Page images
PDF
EPUB
[graphic][merged small][merged small]

roboribus textis caeloque educere jussit,

ne recipi portis aut duci in moenia posset

neu populum antiqua sub relligione tueri.
Nam si vestra manus violasset dona Minervae,
tum magnum exitium (quod di prius omen in ipsum
convertant!) Priami imperio Phrygibusque futurum;
sin manibus vestris vestram ascendisset in urbem,
ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello
venturam, et nostros ea fata manere nepotes.'
Talibus insidiis perjurique arte Sinonis.
credita res, captique dolis lacrimisque coactis,
quos neque Tydides nec Larisaeus Achilles,
non anni domuere decem, non mille carinae.

Hic aliud majus miseris multoque tremendum
obicitur magis atque improvida pectora turbat.
Laocoön ductus Neptuno sorte sacerdos
sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras.
Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta
(horresco referens) immensis orbibus angues
incumbunt pelago pariterque ad litora tendunt;
pectora quorum inter fluctus arrecta jubaeque
sanguineae superant undas, pars cetera pontum
pone legit sinuatque immensa volumine terga.

Fit sonitus spumante salo; jamque arva tenebant
ardentisque oculos suffecti sanguine et igni
sibila lambebant linguis vibrantibus ora.
Diffugimus visu exsangues. Illi agmine certo
Laocoönta petunt; et primum parva duorum
corpora natorum serpens amplexus uterque
implicat et miseros morsu depascitur artus;
post ipsum auxilio subeuntem et tela ferentem
corripiunt spirisque ligant ingentibus et jam

190

195

200

205

210

215

bis medium amplexi, bis collo squamea circum
terga dati superant capite et cervicibus altis.
-Ille simul manibus tendit divellere nodos
perfusus sanie vittas atroque veneno,
clamores simul horrendos ad sidera tollit,
qualis mugitus, fugit cum saucius aram
taurus et incertam excussit cervice securim.
At gemini lapsu delubra ad summa dracones.
effugiunt saevaeque petunt Tritonidis arcem.
sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur.
Tum vero tremefacta novus per pectora cunctis
insinuat pavor, et scelus expendisse merentem
Laocoönta ferunt, sacrum qui cuspide robur
laeserit et tergo sceleratam intorserit hastam.
Ducendum ad sedes simulacrum orandaque divae
numina conclamant.

Dividimus muros et moenia pandimus urbis.
Accingunt omnes operi pedibusque rotarum
subiciunt lapsus et_stuppea vincula collo
intendunt. Scandit fatalis machina muros
feta armis. Pueri circum innuptaeque puellae

sacra canunt funemque manu contingere gaudent;
illa subit mediaeque minans illabitur urbi.
O patria, o divum domus Ilium et incluta bello
moenia Dardanidum! Quater ipso in limine portae
substitit, atque utero sonitum quater arma dedere;
instamus tamen immemores caecique furore
et monstrum infelix sacrata sistimus arce.
Tunc etiam fatis aperit Cassandra_futuris
ora dei jussu non umquam credita Teucris;
nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset
ille dies, festa velamus fronde per urbem.

C

220

225

230

235

240

Vertitur interea caelum, et ruit Oceano nox involvens umbra magna terramque polumque Myrmidonumque dolós; fusi per moenia Teucri conticuere; sopor fessos complectitur artus.

Et jam Argiva phalanx instructis navibus ibat
a Tenedo tacitae per amica silentia lunae
litora nota petens, flammas cum regia puppis
extulerat; fatisque deum defensus iniquis
inclusos utero Danaos et pinea furtim
laxat claustra Sinon. Illos patefactus ad auras
reddit equus, laetique cavo se robore promunt
Thessandrus Sthenelusque duces et dirus Ulixes
demissum lapsi per funem Acamasque Thoasque
Pelidesque Neoptolemus primusque Machaon
Et Menelaus et ipse doli fabricator Epeos;
invadunt urbem somno vinoque sepultam;
caeduntur vigiles, portisque patentibus omnis
accipiunt socios atque agmina conscia jungunt.
Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris
incipit et dono divum gratissima serpit.

In somnis ecce ante oculos maestissimus Hector
visus adesse mihi largosque effundere fletus,
raptatus bigis, ut quondam, aterque cruento
pulvere perque pedes trajectus lora tumentis.
Ei mihi, qualis erat! Quantum mutatus ab illo
Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli

vel Danaum Phrygios jaculatus puppibus ignis,
squalentem barbam et concretos sanguine crinis.
volneraque illa gerens, quae circum plurima muros
accepit patrios! Ultro flens ipse videbar
compellare virum et maestas expromere voces:
O lux Dardaniae, spes o fidissima Teucrum,

250

255

260

265

270

275

280

« PreviousContinue »