A revised text of the poems of Vergil: with notes and a Vergilian dictionary

Front Cover
D. Appleton, 1883 - 912 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page cxxxviii - ... sibila lambebant linguis vibrantibus ora. diffugimus visu exsangues. illi agmine certo Laocoonta petunt ; et primum parva duorum corpora natorum serpens amplexus uterque implicat et miseros morsu depascitur artus ; 215 post ipsum, auxilio subeuntem ac tela ferentem, corripiunt spirisque ligant ingentibus : et iam bis medium amplexi, bis collo squamea circum terga dati, superant capite et cervicibus altis.
Page ccc - Agnoscunt spolia inter se, galeamque nitentem Messapi, et multo phaleras sudore receptas. Et jam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile...
Page ccxxxviii - ... tua me, genitor, tua tristis imago, saepius occurrens, haec limina tendere adegit. stant sale Tyrrheno classes. da iungere dextram, da, genitor ; teque amplexu ne subtrahe nostro.
Page ccxxii - Talibus orabat dictis, arasque tenebat, Cum sic orsa loqui vates: Sate sanguine divom, 125 Tros Anchisiade, facilis descensus Averno; Noctes atque dies patet atri ianua Ditis ; Sed revocare gradum superasque evadere ad auras, Hoc opus, hie labor est.
Page xxiii - Dardaniusque Paris. Pallas quas condidit arces ipsa colat : nobis placeant ante omnia silvae. Torva leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam, florentem cytisum sequitur lasciva capella, te Corydon, o Alexi : trahit sua quemque voluptas.
Page lxxvii - Tentanda via est, qua me quoque possim Tollere humo, victorque virum volitare per ora.
Page ccxxxi - ... infelix Dido, verus mihi nuntius ergo venerat exstinctam ferroque extrema secutam? funeris heu tibi causa fui? per sidera iuro, per superos et, si qua fides tellure sub ima est, invitus, regina, tuo de litore cessi.
Page ccclxiv - Aenean captiva videbo." accepit vocem lacrimis Lavinia matris flagrantis perfusa genas, cui plurimus ignem 65 subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit. Indum sanguineo veluti violaverit ostro si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa alba rosa : talis virgo dabat ore colores.
Page cxxxii - Conticuere omnes intentique ora tenebant. Inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto : 'Infandum, regina, iubes renovare dolorem, Troianas ut opes et lamentabile regnum eruerint Danai; quaeque ipse miserrima vidi et quorum pars magna fui.
Page xxxi - Nunc ego (namque super tibi erunt qui dicere laudes, Vare, tuas cupiant et tristia condere bella) agrestem tenui meditabor harundine Musam.

Bibliographic information