Page images
PDF
EPUB

implentur veteris Bacchi pinguisque ferīnae.

215

Postquam exempta famēs epulis mensaeque remōtae, amissōs longō socios sermone requirunt

spemque metumque inter dubii, seu vivere crēdant

sive extrēma patī nec jam exaudire vocātōs. Praecipue pius Aenēās nunc acris Oronti, nunc Amyci casum gemit et crūdēlia secum

făta Lyci fortemque Gyan fortemque Cloanthum.

Et jam finis erat, cum Juppiter aethere summō despiciēns mare vēlivolum terrasque jacentīs lītoraque et lātōs populōs, sīc vertice caelī constitit et Libyae defixit lumina rēgnis.

Atque illum tālīs jactantem pectore cūrās trīstior et lacrimis oculos suffūsa nitentis

alloquitur Venus: O qui res hominumque deumque
aeternis regis imperiis et fulmine terrēs,
quid meus Aenēās in tē committere tantum,
quid Trões potuere, quibus tot funera passis
cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis ?
Certe hinc Romānōs ōlim volventibus annis,
hinc fore ductōrēs, revocātō a sanguine Teucri,
qui mare, qui terrās omnī diciōne tenerent,
pollicitus. Quae te, genitor, sententia vertit?
Hōc equidem occāsum Trōjae trīstīsque ruīnās
sōlabar, fatis contraria fata rependēns;

nunc eadem fortūna virōs tot casibus actōs

insequitur. Quem das finem, rex magne, labōrum?

Antenor potuit mediīs ēlāpsus Achīvīs
Illyricōs penetrare sinus atque intima tūtus
rēgna Liburnōrum et fontem superare Timāvī,
unde per ōra novem vāstō cum murmure montis
it mare prōruptum et pelagō premit arva sonantī.

220

225

230

235

240

245

Hic tamen ille urbem Patavī sēdēsque locăvit
Teucrōrum et genti nōmen dedit armaque fixit
Troia; nunc placida compostus pace quiescit;
nōs, tua prōgeniēs, caelī quibus annuis arcem,
nāvibus (īnfandum!) āmissīs ūnīus ob īram
prōdimur atque Italis longe disjungimur ōrīs.
Hic pietatis honōs? Sic nos in sceptra repōnis?'
Olli subrīdēns hominum sator atque deōrum
voltu, quo caelum tempestātēsque serenat,
ōscula libavit natae, dehinc tālia fātur:

'Parce metū, Cytherea; manent immōta tuōrum
fāta tibi; cernēs urbem et promissa Lavīnī

250

255

moenia sublimemque feres ad sidera caeli

magnanimum Aenean; neque me sententia vertit. Hic tibi (fabor enim, quando haec tē cūra remordet,

260

longius et volvēns fātōrum arcāna movēbō)

bellum ingens geret Italia populōsque ferocis
contundet mōresque viris et moenia põnet,
tertia dum Latio regnantem vīderit aestās
ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.
At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iūlō
additur (Ilus erat, dum res stetit Ilia rēgno),
trigintā magnōs volvendīs mēnsibus orbis
imperio explebit regnumque ab sēde Lavini
transferet et Longam multā vī mūniet Albam.
Hic jam ter centum tōtōs rēgnābitur annōs
gente sub Hectorea, donec rēgīna sacerdos,
Marte gravis, geminam partu dabit Ilia prōlem.
Inde lupae fulvō nūtrīcis tegmine laetus
Romulus excipiet gentem et Mavortia condet
moenia Romānōsque suō de nomine dicet.
His ego nec mētās rerum nec tempora põnō;

265

270

275

imperium sine fine dedi. Quin aspera Jūnō,
quae mare nunc terrasque metū caelumque fatigat,
consilia in melius referet mecumque fovēbit
Rōmānōs, rerum dominos, gentemque togātam.
Sic placitum. Veniet lūstrīs labentibus aetās,
cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycēnās
servitio premet ac victis dominabitur Argīs.
Născētur pulchra Trōjānus origine Caesar,
imperium Oceanō, fāmam qui terminet astrīs,
Jūlius, ā magnō dēmissum nōmen Iūlō.
Hunc tu ōlim caelō spoliīs Orientis onustum
accipies sēcūra; vocabitur hic quoque võtis.
Aspera tum positīs mītēscent saecula bellis;
cāna Fidēs et Vesta, Remō cum fratre Quirīnus
jūra dabunt; dirae ferrō et compagibus artis
claudentur belli portae; Furor impius intus
saeva sedēns super arma et centum vinctus aēnīs
post tergum nōdīs fremet horridus ōre cruentō.'
Haec ait et Majā genitum demittit ab alto,
ut terrae utque novae pateant Karthaginis arcēs
hospitio Teucris, nē fāti nescia Dīdō
finibus arceret. Volat ille per aera magnum
rēmigiō ālārum ac Libyae citus astitit ōrīs.
Et jam jussa facit, ponuntque ferocia Poeni
corda volente deō; in prīmīs rēgīna quiētum
accipit in Teucros animum mentemque benignam.
At pius Aeneas per noctem plūrima volvēns,
ut prīmum lūx alma data est, exire locōsque

280

285

290

295

300

305

explōrāre novos, quas vento accesserit ōrās,

qui teneant (nam inculta vidēt), hominesne feraene, quaerere constituit sociisque exacta referre.

Classem in convexō nemorum sub rupe cavātā

310

[graphic][subsumed][merged small]
« PreviousContinue »