Page images
PDF
EPUB

55 Summa leves. hinc, nefcio qua dulcedine lætæ,
Progeniem nidofque fovent: hinc arte recentes
Excudunt ceras, et mella tenacia fingunt.
Hinc ubi jam emiffum caveis ad fidera coeli
Nare per æftatem liquidam fufpexeris agmen,
60 Obfcuramque trahi vento mirabere nubem;

Contemplator: aquas dulces, et frondea femper
Tecta petunt: huc tu juffos afperge sapores,
Trita melifphylla, et cerinthæ ignobile gramen:
Tinnitusque cie, et Matris quate cymbala circum.
65 Ipfæ confident medicatis fedibus; ipfæ

Intima more fuo fefe in cunabula condent.

Sin autem ad pugnam exierint; (nam fæpe duobus Regibus inceffit magno discordia motu) Continuoque animos vulgi, et trepidantia bello 70 Corda licet longe præsciscere: namque morantes Martius ille æris rauci canor increpat; et vox Auditur, fractos fonitus imitata tubarum. Tum trepidæ inter fe coeunt, pennisque corufcant; Spiculaque exacuunt roftris, aptantque lacertos: Et circa regem atque ipfa ad prætoria denfæ Miscentur, magnifque vocant clamoribus hoftem.

75

Ergo, ubi ver nactæ fudum, camposque patentes,
Erumpunt portis; concurritur: æthere in alto
Fit fonitus: magnum mixtæ glomerantur in orbem,
80 Præcipitefque cadunt: non denfior aere grando,
Nec de concuffa tantum pluit ilice glandis.
Ipfi per medias acies, infignibus alis,

Ingentes animos angufto in pectore versant:
Ufque adeo obnixi non cedere, dum gravis aut hos,

85 Aut hos verfa fuga victor dare terga subegit.

Hi

90

95

Hi motus animorum, atque hæc certamina tanta,
Pulveris exigui jactu compreffa quiescent.

Verum ubi ductores acie revocaveris ambo;
Deterior qui vifus, eum, ne prodigus obfit,
Dede neci: melior vacua fine regnet in aula.
Alter erit maculis auro fqualentibus ardens:
(Nam duo funt genera) hic melior, infignis et ore,
Et rutilis clarus fquamis: ille horridus alter
Defidia, latamque trahens inglorius alvum.

Ut binæ regum facies, ita corpora gentis.
Namque aliæ turpes horrent; ceu pulvere ab alto
Quum venit, et terram ficco fpuit ore viator
Aridus: elucent aliæ, et fulgore corufcant,
Ardentes auro, et paribus lita corpora guttis.
100 Hæc potior foboles: hinc cœli tempore certo
Dulcia mella premes: nec tantum dulcia, quantum
Et liquida, et durum Bacchi domitura faporem.

At quum incerta volant, coloque examina ludunt. Contemnuntque favos, et frigida tecta relinquunt; 105 Inftabiles animos ludo prohibebis inani.

Nec magnus prohibere labor: tu regibus alas
Eripe: non illis quifquam cunctantibus altum
Ire iter, aut caftris audebit vellere figna.

Invitent croceis halantes floribus horti;
110 Et cuftos furum atque avium, cum falce faligna
Hellefpontiaci fervet tutela Priapi.

Ipfe thymum pinofque ferens de montibus altis,
Tecta ferat late circum, cui talia curæ:

Ipfe labore manum duro terat: ipfe feraces 115 Figat humo plantas, et amicos irriget imbres. Atque equidem extremo ni jam fub fine laborum

130

Vela traham, et terris feftinem advertere proram; Forfitan et, pingues hortos quæ cura colendi Ornaret, canerem, biferique rofaria Pæsti; 120 Quoque modo potis gauderent intyba rivis; Et virides apio ripæ; tortusque per herbam Crefceret in ventrem cucumis: nec fera comantem Narciffum, aut flexi tacuiffem vimen acanthi, Pallentesque ederas, et amantes litora myrtos. 125 Namque fub Oebaliæ memini me turribus altis, Qua niger humectat flaventia culta Galefus, Corycium vidiffe senem: cui pauca relicti Jugera ruris erant; nec fertilis illa juvencis, Nec pecori opportuna feges, nec commoda Baccho. Hic rarum tamen in dumis olus, albaque circum Lilia, verbenafque premens, vefcumque papaver, Regum æquabat opes animis: feraque revertens Nocte domum, dapibus menfas onerabat inemtis. Primus vere rofam, atque autumno carpere poma; Et quum triftis hiems etiamnum frigore faxa Rumperet, et glacie curfus frænaret aquarum; Ille comam mollis jam tum tondebat acanthi, Aeftatem increpitans feram, Zephyrosque morantès. Ergo apibus fœtis idem atque examine multo 140 Primus abundare; et spumantia cogere preffis Mella favis: illi tiliæ, atque uberrima pinus: Quotque in flore novo pomis fe fertilis arbos Induerat, totidem autumno matura tenebat. Ille etiam feras in verfum diftulit ulmos, 145 Eduramque pyrum, et spinos jam pruna ferentes, Jamque ministrantem platanum potantibus umbras. Verum hæc ipfe equidem, fpatiis exclufus iniquis,

135

[blocks in formation]

Prætereo, atque aliis poft me memoranda relinquo.
Nunc age, naturas apibus quas Juppiter ipse
150 Addidit, expediam: pro qua mercede, canoros
Curetum fonitus crepitantiaque æra secutæ,
Dictao cœli regem pavere fub antro.

Solæ communes natos, confortia tecta

Urbis habent, magnisque agitant fub legibus ævum: 155 Et patriam folæ, et certos novere penates:

Venturæque hiemis memores, æstate laborem
Experiuntur, et in medium quæfita reponunt.
Namque aliæ victu invigilant, et fœdere pacto
Exercentur agris: pars intra fepta domorum,
160 Narciffi lacrymam, et lentum de cortice gluten,
Prima favis ponunt fundamina; deinde tenaces
Sufpendunt ceras: aliæ fpem gentis, adultos
Educunt fœtus: aliæ puriffima mella

Stipant, et liquido diftendunt nectare cellas.
165 Sunt, quibus ad portas cecidit custodia forti:
Inque vicem fpeculantur aquas et nubila cœli:
Aut onera accipiunt venientum; aut agmine facto
Ignavum fucos pecus a præfepibus arcent.
Fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.
170 Ac veluti, lentis Cyclopes fulmina maffis
Quum properant, alii taurinis follibus auras
Accipiunt redduntque: alii stridentia tingunt
Aera lacu: gemit impofitis incudibus Aetna:
Illi inter fefe magna vi brachia tollunt
175 In numerum, verfantque tenaci forcipe ferrum.
Non aliter, fi parva licet componere magnis,
Cecropias innatus apes amor urget habendi,
Munere quamque fuo. grandævis oppida curæ,

Et

Et munire favos, et Dædala fingere tecta. 180 At feffæ multa referunt fe nocte minores,

Crura thymo plenæ: pafcuntur et arbuta passim, Et glaucas falices, cafiamque, crocumque rubentem, Et pinguem tiliam, et ferrugineos hyacinthos. Omnibus una quies operum, labor omnibus unus. 185 Mane ruunt portis; nufquam mora. rurfus eafdem Vesper ubi e pastu tandem decedere campis Admonuit; tum tecta petunt, tum corpora curant. Fit fonitus, muffantque oras et limina circum. Post, ubi jam thalamis se compofuere, filetur 190 In noctem, feffofque fopor fuus occupat artus. Nec vero a stabulis pluvia impendente recedunt Longius; aut credunt cœlo, adventantibus Euris: Sed circum tutæ fub moenibus urbis aquantur, Excurfufque breves tentant; et fæpe lapillos, 195 Ut cymbæ instabiles fluctu jactante faburram, Tollunt: his fefe per inania nubila librant.

Illum adeo placuiffe apibus mirabere morem, Quod nec concubitu indulgent, nec corpora fegnes In venerem folvunt, aut foetus nixibus edunt. 200 Verum ipfæ e foliis natos, et suavibus herbis Ore legunt: ipfæ regem parvosque Quirites Sufficiunt: aulafque et cerea regna refingunt.

Sæpe etiam, duris errando in cotibus, alas
Attrivere, ultroque animam fub fasce dedere:
205 Tantus amor florum, et generandi gloria mellis.
Ergo ipfas quamvis angusti terminus ævi

Excipiat; (neque enim plus feptima ducitur æstas)
At genus immortale manet, multofque per annos
Stat fortuna domus, et avi numerantur avorum

[blocks in formation]
« PreviousContinue »