Selections from Ovid and Virgil: a Shorter Handbook of Latin Poetry: With Notes and Grammatical References

Front Cover
Crosby and Ainsworth, 1869 - Latin language - 648 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 239 - Hie manus ob patriam pugnando volnera passi, 660 quique sacerdotes casti, dum vita manebat, quique pii vates et Phoebo digna locuti, inventas aut qui vitam excoluere per artes, quique sui memores alios fecere merendo, omnibus his nivea cinguntur tempora vitta.
Page 187 - Perfide; sed duris genuit te cautibus horrens 'Caucasus, Hyrcanaeque admorunt ubera tigres.
Page 241 - Spiritus intus alit: totamque infusa per artus ' Mens agitat molem, et magno se corpore miscet ' Inde hominum pecudumque genus vitaeque volantum ' Et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus.
Page 431 - Mantua me genuit, Calabri rapuere, tenet nunc Parthenope. Cecini pascua, rura, duces.
Page 142 - Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris incipit et dono divum gratissima serpit. In somnis ecce ante oculos maestissimus Hector 270 visus adesse mihi largosque effundere fletus, raptatus bigis ut quondam aterque cruento pulvere perque pedes traiectus lora tumentes. Hei mihi qualis erat...
Page 135 - Laocoon ardens summa decurrit ab arce et procul : 'o miseri, quae tanta insania, cives? creditis avectos hostis ? aut ulla putatis dona carere dolis Danaum ? sic notus Ulixes ? aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi, 45 aut haec in nostros fabricata est machina muros, inspectura domos ventufaque desuper urbi, aut aliquis latet error; equo ne credite, Teucri. quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentis.
Page 243 - Phrygias turrita per urbes, laeta deum partu, centum complexa nepotes, omnes caelicolas, omnes supera alta tenentes. hue geminas nunc flecte acies, hanc aspice gentem Romanosque tuos. hie Caesar, et omnis luli progenies, magnum caeli ventura sub axem. 790 hie vir, hie est, tibi quern promitti saepius audis, Augustus Caesar, Divi genus, aurea condet saecula qui rursus Latio, regnata per arva Saturno quondam...
Page 182 - Enceladoque sororem progenuit, pedibus celerem et pernicibus alis, 180 monstrum horrendum, ingens, cui, quot sunt corpore plumae, tot vigiles oculi subter, mirabile dictu. tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures.
Page 81 - Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis, Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae, cantantes sublime ferent ad sidera cycni.' L. Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos, 30 sic cytiso pastae distendant ubera vaccae : incipe, si quid habes. Et me fecere poetam Pierides, sunt et mihi carmina, me quoque dicunt vatem pastores ; sed non ego credulus illis. Nam neque adhuc Vario videor nec dicere Cinna 35 digna, sed argutos inter strepere anser olores.
Page 95 - Phoebe, sin ortu quarto (namque is certissimus auctor) pura neque obtunsis per caelum cornibus ibit, totus et ille dies et qui nascentur ab illo exactum ad mensem pluvia ventisque carebunt, 435 votaque servati solvent in litore nautae Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.

Bibliographic information