Page images
PDF
EPUB

iungenda erat aliqua eorum notatio et defcriptio, in qua, re ipfa inuitante, non modo nonnulla diligentius excuffi, quae ad horum codicum hiftoriam fpectarent, verum etiam, cum valde turbatam et confufam hanc critices partem elle viderem, altius rem exorfus fum, vt omnino de codicibus quaererem, quorum quidem vnquam ab editoribus Virgilii mentionem et notitiam factam videram. In quam commentationem cum femel incidiffem, eo deductum me vidi, vt in eas editiones inquirerem, quae ex codicibus fcriptis exculae aut emendatae effe traderentur. Proceflit ita non animaduertenti studium ad ipfam contextus poetae quam dixeris hiftoriam, in qua cum omnia fere tenebris obducta et obfcurata viderem, cumque, quae animi humani natura est, indigne ferrem, quoties de antiqua aliqua editione ageretur, haerendum et dubitandum effe, quorfum illa referenda, quae eius auctoritas habenda effet, opera tandem hac femel defungendum effe arbitratus sum, vt in editionum ordines et classes, ftirpes ac familias, paullo accuratius inquirerem. Qua in re vt quadam tenus faltem procedere liceret, editionum ante omnia annales quidam erant conficiendi. Ea omnia fubiunxi, non quod in iis eo, quo contendebam, perueniffe mihi videbar: non enim haec ab vno homine perfici possunt; et multa erunt, quae ad alterum ac fequentes

forte Tomos accuratius et emendatius tradere licuerit; verum quoniam, fi vel lineae earum rerum duci poffent, vtile et hoc ad critica haec et litteraria ftudia effe arbitrabar. Quem enim fructum fatis magnum ex his litteris tulissem, nifi inde animum ita comparare et inftituere didiciffem, vt aliorum vtilitatis potiorem rationem ha bendam elle putem, quam vani alicuius metus, ne exiftimationi meae ac laudi quicquam inde decedat, dum inchoatam et descriptam tantum operam publice propono, in qua vnicuique facile fit et promtum, habere forte et memorare, quae ad eam perficiendam deeffe poffint. In promtu enim erit vnicuique, cui editio mihi non vila ad manus fit, aut erroris aut omissionis me arguere. Vitam etiam Virgilii meo ftudio confectam fubiunxi, de qua quidem fub eius initium nonnulla monui; rem autem vtilissimam atque etiam neceffariam fufcipere putaui, cum aliis de cauffis, tum propterea, quod multa in Eclogis, multa in Georgicis, episodia etiam nonnulla in Aeneide, ex reip. Rom. ftatu et conditione eorumque annorum rebus geftis explicanda funt. Itaque etiam in notis et in ipfis argumentis Eclogarum et Georgicorum, in quibus naturam et artem carminis potiffimum tradere volebam, nonnulla commemoraui, quae ad tempora, in quibus ea carmina fcripta funt, cognofcenda fpectarent. Nifi enim

vita, conditio, fortuna auctoris, et publica rerum facies, quam ipse ante oculos habebat, cum fcriberet, nota fit, multa in vnoquoque fcriptore obfcura nec fatis expedita manere neceffe eft. Quamobrem hoc interpretationis genus, quod ex interiore eiusmodi hiftoriae notitia petitum eft, inprimis probandum esse existimo.*)

*Subiiciam hic ex priore editione difticha, quibus eam Fr. Wilh. Iahno, amiciffimo viro, infcripferam.

VIRGILIVS

Si tibi, cui recte tradas me, quaeritur, ipfa
Quemque Thalia probet, cuique placere velim:
Aude temnere opes; fuge lubrica limina regum,
Quos colui, haud omnes Caefaris aula tulit.
Sat tolerata mihi faftidia lenta potentum!
Saepe alter Bauius tu mihi, Caefar, eras!
Nunc mihi quaere Bonum et Sapientem; in pectore

Sancto

Cui Rectam mentem Mufa Deusque dedit;

Qui feruare fidem nulla mercede, probare
Recta, interque minas et fine laude, queat.
Hic mihi fit Varius; iuuet huic me iungere amicum,
Inque tui IAHNI delituiffe finu.

Addideris cari fidum HENNI pectus: amicis

Redditus ah! prifcis fic mihi vifus ero.

Plotius et Varius - Virgiliusque

animae, quales neque candidiores

Terra tulit, neque queis me fit deuinctior alter.

Horat. Serm. I, 5, 40.

Cum autem altera editio infcripta effet Sereniffimis Magnae Britanniae Principibus Regiis, Ernefto Augufio,

[blocks in formation]

Augufto Friderico, Adolpho Friderico, difticha prae

fixa fuerunt haec:

Caefaris alta domus quem, Caefar et ipfe, probauit;

:

Quem vatem coluit maxima Roma fuum
Cuius diuinum carmen, ceu fonte perenni,
Senfibus ingenuis pectora veftra rigat:
Guelfica progenies fauftis penetralibus orta,
Hic audet veftras vefter adire fores;
Proque vno Afcanio ternos miratus Iulos,
Quos aluit magnis infula freta viris,
Ingemit et, Veftrae cur non in tempora famae
Vt feruarer, ait, Fata dedere mihi!

PRAEFATIO

SECVNDAE EDITIONIS

Subiiciendum nunc eft paucis, quid in noua hac editione affequi voluerim. Primo quidem illud, quod in priore propofitum erat, infixum habui animo, vt iis, qui exemplo bonae interpretationis domi deftituerentur, traderem in manus poetam principem ea animaduerfione instructum, qua, fi ftudium adhiberent, ipfi, vel fine magiftro, ingenium fingere, interpretandi artem addifcere, et multarum notionum, fine quibus nec alii scriptores recte legi poffunt, copiam fibi parare poffent. Cum porro multo rerum vsu didiciffem, nihil difficilius effe in fcriptoribus clafficis, inprimis poetis, interpretandis, quam cum fenfu grammatico coniunctum retinere fenfum poeticum; et, dum fermonis proprietatem, orationis retexendae et ad logicum ordinem reuocandae artem, multoque magis, dum criticam fubtilitatem fequeris, videre, quid ex poeticae orationis genio poeta dixerit, quidque phantasmatis poetici ratio obiicere eius animo debuerit: nunc, minus quam antea, criticis feu gramma

« PreviousContinue »