Page images
PDF
EPUB

Consternunt terram, concusso stipite, frondes;
Ipsa haeret scopulis; et quantùm vertice ad auras
AEtherias, tantùm radice in tartara tendit:

Haud secus assiduis hinc atque hinc vocibus heros
Tunditur, et magno persentit pectore curas:
Mens immota manet; lacrymae volvuntur inanes.
Tum verò infelix fatis exterrita Dido
Mortem orat; taedet caeli convexa tueri.

Quò magis inceptum peragat, lucemque relinquat,
Vidit, turicremis quum dona imponeret aris, 450
Horrendum dictu! latices nigrescere sacros,
Fusaque in obscenum se vertere vina cruorem.
Hoc visum nulli, non ipsi effata sorori.
Praeterea fuit in tectis de marmore templum
Conjugis antiqui, miro quod honore colebat,
Velleribus niveis et festa fronde revinctum:
Hinc exaudiri voces et verba vocantis
Visa viri, nox quum terras obscura teneret.
Solaque culminibus ferali carmine bubo

Saepe queri, et longas in fletum ducere voces. 460
Multaque praeterea vatum praedicta priorum
Terribili monitu horrificant. Agit ipse furentem
In somnis ferus AEneas: semperque relinqui
Sola sibi, semper longam incomitata videtur
Ire viam, et Tyrios deserta quaerere terra.
Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus,
Et solem geminum, et duplices se ostendere Thebas:
Aut Agamemnonius scenis agitatus Orestes,

Da'scossi rami alto di foglie ingombro;

Dessa al masso s' attien; che al ciel quant' erge
La fronte, il piè tanto ver l'orco adima:

Tal vien l'eroe d'assidue voci all'urto

Quà e là sbattuto, e nel gran cuor s'affanna:
Scorre un vano plorar; sta l'alma immota.
Qui Dido oimè! sentesi in odio ai fati;
Vuol morte; il ciel d'oltre mirar non soffre.
E onde affretti il gran colpo, e al dì si tolga,
Mentr'arde incensi e porge doni all'are,

Dar vede (ahi! vista!) ogni umor sacro in negro,
E i sparsi vini in feral sangue ir volti.

Celò il prodigio, e anche alla suora il tacque.
Sacro inoltre a Sicheo marmoreo tempio
Fu al tetto in cuor, ch'ella tenea ben culto,
E a bianchi velli e a lieta fronda ornato:
Suon quinci udía, qual dello sposo, a' cupi
Notturni buj, che parea dir t'aspetto.
Udía da'colmi in feral nenia i gufi
Spesso far lai, trar lunghe note in pianto.
Cresceanle orror molte de'vati, or sparse,
Prische cifre tremende. Anch' ei ne' sogni
Fier l'ange Enea: sempre negletta e sola
Restar s'avvisa, orba di corte sempre
Far lunga via; cercar Sidonj all'ermo.
Pénteo così frotta d'Erinni insano
Vede offrirsi, e sol doppio, e doppia Tebe:
O il pien di larve Agamemnonio Oreste,

VIRGIL. Eneid. Tom. I.

Сс

Armatam facibus matrem et serpentibus atris
Quum fugit, ultricesque sedent in limine Dirae. 470
Ergo ubi concepit furias evicta dolore,
Decrevitque mori, tempus secum ipsa modumque
Exigit; et, maestam dictis aggressa sororem,
Consilium vultu tegit, ac spem fronte serenat:
Inveni, germana, viam (gratare sorori)
Quae mihi reddat eum, vel eo me solvat amantem.
Oceani finem juxta solemque cadentem,

Ultimus AEthiopum locus est, ubi maximus Atlas
Axem humero torquet stellis ardentibus aptum.
Hinc mihi Massylae gentis monstrata Sacerdos, 480
Hesperidum templi custos, epulasque draconi
Quae dabat, et sacros servabat in arbore ramos,
Spargens humida mella soporiferumque papaver.
Haec se carminibus promittit solvere mentes
Quas velit, ast aliis duras immittere curas;
Sistere aquam fluviis, et vertere sidera retro:
Nocturnosque ciet Manes: mugire videbis

Sub pedibus terram, et descendere montibus ornos.
Testor, cara, deos, et te, germana, tuumque
Dulce caput, magicas invitam accingier artes. 490
Tu secreta pyram tecto interiore sub auras
Erige; et arma viri, thalamo quae fixa reliquit
Impius, exuviasque omnes, lectumque jugalem,
Quo perii, superimponas. Abolere nefandi
Cuncta viri monumenta jubet monstratque Sacerdos.
Haec effata silet. Pallor simul occupat ora.

D'angui la madre e d'atre faci armata
Fugge, ultrici all' entrar stan Furie assise.
Dal duol già vinta, ita in furor, già ferma
Che vuol morir, l'arte ella seco e il tempo
N'appunta; e volti all'egra suora i detti,
Fa velo al cuor pinto di speme il viso:
La via trovai (meco n'esulta, o suora,)
Che o lui mi renda, o me ne slacci amante.
Presso al fin dell' Oceano e al sol che muore,
Sta l'estrema Etiopia, e il sommo Atlante,
Che il ciel sostien d'astri fiammante in dorso.
Giunta di là Maga Massila ho conta,

Che in guardia avea l'Esperio tempio, il drago
Pascea, serbava i sacri pomi al ramo,

Misto a sonnifer' oppio umido miele.

Sa scior costei col tuon de' carmi ogn' alma
Che vuol, ma in altre aspri versar martori;
Gli astri volge retrorso, i fiumi arresta:
Spettri elice notturni: il suol ch' hai sotto
Vedrai muggir, gli orni calar da' monti.
Pe'dei tel giuro, e pel tuo capo, o suora,
Che mal mio grado alle malíe m'accingo.
Tu in cuor de'lari ergi segreta all'aure
Pira, e quant' armi al fatal muro il tristo
Lasciò, v'imponi, e ogni sua spoglia, e il toro
Per cui períi. Dell'uom nefando ogn' orma
Vuolsi abolir, ch'alto la Maga il chiede.
Tacque ciò detto, e impallidì. Pur Anna

Non tamen Anna novis praetexere funera sacris Germanam credit, nec tantos mente furores Concipit, aut graviora timet quàm morte Sychaei. Ergo jussa parat.

500

At regina, pyra penetrali in sede sub auras
Erecta ingenti, taedis atque ilice secta,
Intenditque locum sertis, et fronde coronat
Funerea: super exuvias ensemque relictum
Effigiemque toro locat, haud ignara futuri.
Stant arae circum; et crines effusa Sacerdos
Ter centum tonat ore Deos, Erebumque, Chaosque,
Tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae.
Sparserat et latices simulatos fontis Averni.
Falcibus et messae ad lunam quaeruntur ahenis 510
Pubentes herbae, nigri cum lacte veneni;
Quaeritur et nascentis equi de fronte revulsus,
Et matri praereptus, amor.

Ipsa mola manibusque piis, altaria juxta,
Unum exuta pedem vinclis, in veste recincta,
Testatur moritura deos et conscia fati

Sidera; tum, si quod non aequo fœdere amantes
Curae numen habet, justumque memorque, precatur.
Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem
Corpora per terras, silvaeque et saeva quiérant 520
AEquora: quum medio volvuntur sidera lapsu;
Quum tacet omnis ager; pecudes, pictaeque volucres,
Quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis
Rura tenent, somno positae sub nocte silenti,

« PreviousContinue »