Page images
PDF
EPUB

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER PRIMUS.

[Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
Carmen, et egressus silvis vicina coegi

ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis.]

ARMA vitumque cano, Troiae qui primus ab oris
Italiam fato profugus Lavinaque venit
Litora, multum ille et terris iactatus et alto
Vi superum, saevae memorem Iunonis ob iram,
Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem
Inferretque deos, Latio, genus unde, Latinum
Albanique patres atque altae moenia Romae.

Musa, mihi causas memora, quo numine laeso
Quidve dolens regina deum tot volvere casus
Insignem pietate virum, tot adire labores
Inpulerit. Tantaene animis caelestibus irae?
Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni,
Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe
Ostia, dives opum studiisque asperrima belli;
Quam Juno fertur terris magis omnibus unam
Posthabita coluisse Samo: hic illius arma,
Hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,
Si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque.
Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci
Audierat, Tyrias olim quae verteret arces;

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Hinc populum late regem belloque superbum
Venturum excidio Libyae: sic volvere Parcas.
Id metuens veterisque memor Saturnia belli,
Prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis:-
Necdum etiam causae irarum saevique dolores
Exciderant animo; manet alta mente repostum
Iudicium Paridis spretaeque iniuria formae,

Et genus invisum, et rapti Ganymedis honores :-
His accensa super iactatos aequore toto
Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli,
Arcebat longe Latio, multosque per annos
Errabant acti fatis maria omnia circum.
Tantae molis erat Romanam condere gentem.
Vix e conspectu Siculae telluris in altum
Vela dabant laeti et spumas salis aere ruebant,
Cum Iuno aeternum sérvans sub pectore volnus
Haec secum: 'Mene incepto desistere victam,
'Nec posse Italia Teucrorum avertere regem?
'Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem
'Argivom atque ipsos potuit submergere ponto
'Unius ob noxam et furias Aiacis Oili?

[ocr errors]

'Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem, 'Disiecitque rates evertitque aequora ventis,

Illum expirantem transfixo pectore flammas 'Turbine corripuit scopuloque infixit acuto; 'Ast ego, quae divom incedo regina, Iovisque 'Et soror et coniunx, una cum gente tot annos 'Bella gero. Et quisquam numen Iunonis adorat 'Praeterea, aut supplex aris imponet honorem ?' Talia flammato secum dea corde volutans Nimborum in patriam, loca feta furentibus Austris, Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro Luctantes ventos tempestatesque sonoras Imperio premit, ac vinclis et carcere frenat. Illi indignantes magno cum murmure montis Circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce Sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras: Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum Quippe ferant rapidi secum verrantque per auras: Sed' Pater omnipotens speluncis abdidit atris

25

30

35

40

45

5 ၁

55

60

Hoc metuens, molemque et montes insuper altos
Imposuit, regemque dedit, qui foedere certo
Et premere et laxas sciret dare iussus habenas.
Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est:

'Aeole, namque tibi divom Pater atque hominum rex 65 'Et mulcere dedit fluctus et tollere vento,

'Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,
'Ilium in Italiam portans victosque Penates:
'Incute vim ventis submersasque obrue puppes,
'Aut age diversos et disiice corpora ponto.
'Sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae,
'Quarum quae forma pulcherrima Deiopea,
Conubio iungam stabili propriamque dicabo,
'Omnes ut tecum meritis pro talibus annos
'Exigat et pulchra faciat te prole parentem.'

[ocr errors]

༡༠

75

Aeolus haec contra: Tuus, O regina, quid optes, 'Explorare labor; mihi iussa capessere fas est. "Tu mihi quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque 'Concilias, tu das epulis accumbere divom, 'Nimborumque facis tempestatumque potentem.'

Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem
Inpulit in latus: ac venti velut agmine facto,
Qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.
Incubuere mari, totumque a sedibus imis

Una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis
Africus, et vastos volvont ad litora fluctus.
Insequitur clamorque virum stridorque rudentum.
Eripiunt subito nubes caelumque diemque
Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra.
Intonuere poli et crebris micat ignibus aether,
Praesentemque viris intentant omnia mortem.
Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra;
Ingemit, et duplices tendens ad sidera palmas
Talia voce refert: 'O terque quaterque beati,
Quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis
'Contigit oppetere! o Danaum fortissime gentis
Tydide, mene Iliacis occumbere campis
'Non potuisse tuaque animam hanc effundere dextra,
'Saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens
'Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis

80

85

99

95

100

105

'Scuta virum galeasque et fortia corpora volvit ?'
Talia iactanti stridens Aquilone procella
Velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.
Franguntur remi; tum prora avertit et undis
Dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons.
Hi summo in fluctu pendent, his unda dehiscens
Terram inter fluctus aperit; furit aestus arenis.
Tres Notus abreptas in saxa latentia torquet;
Saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus aras,
Dorsum inmane mari summo; tres Eurus ab alto
In brevia et syrtes urguet (miserabile visμ)
Inliditque vadis atque aggere cingit harenae.
Unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten,
Ipsius ante oculos ingens a vertice pontus
In puppim ferit: excutitur pronusque magister
Volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem
Torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vortex.
Apparent rari nantes in gurgite vasto,

Arma virum tabulaeque et Troïa gaza per undas.
Iam validam Ilionei navem, iam fortis Achati,
Et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes,
Vicit hiemps; laxis laterum compagibus omnes
Accipiunt inimicum imbrem rimisque fatiscunt.
Interea magno misceri murmure pontum
Emissamque hiemem sensit Neptunus et imis
Stagna refusa vadis, graviter commotus; et alto
Prospiciens summa placidum caput extulit unda.
Disiectam Aeneae toto videt aequore classem,
Fluctibus oppressos Troas caelique ruina.
Nec latuere doli fratrem Iunonis et irae.

IIO

115

Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur : 'Tantane vos generis tenuit fiducia vestri?

6

'Iam caelum terramque meo sine numine, venti,

Miscere, et tantas audetis tollere moles?

120

125

1.30

Quos ego-sed motos praestat componere fluctus: 135 'Post mihi non simili poena commissa luetis.

'Maturate fugam, regique haec dicite vestro :
'Non illi imperium pelagi saevumque tridentem,
'Sed mihi sorte datum. Tenet ille inmania saxa,

[ocr errors]

Vestras, Eure, domos; illa se iactet in aula

140

'Aeolus et clauso ventorum carcere regnet.'
Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat,
Collectasque fugat nubes solemque reducit.
Cymothoë simul et Triton adnixus acuto
Detrudunt naves scopulo; levat ipse tridenti
Et vastas aperit syrtes et temperat aequor,
Atque rotis summas levibus perlabitur undas.
Ac veluti magno in populo cum saepe coorta est
Seditio, saevitque animis ignobile volgus,

145

Iamque faces et saxa volant, furor arma ministrat:

150

Tum pietate gravem ac meritis si forte virum quem
Conspexere, silent arrectisque auribus astant;
Ille regit dictis animos, et pectora mulcet:

Sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam
Prospiciens genitor caeloque invectus aperto
Flectit equos curruque volans dat lora secundo.
Defessi Aeneadae quae proxima litora cursu
Contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras.
Est in secessu longo locus: insula portum
Efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto
Frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.
Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur
In caelum scopuli, quorum sub vertice late
Aequora tuta silent: tum silvis scaena coruscis
Desuper horrentique atrum nemus imminet umbra; 165
Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum,

155

160

Intus aquae dulces vivoque sedilia saxo,

Nympharum domus.

Hic fessas non vincula naves

Ulla tenent, unco non alligat ancora morsu.
Huc septem Aeneas collectis navibus omni
Ex numero subit; ac magno telluris amore
Egressi optata potiuntur Troes harena
Et sale tabentes artus in litore ponunt.
Ac primum silici scintillam excudit Achates
Succepitque ignem foliis atque arida circum
Nutrimenta dedit rapuitque in fomite flammamı.
Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma
Expediunt fessi rerum, frugesque receptas
Et torrere parant flammis et frangere saxo.

170

175

Aeneas scopulum interea conscendit et omnem

180

« PreviousContinue »