Page images
PDF
EPUB

KC 16993

Harvard College Library
Norton Collection,

Feb. cigo7

lihl

48-140

42

[blocks in formation]

TITYRE, tu, patulæ recubans sub tegmine fagi,
Silvestrem tenui musam meditaris avenâ :
Nos patriæ fines et dulcia linquimus arva;
Nos patriam fugimus: tu, Tityre, lentus in umbrâ,
Formosam resonare doces Amaryllida silvas.

TITYRUS.
O Melibær, Deus nobis hæc otia fecit.
Namque erit ille mihi semper Deus; illius aram
Sæpe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.
Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
Ludere, quæ vellem, calamo permisit agresti.

10

MELIBUS.

Non equidem invideo; miror magis: undique totis Usque adeo turbatur agris. En, ipse capellas Protenus æger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco. Hic inter densas corylos modo namque gemellos, Spem gregis, ah! silice in nudâ connixa reliquit. Sæpe malum hoc nobis, si mens non læva fuisset,

B в

De cælo tactas memini prædicere quercus.
[Sæpe sinistra cavâ prædixit ab ilice cornix.]
Sed tamen, iste Deus qui sit, da, Tityre, 'nobis.

TITYRUS.

Urbem, quam dicunt Romam, Melibæe, putavi 20
Stultus ego huic nostræ similem, quo sæpe solemus
Pastores ovium teneros depellere fetus.
Sic canibus catulos similes, sic matribus hædos
Nôram; sic parvis componere magna solebam.
Verùm hæc tantum alias inter caput extulit urbes,
Quantum lenta solent inter viburna cupressi.

MELIBUS.

Et quæ tanta fuit Romam tibi causa videndi ?

TITYRUS.

30

Libertas; quæ, sera, tamen respexit inertem;
Candidior postquam tondenti barba cadebat ;
Respexit tamen, et longo post tempore venit,
Postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit.
Namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat,
Nec spes libertatis erat, nec cura peculí.
Quamvis multa meis exiret victima septis,
Pinguis et ingratæ premeretur caseus urbi,
Non unquam gravis ære domum mihi dextra redibat.

MELIBUS.

Mirabar, quid mosta deos, Amarylli

, vocares; Cui pendere suâ patereris in arbore poma. Tityrus hinc aberat. Ipsæ te, Tityre, pinus, Ipsi te fontes, ipsa hæc arbusta, vocabant.

40

TITYRUS.
Quid facerem? neque servitio me exire licebat,
Nec tam præsentes alibi cognoscere divos.
Hîc illum vidi juvenem, Melibæe, quotannis
Bis senos cui nostra dies altaria fumant.

Hîc mihi responsum primus dedit ille petenti:
Pascite, ut ante, boves, pueri; submittite tauros.

MELIBUS.

Fortunate senex, ergo tua rura manebunt !
Et tibi magna satis; quamvis lapis omnia nudus,
Limosoque palus obducat pascua junco.
Non insueta graves tentabunt pabula fetas; 50
Nec mala vicini pecoris contagia lædent.
Fortunate senex, hîc inter flumina nota
Et fontes sa ros frigus captabis opacum.
Hinc, tibi quæ semper vicino ab limite sepes
Hyblæis apibus florem depasta salicti,
Sæpe levi somnum suadebit inire susurro.
Hinc altâ sub rupe canet frondator ad auras;
Nec tamen interea raucæ, tua cura, palumbes,
Nec gemere aëriâ cessabit turtur ab ulmo.

TITYRUS.

Ante leves ergo pascentur in æthere cervi, 60
Et freta destituent nudos in litore pisces;
Ante, pererratis amborum finibus, exsul
Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim;
Quam nostro illius labatur pectore vultus.

MELIB@US.

At nos hinc alii sitientes ibimus Afros;
Pars Scythiam et rapidum Cretæ veniemus Oaxem,
Et penitus toto divisos orbe Britannos.
En, unquam patrios longo post tempore fines,
Pauperis et tugurî congestum cæspite culmen,
Post aliquot, mea regna videns, mirabor aristas? 70
Impius hæc tam culta novalia miles habebit?
Barbarus has segetes ? en, quo discordia cives
Produxit miseros ! en, queis consevimus agros !
Insere nunc, Melibæe, piros, pone ordine vites.

felix quondam pecus, ite capellæ. Non ego vos posthac, viridi projectus in antro,

Ite, meæ,

Dumosâ pendere procul de rupe

videbo: Carmina nulla canam ; non, me pascente, capellæ, Florentem cytisum et salices carpetis amaras.

TITYRUS.

Hîc tamen hanc mecum poteras requiescere noctem
Fronde super viridi. Sunt nobis mitia poma, 81
Castaneæ molles, et pressi copia lactis;
Et jam summa procul villarum culmina fumant;
Majoresque cadunt altis de montibus umbræ.

ECLOGA II.

Alexis.

FORMOSUM pastor Corydon ardebat Alexin,
Delicias domini; nec, quid speraret, habebat.
Tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos
Assidue veniebat; ibi hæc incondita solus
Montibus et silvis studio jactabat inani:

O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas ?
Nil nostri miserere? mori me denique coges.
Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
Nunc virides etiam occultant spineta lacertos;
Thestylis et rapido fessis messoribus æstu 10
Allia serpyllumque herbas contundit olentes :
At mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
Nonne fuit satius, tristes Amaryllidis iras
Atque superba pati fastidia ? nonne Menalcan?
Quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses.
O formose puer, nimium ne crede colori.
Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
Despectus tibi sum, nec, qui sim, quæris, Alexi;
Quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans. 20
Mille meæ Siculis errant in montibus agnæ.
Lac mihi non æstate novum, non frigore defit.

[ocr errors]
« PreviousContinue »