conjux quondam tua dicta relinquor?
Talia vociferans, gemitu tectum omne replebat ;
Quum subitum dictuque oritur mirabile monstrum.
Namque, manus inter moestorumque ora parentûm,
Ecce levis summo de vertice visus Iuli
Fundere lumen apex, tactuque innoxia molles
Lambere flamma comas, et circum tempora pasci.
Nos pavidi trepidare metu, crinemque flagrantem
Excutere, et sanctos restinguere fontibus ignes.
At pater Anchises oculos ad sidera lætus
Extulit, et cælo palmas cum voce tetendit.

665

670

675

680

685

Jupiter omnipotens, precibus si flecteris ullis,

Adspice nos; hoc tantùm ; et, si pietate meremur,

690

Da deinde auxilium, Pater, atque hæc omina firma.
Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore
Intonuit lævum, et de cœlo lapsa per umbras
Stella facem ducens multâ cum luce cucurrit.
Illam, summa super labentem culmina tecti,
Cernimus Idæâ claram se condere silvâ,
Signantemque vias; tum longo limite sulcus

695

Dat lucem, et latè circùm loca sulfure fumant.
Hîc verò victus genitor se tollit ad auras,
Affaturque deos, et sanctum sidus adorat.

700

705

Jam jam nulla mora est: sequor, et, quâ ducitis, adsum.
Dî patrii, servate domum, servate nepotem !
Vestrum hoc augurium, vestroque in numine Troja est.
Cedo equidem; nec, nate, tibi comes ire recuso.
Dixerat ille; et jam per moenia clarior ignis
Auditur, propiùsque æstus incendia volvunt.
Ergo age, care pater, cervici imponere nostræ ;
Ipse subibo humeris, nec me labor iste gravabit:
Quò res cumque cadent, unum et commune periclum,
Una salus ambobus erit. Mihi parvus Iulus
Sit comes; et longè servet vestigia conjux.
Vos, famuli, quæ dicam animis advertite vestris.
Est urbe egressis tumulus, templumque vetustum
Desertæ Cereris, juxtàque antiqua cupressus
Religione patrum multos servata per annos :

710

715

Hanc ex diverso sedem veniemus in unam.

Tu, genitor, cape sacra manu, patriosque Penates:

Me, bello e tanto digressum et cæde recenti,
Attrectare nefas, donec me flumine vivo

Abluero.

Hæc fatus, latos humeros subjectaque colla
Veste supèr fulvique insternor pelle leonis,
Succedoque oneri. Dextræ se parvus Iulus
Implicuit, sequiturque patrem non passibus æquis ;
Ponè subit conjux. Ferimur per opaca locorum:
Et me, quem dudum non ulla injecta movebant
Tela, neque adverso glomerati ex agmine Graii,
Nunc omnes terrent auræ, sonus excitat omnis
Suspensum, et pariter comitique onerique timentem.

720

725

Jamque propinquabam portis, omnemque videbar

730

Evasisse vicem; subitò quum creber ad aures
Visus adesse pedum sonitus; genitorque per umbram
Prospiciens Nate, exclamat, fuge, nate; propinquant:
Ardentes clypeos atque æra micantia cerno.

Hîc mihi nescio quod trepido malè numen amicum
Confusam eripuit mentem. Namque, avia cursu
Dum sequor, et notâ excedo regione viarum,
Heu! misero conjux fatone erepta Creüsa
Substitit, erravitne viâ, seu lassa resedit,
Incertum ; nec pòst oculis est reddita nostris.

735

740

Nec priùs amissam respexi, animumve reflexi,
Quàm tumulum antiquæ Cereris sedemque sacratam
Venimus. Hic demum, collectis omnibus, una
Defuit; et comites, natumque, virumque fefellit.

Quem non incusavi amens hominumque deorumque ? 745
Aut quid in eversâ vidi crudelius urbe ?

Ascanium, Anchisenque patrem, Teucrosque Penates,
Commendo sociis, et curvâ valle recondo :

Ipse urbem repeto, et cingor fulgentibus armis.
Stat casus renovare omnes, omnemque reverti
Per Trojam, et rursus caput objectare periclis.
Principio muros obscuraque limina portæ,
Quâ gressum extuleram, repeto; et vestigia retro
Observata sequor per noctem, et lumine lustro.
Horror ubique animos, simul ipsa silentia terrent.
Inde domum, si fortè pedem, si fortè tulisset,

750

755

Me refero. Irruerant Danai, et tectum omne tenebant. Ilicet ignis edax summa ad fastigia vento

Volvitur; exsuperant flammæ ; furit æstus ad auras.

Procedo, et Priami sedes arcemque reviso.

760

Et jam porticibus vacuis Junonis asylo

Custodes lecti Phoenix et dirus Ulysses

Prædam asservabant. Huc undique Troïa gaza
Incensis erepta adytis, mensæque deorum,

Crateresque auro solidi, captivaque vestis

765

Congeritur pueri et pavidæ longo ordine matres
Stant circùm.

Ausus quin etiam voces jactare per umbram,

Implevi clamore vias, mœstusque Creüsam

Nequidquam ingeminans iterumque iterumque vocavi. 770 Quærenti, et tectis urbis sine fine furenti,

Infelix simulacrum atque ipsius umbra Creüsæ

Visa mihi ante oculos, et notâ major imago.

Obstupui, steteruntque comæ, et vox faucibus hæsit.

Tum sic affari, et curas his demere dictis :
Quid tantùm insano juvat indulgere dolori,

775

O dulcis conjux ? non hæc sine numine divûm
Eveniunt nec te hinc comitem asportare Creüsam
Fas, aut ille sinit superi regnator Olympi.

Longa tibi exsilia, et vastum maris æquor arandum :

780

Et terram Hesperiam venies, ubi Lydius, arva
Inter opima virûm, leni fluit agmine Tybris.
Illic res lætæ, regnumque, et regia conjux
Parta tibi lacrymas dilectæ pelle Creüsæ.
Non ego Myrmidonum sedes Dolopumve superbas
Adspiciam, aut Graiis servitum matribus ibo,
Dardanis, et divæ Veneris nurus :

Sed me magna deûm genetrix his detinet oris.

Jamque vale, et nati serva communis amorem.

785

Hæc ubi dicta dedit, lacrymantem et multa volentem 790 Dicere deseruit, tenuesque recessit in auras.

Ter conatus ibi collo dare brachia circum;
Ter frustra comprensa manus effugit imago,
Par levibus ventis, volucrique simillima somno.
Sic demum socios, consumptâ nocte, reviso.

Atque hîc ingentem comitum affluxisse novorum
Invenio admirans numerum ; matresque, virosque,
Collectam exsilio pubem, miserabile vulgus.
Undique convenêre, animis opibusque parati,
In quascumque velim pelago deducere terras.
Jamque jugis summæ surgebat Lucifer Idæ,
Ducebatque diem; Danaique obsessa tenebant
Limina portarum ; nec spes opis ulla dabatur.
Cessi, et sublato montem genitore petivi.

795

800

Æ NEIDOS

LIBER III.

POSTQUAM res Asiæ Priamique evertere gentem
Immeritam visum Superis, ceciditque superbum
Ilium, et omnis humo fumat Neptunia Troja ;
Diversa exsilia et desertas quærere terras
Auguriis agimur divûm; classemque sub ipsâ

5

« PreviousContinue »