Page images
PDF
EPUB

imperio premit ac vinclis et carcere frenat.
Illi indignantes magno cum murmure montis
circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce
sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras.
Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum
quippe ferant rapidi secum verrantque per auras.
Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris,
hoc metuens, molemque et montis insuper altos
imposuit, regemque dedit, qui foedere certo
et premere et laxas sciret dare iussus habenas.
Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est :

[blocks in formation]

'Acole, namque tibi divom pater atque hominum rex

65

et mulcere dedit fluctus et tollere vento,

gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,

Ilium in Italiam portans victosque Penates:
incute vim ventis submersasque obrue puppes,
aut age diversos et disice corpora ponto.

Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae,
quarum quae forma pulcherrima Deïopea,
conubio iungam stabili propriamque dicabo,
omnis ut tecum meritis pro talibus annos

70

exigat, et pulchra faciat te prole parentem.'

75

Aeolus haec contra: Tuus, O regina, quid optes

explorare labor; mihi iussa capessere fas est.

Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque concilias, tu das epulis accumbere divom, nimborumque facis tempestatumque potentem.'

Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem impulit in latus: ac venti, velut agmine facto, qua data porta, ruunt et terras turbine perflant. Incubuere mari, totumque a sedibus imis

una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.

58 coelum. H.

To disiice. H. dissice. R.

13 connubio. H.

81 cavom. R.

75 pulcra. H.

80

85

86 volvont. R., and always o after v.

Insequitur clamorque virum stridorque rudentum.
Eripiunt subito nubes caelumque diemque
Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra.
Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether,
praesentemque viris intentant omnia mortem.

[ocr errors]

Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra:
ingemit, et duplicis tendens ad sidera palmas
talia voce refert: "O terque quaterque beati,
quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis
contigit oppetere! O Danaum fortissime gentis
Tydide! Mene Iliacis occumbere campis
non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra,
saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens
Sarpedon, ubi tot Simoïs correpta sub undis
scuta virum galeasque et fortia corpora volvit?'
Talia iactanti stridens Aquilone procella
velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.
Franguntur remi; tum prora avertit, et undis

dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons.
Hi summo in fluctu pendent; his unda dehiscens
terram inter fluctus aperit; furit aestus arenis.
Tris Notus abreptas in saxa latentia torquet-
saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus aras—
dorsum immane mari summo; tris Eurus ab alto
in brevia et Syrtis urguet, miserabile visu,
inliditque vadis atque aggere cingit arenae.
Unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten,
ipsius ante oculos ingens a vertice pontus
in puppim ferit: excutitur pronusque magister
volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem

torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vortex.
Adparent rari nantes in gurgite vasto,

arma virum, tabulaeque, et Troïa gaza per undas.

92 solvontur. R.

100 conrepta. H,

107 112 harenis. R.

[blocks in formation]

Iam validam Ilionei navem, iam fortis Achati, et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes, vicit hiemps; laxis laterum compagibus omnes accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt.

Interea magno misceri murmure pontum, emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis stagna refusa vadis, graviter commotus; et alto prospiciens, summa placidum caput extulit unda. Disiectam Aeneae toto videt aequore classem, fluctibus oppressos Troas caelique ruina, nec latuere doli fratrem Iunonis et irae.

Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur: 'Tantane vos generis tenuit fiducia vestri?

Iam caelum terramque meo sine numine, venti, miscere, et tantas audetis tollere moles?

120

125

130

Quos ego- sed motos praestat componere fluctus.
Post mihi non simili poena commissa luetis.
Maturate fugam, regique haec dicite vestro :
non illi imperium pelagi saevumque tridentem,
sed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxa,
vestras, Eure, domos; illa se iactet in aula
Aeolus, et clauso ventorum carcere regnet.'
Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat,
collectasque fugat nubes, solemque reducit.
Cymothoë simul et Triton adnixus acuto
detrudunt navis scopulo; levat ipse tridenti;
et vastas aperit syrtis, et temperat aequor,
atque rotis summas levibus perlabitur undas.

Ac veluti magno in populo cum saepe coörta est
seditio, saevitque animis ignobile volgus,
iamque faces et saxa volant furor arma ministrat ;
tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem
conspexere, silent, arrectisque auribus adstant;

135

140

145

150

120 Achate. H.

122 hiems. H,

138 sacvom. R.

148 cohorta.

121 grandaevos. R.

ille regit dictis animos, et pectora mulcet,
sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam
prospiciens genitor caeloque invectus aperto
flectit equos, curruque volans dat lora secundo.

Defessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu
contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras.
Est in secessu longo locus: insula portum
efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto
frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.
Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur
in caelum scopuli, quorum sub vertice late
aequora tuta silent; tum silvis scaena coruscis
desuper horrentique atrum nenius imminet umbra.
Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum,
intus aquae dulces vivoque sedilia saxo,

nympharum domus: hic fessas non vincula navis
ulla tenent, unco non alligat ancora morsu.
Huc septem Aeneas collectis navibus omni
ex numero subit; ac magno telluris amore
egressi optata potiuntur Troes arena,
et sale tabentis artus in litore ponunt.
Ac primum silici scintillam excudit Achates,
succepitque ignem foliis, atque arida circum
nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam.
Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma
expediunt fessi rerum, frugesque receptas
et torrere parant flammis et frangere saxo.

Aeneas scopulum interea conscendit, et omnem
prospectum late pelago petit, Anthea si quem
iactatum vento videat Phrygiasque biremis,
aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici.
Navem in conspectu nullam, tris litore cervos
prospicit errantis; hos tota armenta sequuntur

155

100

165

170

175

180

185

153 iste. H.
160 effecit.

164 scena. H.
173 harena. R.

175 suscepit. Eds.
181 siquem. R.

185 secuntur. R.

a tergo, et longum per vallis pascitur agmen.
Constitit hic, arcumque manu celerisque sagittas
corripuit, fidus quae tela gerebat Achates;
ductoresque ipsos primum, capita alta ferentis
cornibus arboreis, sternit, tum volgus, et omnem
miscet agens telis nemora inter frondea turbam;
nec prius absistit, quam septem ingentia victor
corpora fundat humi, et numerum cum navibus aequet.
Hinc portum petit, et socios partitur in omnes.
Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes
litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros,
'dividit, et dictis maerentia pectora mulcet :

'O socii neque enim ignari sumus ante malorum
O passi graviora, dabit deus his quoque finem.
Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis
accestis scopulos, vos et Cyclopea saxa
experti: revocate animos, maestumque timorem
mittite forsan et haec olim meminisse iuvabit.
Per varios casus, per tot discrimina rerum
tendimus in Latium; sedes ubi fata quietas
ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae.
Durate, et vosmet rebus servate secundis.'

Talia voce refert, curisque ingentibus aeger spem voltu simulat, premit altum corde dolorem. Illi se praedae accingunt, dapibusque futuris ; tergora deripiunt costis et viscera nudant; pars in frusta secant veribusque trementia figunt ; litore aëna locant alii, flammasque ministrant. Tum victu revocant vires, fusique per herbam implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae. Postquam exempta fames epulis mensaeque remotae, amissos longo socios sermone requirunt, spemque metumque inter dubii, seu vivere credant, sive extrema pati nec iam exaudire vocatos.

201 Cyclopia. H.

203 forsam. R.

190

195

200

205

210

215

« PreviousContinue »