Page images
PDF
EPUB

ÆNEIDOS

P. VIRGILII MARONIS

LIBER QUINTUS. INTERBA medium AEneas jam classe tenebat Certus iter, fluctusque atros Aquilone secabat: Monia respiciens, quae jam infelicis Elissae Collucent flammis. Quae tantum accenderit ignem Caussa latet; duri magno sed amore dolores Polluto, notumque furens quid femina possit, Triste per augurium Teucrorum pectora ducunt.

Ut pelagus tenuere rates, nec jam amplius ulla Occurrit tellus, maria undique et undique caelum; Olli caeruleus supra caput adstitit imber, Noctem hiememque ferens; et inhorruit unda tenebris. Ipse gubernator puppi Palinurus ab alta: Heu! quianam tanti cinxerunt aethera nimbi? Quidve, pater Neptune, paras? Sic deinde locutus, Colligere arma jubet, validisque incumbere remis; Obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur: Magnanime AEnea, non, si mihi Juppiter auctor. Spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo.

. Mutati transversa fremunt, et vespere ab atro Consurgunt venti; atque in nubem cogitur aër. 20

10

DELL'ENEIDE DI P. VIRGILIO MARONE

LIBRO QUINTO. Intanto Enea già in pieno mar per l'onda, Ch’Austro inaspría, fermo a fuggir, fea vela: Pur l'occhio volge all'egre mura, ov’arde D'Elisa il rogo. Ampio è l'incendio, e ignota N'è la cagion; ma il duro duol per rotte Nozze, e il saper

donna in manía che possa, De' Teucri al cuor mal augurato il fanno.

Giunti che fur l'alto a tener, ve nulla Più terra appar, mar d'ogn'intorno e cielo; Sul capo han già pioggia feral che pende, Ch'ombra porta e tempesta; e il mar s’annegra. Fin Palinuro il timonier da poppa: Ahi! perchè l'etra or da tai nembi è cinto? Che vuoi, padre Nettun? Cið detto, intima L’armi raccor, far tutta forza a remi; Sbieca al vento le vele, e franco aggiunge: No, prode Enea, s'anche mel giuri un Giove, Toccar l'Italia a questo ciel non spero. Venti cangiar', fremon traversi, e un sbocca Da Esperio orror; l'aer s'aggruppa in nube.

Nec nos obniti contra, nec tendere tantùm,
Sufficimus: superat quoniam fortuna, sequamur;
Quòque vocat, vertamus iter. Nec littora longe
Fida reor fraterna Erycis, portusque Sicanos;
Si modo rite memor servata remetior astra.
Tum pius AEneas: Equidem sic poscere ventos
Jam dudum, et frustra cerno te tendere contra.
Flecte viam velis. An sit mihi gratior ulla,
Quòve magis fessas optem demittere naves,
Quàm quae Dardanium tellus mihi servat Acesten,
Et patris Anchisae gremio complectitur ossa? 31
Haec ubi dicta, petunt portus, et vela secundi
Intendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis:
Et tandem laeti notae advertuntur arenae.

At procul excelso miratus vertice montis
Adventum sociasque rates, occurrit Acestes,
Horridus in jaculis et pelle Libystidis ursae;
Troïa Crimisso conceptum flumine mater
Quem genuit. Veterum non immemor ille parentum,
Gratatur reduces; et gaza laetus agresti 40
Excipit, ac fessos opibus solatur amicis.

Postera quum primo stellas oriente fugárat Clara dies, socios in cætum littore ab omni Advocat AEneas, tumulique ex aggere fatur: Dardanidae magni, genus alto a sanguine divím, Annuus exactis completur mensibus orbis, Ex quo relliquias divinique ossa parentis Condidimus terra, maestasque sacravimus aras.

Nè a far fronte bastiam, nè a gir di fianco:
Seguiam fortuna or che s'indonna; e ovunque
Chiama, torciam. Nè lunge penso il fido
Ericin suol fraterno, e un Sicol porto;
Se gli astri or ben, che già notai, rinfilo.
Qui il saggio Enea: Ch'altra vuol corsa il vento
Ben già m'avvidi, e che a lottar mal sudi.
Svolgi là il veleggiar. Qual suol più dolce,
E ov'io più brami aʼstanchi pin dar posa,
Di quel che m'offre il caro Teucro in trono,
E l'ossa ha in sen, che gli fidai , del padre?
Già là s'avvian. Soffi allor fausti a'lini
Tendono il sen; vola sul mar la flotta :
E alfin stan lieti al noto porto in grembo.

Dall' erto giogo, onde ammiro là giunte
Le socie prue, scende al rincontro Aceste,
Ispido a’dardi, e d'Afric'orsa al manto;
Crimisso il fiume, e Frigia madre Egesta
Lui diero al di. Gli avi ei rammenta, esulta,
Plaude al ritorno; e in quel suo lusso agreste
Porge a' malconci almo ospital ristoro.

Sul fresco albor, quando almo di seguace Gli astri fugo, dal lido tutto i socj Convoca Enea, fassi da un poggio; e parla: Dardanii grandi, alta di dei propago, Sei mesi e sei l'annuo rotar dan pieno, Da che locai del divo padre in tomba L'ossa, e gli alzai fúnebri altari. E or presso

Jamque dies, ni fallor, adest, quem semper acerbum,
Semper honoratum ( sic di voluistis ) habebo. 50
Hunc ego Gaetulis agerem si syrtibus exsul,
Argolicove mari deprensus, et urbe Mycenae ;
Annua vota tamen solemnesque ordine pompas
Exsequerer, strueremque suis altaria donis.
Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis,
Haud equidem sine mente, reor, sine numine diyum,
Adsumus, et portus delati intramus amicos.
Ergo agite, et laetum cuncti celebremus honorem:
Poscamus ventos, atque haec me sacra quot annis
Urbe velit posita templis sibi ferre dicatis. 60
Bina boum vobis Troja generatus Acestes
Dat numero capita in nayes: adhibete Penates
Et patrios epulis, et quos colit hospes Acestes.
Praeterea, si nona diem mortalibus almum
Aurora extulerit, radiisque retexerit orbem,
Prima citae Teucris ponam certamina classis:
Quique pedum cursu valet; et qui viribus audax,
Aut jaculo incedit melior levibusque sagittis,
Seu crudo fidit pugnam committere cestu;
Cuncti adsint: meritaeque exspectent praemia palmae.
Ore favete omnes, et tempora cingite ramis. 71

Sic fatus, velat materna tempora myrto;
Hoc Helymus facit, hoc aevi maturus Acestes,
Hoc puer Ascanius; sequitur quos cetera pubes.
Ille e concilio multis cum millibus ibat
Ad tumulum, magna medius comitante caterya.

« PreviousContinue »