Publii Virgilii Maronis Opera, or, The works of Virgil: with copious notes ... in English

Front Cover
Robinson, Pratt, 1842 - 615 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 173 - Cyclopea saxa experti: revocate animos maestumque timorem mittite; forsan et haec olim meminisse iuvabit. per varios casus, per tot discrimina rerum tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas 205 ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae. durate et vosmet rebus servate secundis.
Page 360 - Talibus orabat dictis, arasque tenebat, Cum sic orsa loqui vates : ' Sate sanguine divom, 125 Tros Anchisiada, facilis descensus Averno ; Noctes atque dies patet atri janua Ditis ; Sed revocare gradum superasque evadere ad auras, Hoc opus, hie labor est.
Page 393 - Sunt geminae somni portae: quarum altera fertur Cornea, qua veris facilis datur exitus umbris: Altera candenti perfecta nitens elephanto, Sed falsa ad coelum mittunt insomnia manes...
Page 43 - Nunc et ovis ultro fugiat lupus, aurea durae Mala ferant quercus, narcisso floreat alnus, Pinguia corticibus sudent electra myricae, Certent et cycnis ululae, sit Tityrus Orpheus, 55 Orpheus in silvis, inter delphinas Arion.
Page 278 - Visceribus miserorum et sanguine vescitur atro. Vidi egomet duo de numero cum corpora nostro prensa manu magna medio resupinus...
Page 19 - Ultima Cumaei venit jam carminis aetas ; Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo. Jam redit et Virgo, redeunt Saturnia rgna : Jam nova progenies coelo demittitur alto.
Page 366 - Charon, cui plurima mento canities inculta jacet ; stant lumina flamma, 300 sordidus ex humeris nodo dependet amictus. ipse ratem conto subigit, velisque ministrat, et ferruginea subvectat corpora cymba — jam senior, sed cruda deo viridisque senectus.
Page 76 - Continuo ventis surgentibus aut freta ponti incipiunt agitata tumescere et aridus altis montibus audiri fragor, aut resonantia longe litora misceri et nemorum increbrescere murmur...
Page 75 - ... crescunt cum sonitu fervetque fretis spirantibus aequor. Ipse Pater media nimborum in nocte corusca fulmina molitur dextra : quo maxima motu terra tremit; fugere ferae et mortalia corda...
Page 156 - Haud mora : continuo matris praecepta facessit. Ad delubra venit ; monstratas excitt aras ; Quatuor eximios prsestanti corpore tauros 550 Ducit, et intacta totidem cervice juvencas. Post, ubi nona suos aurora induxerat ortus, Inferas Orphei mittit, lucumque revisit. Hic vero subitum ac dictu mirabile monstrum Aspiciunt, liquefacta boum per viscera toto Stridere apes utero, et ruptis effervere costis ; Immensasque trahi nubes ; jamque arbore summa Confluere, et lentis uvam demittere ramis.

Bibliographic information