Page images
PDF
EPUB

VERGILI ECLOGA III.

Et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra.
Huc ades, o formose puer: tibi lilia plenis,
Ecce, ferunt Nymphae calathis; tibi candida Nais,
Pallentis violas et summa papavera carpens,
Narcissum et florem iungit bene olentis anethi;
Tum casia atque aliis intexens suavibus herbis
Mollia luteola pingit vaccinia caltha.

Ipse ego cana legam tenera lanugine mala,
Castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat;
Addam cerea pruna: honos erit huic quoque pomo;
Et vos, o lauri, carpam, et te, proxima myrte,
Sic positae quoniam suavis miscetis odores.
Rusticus es, Corydon: nec munera curat Alexis,
Nec, si muneribus certes, concedat Iollas.

Heu, heu! quid volui misero mihi? floribus austrum
Perditus et liquidis immisi fontibus apros.

Quem fugis, ah, demens? habitarunt di quoque silvas
Dardaniusque Paris. Pallas, quas condidit arces,
Ipsa colat; nobis placeant ante omnia silvae.
Torva leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam;
Florentem cytisum sequitur lasciva capella;

Te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque voluptas.
Aspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci,
Et sol crescentis decedens duplicat umbras:

65

Me tamen urit amor; quis enim modus adsit amori?
Ah, Corydon, Corydon, quae te dementia cepit!
Semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est.

Quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,
Viminibus molliqué paras detexere iunco ?
Invenies alium, si te hic fastidit, Alexim.

[blocks in formation]

MEN. Dic mihi, Damoeta, cuium pecus? an Meliboei ?

DAM. Non, verum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon.

2

70

[blocks in formation]

MEN. Infelix o semper, ovis, pecus! ipse Neaeram
Dum fovet, ac, ne me sibi praeferat illa, veretur,
Hic alienus ovis custos bis mulget in hora;
Et sucus pecori et lac subducitur agnis.

DAM. Parcius ista viris tamen obicienda memento.
Novimus, et qui te, transversa tuentibus hircis,
Et quo-sed faciles Nymphae risere-sacello.
MEN. Tum, credo, cum me arbustum videre Miconis
Atque mala vitis incidere falce novellas.

DAM. Aut hic ad veteris fagos cum Daphnidis arcum
Fregisti et calamos: quae tu, perverse Menalca,
Et, cum vidisti puero donata, dolebas,
Et, si non aliqua nocuisses, mortuus esses.

MEN. Quid domini faciant, audent cum talia fures!
Non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
Excipere insidiis, multum latrante Lycisca?
Et cum clamarem: "Quo nunc se proripit ille?
Tityre, coge pecus!" tu post carecta latebas.
DAM. An mihi cantando victus non redderet ille,
Quem mea carminibus meruisset fistula caprum?
Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon
Ipse fatebatur; sed reddere posse negabat.

[blocks in formation]

MEN. Cantando tu illum? aut umquam tibi fistula cera
Juncta fuit? non tu in triviis, indocte, solebas
Stridenti miserum stipula disperdere carmen?

[blocks in formation]

DAM. Vis ergo, inter nos, quid possit uterque, vicissim
Experiamur? ego hanc vitulam-ne forte recuses,
Bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus-
Depono: tu dic, mecum quo pignore certes.

30

MEN. De grege non ausim quicquam deponere tecum:
Est mihi namque domi pater, est iniusta noverca;
Bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.
Verum, id quod multo tute ipse fatebere maius-
Insanire libet quoniam tibi-pocula ponam
Fagina, caelatum divini opus Alcimedontis:
Lenta quibus torno facili superaddita vitis
Diffusos hedera vestit pallente corymbos.

35

In medio duo signa, Conon, et-quis fuit alter,
Descripsit radio totum qui gentibus orbem,
Tempora quae messor, quae curvus arator haberet?
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
DAM. Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
Et molli circum est ansas amplexus acantho,
Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis.
Necdum illis labra admovi, sed condita servo;

45

Si ad vitulam spectas, nihil est, quod pocula laudes.

MEN. Numquam hodie effugies; veniam, quocumque vocaris.
Audiat haec tantum-vel qui venit, ecce, Palaemon.
Efficiam, posthac ne quemquam voce lacessas.

50

DAM. Quin age, si quid habes; in me mora non erit ulla,
Nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon,
Sensibus haec imis, res est non parva, reponas.

PAL. Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba.
Et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos,
Nunc frondent silvae; nunc formosissimus annus.
Incipe, Damoeta; tu deinde sequere, Menalca.
Alternis dicetis; amant alterna Camenae.

DAм. Ab Iove principium, Musae; Iovis omnia plena;
Ille colit terras; illi mea carmina curae.

MEN. Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me Munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.

[blocks in formation]

DAM. Malo me Galatea petit, lasciva puella,

Et fugit ad salices, et se cupit ante videri.

65

MEN. At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas,

Notior ut iam sit canibus non Delia nostris.

DAM. Parta meae Veneri sunt munera: namque notavi

Ipse locum, aëriae quo congessere palumbes.

MEN. Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta

70

Aurea mala decem misi; cras altera mittam.

DAM. O quotiens et quae nobis Galatea locuta est!

Partem aliquam, venti, divom referatis ad auris!

MEN. Quid prodest, quod me ipse animo non spernis, Amynta,

Si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?

75

DAM. Phyllida mitte mihi: mens est natalis, Iolla;

55

40

Cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.

MEN. Phyllida amo ante alias: nam me discedere flevit, Et longum "Formose, vale, vale," inquit, "Iolla."

DAM. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres, Arboribus venti, nobis Amaryllidis irae.

MEN. Dulce satis umor, depulsis arbutus haedis, Lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

80

DAM. Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam : Pierides, vitulam lectori pascite vestro.

[merged small][ocr errors]

MEN. Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum, Iam cornu petat et pedibus qui spargat harenam.

DAM. Qui te, Pollio, amat, veniat, quo te quoque gaudet; Mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.

MEN. Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi,

90

Atque idem iungat volpes et mulgeat hircos.

DAM. Qui legitis flores et humi nascentia fraga, Frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba.

MEN. Parcite, oves, nimium procedere: non bene ripae

Creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat.

95

DAM. Tityre, pascentis a flumine reice capellas:

Ipse, ubi tempus erit, omnis in fonte lavabo.

MEN. Cogite ovis, pueri; si lac praeceperit aestus,

Ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.

DAM. Heu, heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo! 100

Idem amor exitium pecori pecorisque magistro.

MEN. His certe neque amor causa est: vix ossibus haerent.

Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.

DAM. Dic, quibus in terris-et eris mihi magnus Apollo-

Tris pateat caeli spatium non amplius ulnas.

105

MEN. Dic, quibus in terris inscripti nomina regum Nascantur flores; et Phyllida solus habeto.

PAL. Non nostrum inter vos tantas componere lites.
Et vitula tu dignus, et hic,-et quisquis amores
Aut metuet dulcis, aut experietur amaros.
Claudite iam rivos, pueri: sat prata biberunt.

110

ECLOGA IV.

POLLIO.

Sicelides Musae, paulo maiora canainus!
Non omnis arbusta iuvant humilesque myricae ;
Si canimus silvas, silvae sint Consule dignae.
Ultima Cumaei venit iam carminis aetas;
Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo.
Iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna;
Iam nova progenies caelo demittitur alto.
Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum
Desinet ac toto surget gens aurea mundo,
Casta fave Lucina: tuus iam regnat Apollo.
Teque adeo decus hoc aevi, te Consule, inibit,
Pollio, et incipient magni procedere menses;
Te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri,
Inrita perpetua solvent formidine terras.
Ille deum vitam accipiet divisque videbit
Permixtos heroas et ipse videbitur illis,
Pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu
Errantis hederas passim cum bacchare tellus
Mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.
Ipsae lacte domum referent distenta capellae
Ubera, nec magnos metuent armenta leones.
Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.
Occidet et serpens, et fallax herba veneni
Occidet; Assyrium volgo nascetur amomum.
At simul heroum laudes et facta parentis

Iam legere et quae sit poteris cognoscere virtus:
Molli paulatim flavescet campus arista,
Incultisque rubens pendebit sentibus uva,
Et durae quercus sudabunt roscida mella.
Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis,

Quae temptare Thetim ratibus, quae cingere muris
Oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos.
Alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PreviousContinue »