Page images
PDF
EPUB

Est in conspectu Tenedos, notissima fama Insula, dives opum, Priami dum regna manebant; AVunc tantùm sinus, et statio male fida carinis: Huc se provecti deserto in littore condunt. Nos abiisse rati, et vento petiisse Mycenas. Ergo omnis longo solvit se Teucria luctu; Panduntur portae : juvat ire, et Dorica castra JDesertosque videre locos littusque relictum. Hic Dolopum manus, hic saevus tendebat Achilles; Classibus hic locus; hic acie certare solebant. 3o Pars stupet innuptae donum eacitiale Minervae, . Et molem mirantur equi: primusque Thymoetes Duci intra muros hortatur, et arce locari: Sive dolo, seu jam Trojae sic fata ferebant. At Capys, et quorum melior sententia menti, Aut pelago Danaùm insidias, suspectaque dona, Praecipitare jubent, subjectisve urere flammis; Aut terebrare cavas uteri et tentare latebras. Scinditur incertum studia in contraria vulgus.

Primus ibi ante omnes, magna comitante caterva, Laocoon ardens summa decurrit ab arce ; ' 41 Et procul: O miseri, quae tanta insania, cives? Creditis avectos hostes? aut ulla putatis Dona carere dolis Danaùm ? sic notus Ulyaees? Aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi; Aut haec in nostros fabricata est machina muros, Inspectura domos, venturaque desuper urbi; 4ut aliquis latet error. Equo ne credite, Teucri.

Giace Tenedo in vista, isola, a'giorni
Ch'Ilio fioria, ricca e famosa; or dessa
Non più che un scampo, anche mal fido, a legni:
Quî all'ermo andar, qui s'occultar. Tropp'oltre
Noi li crediam volti a Micene, o giunti.
Tutta dunque la Teucria alfin s'allegra;
Si spalancan le porte: ir giova, e sgombri
Mirar d'oste e di flotta i valli e i lidi.
Quì a stuol l'Acheo ; quì 'l padiglion d'Achille;
Quì a fil le prue ; quì a spesse pugne il campo.
Parte di Palla il feral dono ammira,
Quel caval smisurato: e già Timete
Tratto in città, posto il vorria nel forte:
Sia trama, o tal d'Ilio già ruoti il fato.
Ma Capi, e ogn'altro acre di senno, avvisa
Che l'Achea perfid' opra, il don sospetto,
O intier s'incenda, o in mar si tuffi; o il cupo
Gran sen gli s'apra, e se me spii l'arcano.
In due si parte il mobil volgo, e pende.

Qui alla testa d'un stuol dall'alta rocca
Giù pien d'ardor Laocoonte corre ;
E anco lontan: Qual furor tanto, o ciechi?
Creder svolti i nemici? o un don de' Greci
Non fallace pensar? v'è ignoto Ulisse?
O inchiusi Argivi il vasto legno asconde;
O a tal s'alzò per fovesciar le mura,
Le magioni esplorar, far d'alto i colpi;
O inganno v'ha. Fè non gli date, o Teucri.

3.

Quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentes.

Sic fatus, validis ingentem viribus hastam 5o
In latus inque feri curvam compagibus alvum
Contorsit: stetit illa tremens, uteroque recusso
Insonuere graves gemitumque dedere cavernae.
Et, si fata deúm , si mens non laeva fuisset,
Impulerat ferro Argolicas foedare latebras;
Trojaque, nunc stares; Priamique arae alta, maneres.
Ecce manus juvenem interea post terga revinctum
Pastores magno ad regem clamore trahebant
Dardanidae; qui se ignotum venientibus ultro, 59
Hoc ipsum ut strueret, Trojamque aperiret Achivis,
Obtulerat; fidens animi, atque in utrumque paratus,
Seu versare dolos, seu certae occumbere morti.
Undique visendi studio Trojana juventus
Circumfusa ruit, certantque illudere capto.
Accipe nunc Danaùm insidias; et crimine ab uno
Disce omnes.
Namque ut conspectu in medio, turbatus, inermis,
Constitit, atque oculis Phrygia agmina circumspeaeit:
fHeu! quae nunc tellus, inquit, quae me aequora possunt
Accipere? aut quid jam misero mihi denique restat, 7o
Cui neque apud Danaos usquam locus, et super ipsi
Pardanidae infensi paenas cum sanguine poscunt?
Quo gemitu conversi animi; compressus et omnis
Impetus. Hortamur fari, quo sanguine cretus,
Quidve ferat memoret, quae sit fiducia capto.
Cuncta equidemtibi, reae, fuerit quodcumque, fatebor

[ocr errors]

Che più? l'Acheo fin ne'suoi don si tema.
Dice, e a tutto vigor grand' asta avventa
Nel ligneo fianco. Alto alle coste infitta
Stette in tremor; scosso al fier urto il ventre
Da' cavernosi buj rimbomba e geme.
E ah! se i fati, se i cuor non gian sinistri,
Fea col ferro lordar le Achee latebre;
E anco, o Troja, staresti, e o tu, sua rocca.
Quand' ecco a gran clamor garzon cattivo,
Strette al tergo le braccia, al re vien- tratto
Da i Dardanii pastor. Spontaneo, ignoto,
Ei lor si diè per machinar d'aprirne
Troja agli Achei; baldo a tentar, librato
O a trar sue trame, o a girne franco a morte.
Gente a mirar corre d'intorno, e in frotta
Cerchialo e il preme, e gli fan scherni a gara.
L'arti or senti de' Greci, e un tristo solo
Tutta la razza a misurar t'insegni.
Come in mezzo restò, turbato, inerme,
Tra i Frigi in calca, e li girò col guardo:
Ahi! qual terra, gridò, qual mar m'accolga?
Che or più sperar? misero me! se loco
Non mi resta fra' Greci, e i Teucri stessi
Chieggonmi irati in ostil pena il sangue?
Cangiansi i cuori a questi lai; s'arresta
L'urto e il furor. Già il confortiam che dica,
Chi sia, che porti, in che s'affidi avvinto.
Gran re, diss'ei, che che ben so, sincero

J^era, inquit: neque me Argolica de gente negabo;
Hoc primùm: nec, si miserum fortuna Sinonem
Finaeit, vanum etiam mendacemque improba finget.
Fando aliquod, si fortè tuas pervenit ad aures 8o
Belidae nomen Palamedis, et inclyta fama
Gloria; quem falsa sub proditione Pelasgi
Insontem, infando indicio, quia bella vetabat,
Demisere neci; nunc cassum lumine lugent:
Illi me comitem , et consanguinitate propinquum,
Pauper in arma pater primis huc misit ab annis.
Dum stabat regno incolumis, regumque vigebat
Conciliis, et nos aliquod nomenque decusque
Gessimus. Invidia postquam pellacis Ulyaeei
(Haud ignota loquor) superis concessit ab oris, 9o
Afflictus vitam in tenebris luctuque trahebam, -
Et casum insontis mecum indignabar amici.
Mec tacui demens; et me, fors si qua tulisset,
Si patrios umquam remeassem victor ad Argos,
Promisi ultorem ; et verbis odia aspera movi.
Hinc mihi prima mali labes, hinc semper Ulyaces
Criminibus terrere novis; hinc spargere voces
In vulgum ambiguas, et quaerere conscius arma.
Nec requievit enim, donec Calchante ministro... 99
Sed quid ego haec autem nequidquam ingrata revolvo?
Quidve moror? Si omnes uno ordine habetis Achivos,
Idque audire sat est, jam dudum sumite pœnas.
Hoc Ithacus velit, et magno mercentur Atridae.
Tum verò ardemus scitari et quaerere caussas,

« PreviousContinue »