Page images
PDF
EPUB

III. Three Conflicts.

Quis clā dem il-lius noctis quis | fu-ne-ra | fan-dō?
Mū-tē mus cli-peōs Da-nalum-que insig-ni-a | nō-bis
Cōn-se-quimur cunct1 et dēn|sīs in cur-ri-mus | ar-mis
Un-di-que col-lect' in-valdunt acer-ri-mus | A-jāx
Ag-nde cunt atque ō-ra sono dis cor-di-a | sīg-nant
I-li-a ci ci-ne res et | flam-m ex trē-ma me ō-rum
Ni-tuntur gra-dibus cli-pelos-que ad | tē-la sinis-trīs
Ex-trēmā jam in | mor-te parant de fen-de-re | tē-lis
E-ductam tectis unde om-nis | Trō-ja vidē-rī
Suc-cedunt tect et flam mas ad | cul-mi-na | jac-tant
Am-plex ae-que tenent postis atque ōs-cu-la | fi-gunt
Im-mis si Da-na1 | et lātē lo-ca | mi-li-te | com-plent
Oir-cum dat nē qui-quam u-me|rīs et in u-ti-le | fer-rum
Ip-sum autem sump|tīs Pri-almum ju-ve na-li-bus | ar-mis
Pē-lidae ge-nitō-r1 illī me-a | trīs-ti-a | facta

VIRGIL'S AENEID.

BOOK I.

Arma virumque cano, Trojae qui primus ab ōris

Italiam fatō profugus Lavinaque venit

litora, multum ille et terris jactātus et altō

vī superum saevae memorem Jūnōnis ob īram,

multa quoque et bello passus, dum conderet urbem inferretque deōs Latiō, genus unde Latinum Albanique patres atque altae moenia Rōmae.

Mūsa, mihi causās memorā, quō numine laesō quidve dolēns rēgīna deum tot volvere căsūs insignem pietate virum, tot adire labōrēs

impulerit. Tantaene animis caelestibus īrae ?
Urbs antiqua fuit (Tyrii tenuĕre colōnī),
Karthagō, Italiam contra Tiberinaque longe
ōstia, dīves opum studiisque asperrima belli,
quam Jūnō fertur terrīs magis omnibus ūnam
posthabită coluisse Samō; hic illius arma,
hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,
si qua fata sinant, jam tum tenditque fovetque.
Progeniem sed enim Tröjänō à sanguine dūcī
audierat, Tyrias ōlim quae verteret arcēs;
hinc populum lātē rēgem bellōque superbum
ventūrum exscidiō Libyae; sīc volvere Parcās.

1

5

10

15

20

[blocks in formation]
[ocr errors]

Id metuens veterisque memor Saturnia belli,
prīma quod ad Trōjam prō cārīs gesserat Argīs
(necdum etiam causae īrārum saevīque dolōrēs
exciderant animō; manet alta mente repostum
judicium Paridis sprêtaeque injuria fōrmae
et genus invīsum et rapti Ganymēdis honōrēs) –
his accēnsa super, jactātōs aequore tōtō
Trōas, relliquias Danaum atque immītis Achilli,
arcebat longe Latiō; multosque per annōs
errābant acti fātīs maria omnia circum.
Tantae mōlis erat Romānam condere gentem
Vix e conspectu Siculae telluris in altum
vēla dabant laeti et spūmās salis aere ruebant,
cum Jūnō aeternum servāns sub pectore volnus
haec sēcum: 'Mēne inceptō dēsistere victam
nec posse Italia Teucrōrum avertere rēgem!
Quippe vetor fātīs. Pallasne exurere classem
Argivum atque ipsos potuit summergere ponto
ūnius ob noxam et furias Ajācis Oīleī?
Ipsa Jovis rapidum jaculāta ē nubibus īgnem
disjecitque ratēs ēvertitque aequora ventīs;
illum exspirantem transfixō pectore flammās
turbine corripuit scopuloque infixit acutō;
ast ego, quae dīvum incēdō rēgīna, Jovisque
et soror et conjunx, ūnā cum gente tot annōs
bella gerō. Et quisquam numen Jūnōnis adōrat
praeterea aut supplex ārīs impōnit honōrem?'

Talia flammātō sēcum dea corde volūtāns nimbōrum in patriam, oca feta furentibus Austris, Aeoliam venit. Hic vastō rex Aeolus antrō luctantis ventos tempestātēsque sonōrās

imperio premit ac vinclis et carcere frenat.

40

45

50

[graphic][merged small][merged small]
« PreviousContinue »