Page images
PDF
EPUB

Et conum insignis galeae cristasque comantis,
Arma Neoptolemni. Sunt et sua dona parenti.
Addit equos, additque duces;

Remigium supplet; socios simul instruit armis.
Interea classem velis aptare iubebat
Anchises, fieret vento mora ne qua ferenti.
Quem Phoebi interpres multo compellat honore:
"Coniugio, Anchise, Veneris dignate superbo,
Cura deum, bis Pergameis erepte ruinis,
Ecce tibi Ausoniae tellus; hanc arripe velis..
Et tamen hanc pelago praeterlabare necesse est;
Ausoniae pars illa procul, quam pandit Apollo.
Vade," ait, "o felix nati pietate. Quid ultra
Provehor et fando surgentis demoror austros?"
Nec minus Andromache, digressu maesta supremo,
Fert picturatas auri subtemine vestes

470

475

480

Et Phrygiam Ascanio chlamydem, nec cedit honori,
Textilibusque onerat donis, ac talia fatur:

485

"Accipe et haec, manuum tibi quae monumenta mearum

Sint, puer, et longum Andromachae testentur amorem,
Coniugis Hectoreae. Cape dona extrema tuoruin,

O mihi sola mei super Astyanactis imago.
Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat;
Et nunc aequali tecum pubesceret aevo."
Hos ego digrediens lacrimis adfabar obortis:
"Vivite felices, quibus est fortuna peracta
Iam sua; nos alia ex aliis in fata vocamur.
Vobis parta quies; nullum maris aequor arandum,
Arva neque Ausoniae semper cedentia retro
Quaerenda. Effigiem Xanthi Troiamque videtis,
Quam vestrae fecere manus, melioribus, opto,
Auspiciis, et quae fuerit minus obvia Grais.
Si quando Thy brim vicinaque Thybridis arva
Intraro gentique meae data moenia cernam,
Cognatas urbes olim populosque propinquos,
Epiro, Hesperia, quibus idem Dardanus auctor
Atque idem casus, unam faciemus utramque

490

495

500

стат
Troiam animis: maneat nostros ea cura nepotes."
Provehimur pelago vicina Ceraunia iuxta,
Unde iter Italiam cursusque brevissimus undis.
Sol ruit interea et montes umbrantur opaci.
Sternimur optatae gremio telluris ad undam,
Sortiti remos, passimque in litore sicco
Corpora curamus; fessos sopor inrigat artus.
Necdum orbem medium Nox Horis acta subibat:
Hand segnis strato surgit Palinurus et omnis
Explorat ventos, atque auribus aëra captat;
Sidera cuncta notat tacito labentia caelo,

505

510

515

Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones,
Armatumque auro circumspicit Oriona.

Postquam cuncta videt caelo constare sereno,

Dat clarum e puppi signum; nos castra movemus,
Temptamusque viam et velorum pandimus alas.
Iamque rubescebat stellis Aurora fugatis,
Cum procul obscuros collis humilemque videmus
Italiam. Italiam primus conclamat Achates,
Italiam laeto socii clamore salutant.

520

Tum pater Anchises magnum cratera corona
Induit implevitque mero, divosque vocavit
Stans celsa in puppi:

525

"Di maris et terrae tempestatumque potentes, Ferte viam vento facilem et spirate secundi."

Crebrescunt optatae aurae, portusque patescit

530

Iam propior, templumque apparet in arce Minervae.

Vela legunt socii, et proras ad litora torquent.

Portus ab Euroo fluctu curvatus in arcum;

Obiectae salsa spumant aspargine cautes;

Ipse latet; gemino demittunt bracchia muro
Turriti scopuli, refugitque ab litore templum.
Quattuor hic, primum omen, equos in gramine vidi
Tondentis campum late, candore nivali.

535

Et pater Anchises: "Bellum, o terra hospita, portas;
Bello armantur equi, bellum haec armenta minantur.
Sed tamen idem olim curru succedere sueti

540

Quadrupedes, et frena iugo concordia ferre:
Spes et pacis," ait. Tum numina sancta precamur
Palladis armisonae, quae prima accepit ovantis,
Et capita ante aras Phrygio velamur amictu;
Praeceptisque Heleni, dederat quae maxima, rite
Iunoni Argivae iussos adolemus honores.
Haud mora, continuo perfectis ordine votis,
Cornua velatarum obvertimus antennarum,
Graiugenumque domos suspectaque linquimus arva.
Hinc sinus Herculei, si vera est fama, Tarenti
Cernitur; attollit se diva Lacinia contra,
Caulonisque arces et navifragum Scylaceum.
Tum procul e fluctu Trinacria cernitur Aetna,
Et gemitum ingentem pelagi pulsataque saxa
Audimus longe fractasque ad litora voces,
Exsultantque vada, atque aestu miscentur harenae.
Et pater Anchises: "Nimirum haec illa Charybdis;
Hos Helenus scopulos, haec saxa horrenda canebat.
Eripite, o socii, pariterque insurgite remis."
Haud minus ac iussi faciunt, primusque rudentem
Contorsit laevas proram Palinurus ad undas;
Laevam cuncta cohors remis ventisque petivit.
Tollimur in caelum curvato gurgite, et idem
Subducta ad Manis imos desedimus unda.
Ter scopuli clamorem inter cava saxa dedere;
Ter spumam elisam et rorantia vidimus astra.
Interea fessos ventus cum sole reliquit,
Ignarique viae Cyclopum adlabimur oris.

Portus ab accessu ventorum immotus et ingens
Ipse; sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis,
Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem,
Turbine fumantem piceo et candente favilla,
Attollitque globos flammarum et sidera lambit;
Interdum scopulos avulsaque viscera montis
Erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras
Cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo.
Fama est Enceladi semustum fulmine corpus

545

550

555

560

565

570

575

Urgeri mole hac, ingentemque insuper Aetnam
Impositam ruptis flammam exspirare caminis;

Et fessum quotiens mutet latus, intremere omnem
Murmure Trinacriam, et caelum subtexere fumo.
Noctem illam tecti silvis immania monstra
Perferimus, nec, quae sonitum det causa, videmus.
Nam neque erant astrorum ignes, nec lucidus aethra
Siderea polus, obscuro sed nubila caelo,
Et Lunam in nimbo nox intempesta tenebat.
Postera iamque dies primo surgebat Eoo,
Umentemque Aurora polo dimoverat umbram :
Cum subito e silvis, macie confecta suprema,
Ignoti nova forma viri miserandaque cultu
Procedit supplexque manus ad litora tendit.
Respicimus. Dira inluvies immissaque barba,
Consertum tegumen spinis; at cetera Graius,
Et quondam patriis ad Troiam missus in armis.
Isque ubi Dardanios habitus et Troïa vidit
Arma procul, paulum aspectu conterritus haesit,
Continuitque gradum; mox sese ad litora praeceps
Cum fletu precibusque tulit: "Per sidera testor,
Per superos atque hoc caeli spirabile lumen,
Tollite me, Teucri; quascumque abducite terras;
Hoc sat erit. Scio me Danais e classibus unum,
Et bello Iliacos fateor petiisse Penatis.
Pro quo, si sceleris tanta est iniuria nostri,
Spargite me in fluctus, vastoque immergite ponto.
Si pereo, hominum manibus periisse iuvabit."
Dixerat, et genua amplexus genibusque volutans
Haerebat. Qui sit, fari, quo sanguine cretus,
Hortamur; quae deinde agitet fortuna, fateri.
Ipse pater dextram Anchises, haud multa moratus,
Dat iuveni, atque animum praesenti pignore firmat.
Ille haec, deposita tandem formidine, fatur:
"Sum patria ex Ithaca, comes infelicis Ulixi,
Nomine Achemenides, Troiam genitore Adamasto
Paupere-mansissetque utinam fortuna!-profectus.

580

585

590

595

600

605

610

615

Hic me, dum trepidi crudelia limina linquunt,
Immemores socii vasto Cyclopis in antro
Deseruere. Domus sanie dapibusque cruentis,
Intus opaca, ingens. Ipse arduus, altaque pulsat
Sidera-Di, talem terris avertite pestem!-
Nec visu facilis nec dictu adfabilis ulli.
Visceribus miserorum et sanguine vescitur atro.
Vidi egomet, duo de numero cum corpora nostro
Prensa manu magna medio resupinus in antro
Frangeret ad saxum, sanieque exspersa natarent
Limina; vidi atro cum membra fluentia tabo
Manderet, et tepidi tremerent sub dentibus artus.
Haud impune quidem; nec talia passus Ulixes,
Oblitusve sui est Ithacus discrimine tanto.
Nam simul expletus dapibus vinoque sepultus
Cervicem inflexam posuit, iacuitque per antrum
Immensus, saniem eructans et frusta cruento

620

625

630

Per somnum commixta mero, nos, magna precati
Numina sortitique vices, una undique circum
Fundimur, et telo lumen terebramus acuto,
Ingens, quod torva solum sub fronte latebat,
Argolici clipei aut Phoebeae lampadis instar,
Et tandem laeti sociorum ulciscimur umbras.
Sed fugite, o miseri, fugite, atque ab litore funem
Rumpite.

635

640

Nam qualis quantusque cavo Polyphemus in antro

Lanigeras claudit pecudes atque ubera pressat,
Centum alii curva haec habitant ad litora volgo

[blocks in formation]
« PreviousContinue »