Page images
PDF
EPUB

IO

Et quo, sed faciles, Nymphæ risere sacello.

M. Tum, credo, quum me arbustum videre Myconis, Atque mala vites incidere falce novellas.

D. Aut hic ad veteres fagos, quum Daphnidis arcum Fregisti et calamos: quæ tu, perverse Menalca,

Et quum vidisti puero donata, dolebas; 15 Et, si non aliqua nocuisses, mortuus esses.

M. Quid domini faciant, audent quum talia fures? Non ego

te vidi Damonis, pessime, caprum Excipere infidiis, multum latrante Lycisca ? Et

quum clamarem: Quo nunc se proripit ille ? 20 Tityre, coge pecus: tu post carecta latebas.

D. An mihi cantando victus non redderet ille, Quem mea carminibus meruisset fistula, caprum? Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon

Ipse fatebatur: fed reddere posse negabat. 25 M. Cantando tu illum? aut unquam tibi fistula cera

Juncta fuit? non tu in triviis, indocte, folebas
Stridenti miserum stipula disperdere carmen?

D. Vis ergo inter nos, quid poffit uterque, vicissim
Experiamur?.ego hanc vitulam (ne forte recuses,
30 Bis venit ad mulctram, binos alit ubere foetus)
Depono: tu dic, mecum quo pignore certes.

M. De grege non aufim quicquam deponere tecum. Eft mihi namque domi pater, est injusta noverca:

Bisque die numerant ambo pecus, alter et hædos. 35 Verum, id quod multo tute ipfe fatebere majus,

Insanire libet quoniam tibi, pocula ponam
Fagina, cælatum divini opus Alcimedontis :
Lenta quibus torno facili fuperaddita vitis
Diffusos edera vestit pallente corymbos.

40 In medio duo figna, Conon: et quis fuit alter,

Descripsit radio totum qui gentibus orbem?
Tempora quæ messor, quæ curvus arator haberet?
Necdum illis labra admovi, fed condita fervo.

D. Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit: 45 Et molli circum est ansas amplexus acantho:

Orpheaque in medio pofuit, filvafque fequentes.
Necdum illis labra admovi, fed condita fervo.
Si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes.

M. Nunquam hodie effugies: veniam quocunque vo50 Audiat hæc tantum vel qui venit, ecce, Palæmon: (caris. Efficiam pofthac ne quemquam voce lacessas.

D. Quin age, fi quid habes; in me mora non erit ulla: Nec quemquam fugio. tantum, vicine Palæmon,

Sensibus hæc imis, res eft non parva, reponas. 55 P. Dicite; quandoquidem in molli consedimus herba:

Et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos:
Nunc frondent filvæ, nunc formosissimus annus.
Incipe Damæta: tu deinde fequere, Menalca.

Alternis dicetis: amant alterna Camenæ. 60

D. Ab Jove principium, Mufæ : Jovis omnia plena: Ille colit terras, illi mea carmina curæ.

M. Et me Phoebus amat: Phæbo sua semper apud me Munera funt, lauri, et suave rubens hyacinthus.

D. Malo me Galatea petit lasciva puella; 65 Et fugit ad salices, et se cupit ante videri.

M. At mihi sese offert ultro meus ignis, Amyntas: Notior ut jam fit canibus non Delia noftris.

D. Parta meæ Veneri funt munera: namque notavi Ipfe locum, aeriæ quo congessere palumbes. 70 M. Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta

Aurea

Aurea mala decem misi, cras altera mittam.

D. O quoties, et quæ nobis Galatea locuta eft!
Partem aliquam, venti, Divum referatis ad aures.

M. Quid prodeft, quod me ipfe animo non fpernis, 75 Si, dum tu sectaris apros, ego retia fervo? (Amynta,

D. Phyllida mitte mihi: meus est natalis, Iola.
Cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito. (vit:

M. Phyllida amo ante alias: nam me discedere fle-
Et, longum formose vale, vale, inquit, Iola.
80 D. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres,
Arboribus venti: nobis Amaryllidis iræ.

M. Dulce fatis humor, depulfis arbutus hodis,
Lenta falix foto pecori: mihi folus Amyntas.

D. Pollio amat noftram, quamvis eft rustica, Musam: 85 Pierides, vitulam lectori pascite vestro.

M. Pollio et ipse facit nova carmina: pafcite taurum, Jam cornu petat; et pedibus qui fpargat arenam.

D. Qui te, Pollio, amat, veniat, quo te quoque gauMella fluant illi, ferat et rubus asper amomum. (det. 90 M. Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Mævi: Atque idem jungat vulpes, et mulgeat hircos.

D. Qui legitis flores, et humi nafcentia fraga, Frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba.

M. Parcite oves nimium procedere: non bene ripä 95 Creditur: ipse aries etiam nunc vellera ficcat.

D. Tityre, pascentes a flumine reice capellas :
Ipse, ubi tempus erit, omnes in fonte lavabo.

M. Cogite oves, pueri: si lac præceperit æstus,
Ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis. (ervo!

D. Eheu, quam pingui macer est, mihi taurus in
Idem amor exitium pecori est, pecorisque magistro.

M. His

100

B

M. His certe neque amor causa est: vix ossibus hæNescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos. (rent.

D. Dic quibus in terris, et eris mihi magnus Apollo, 105 Tres pateat cæli spatium non amplius ulnas.

M. Dic, quibus in terris inscripti nomina Regum Nascantur flores: et Phyllida solus habeto.

P. Non nostrum inter vos tantas componere lites: Et vitula tu dignus, et hic: et quisquis amores 110 Aut metuet dulces, aut experietur amaros.

Claudite jam rivos, pueri: sat prata biberunt.

E C L O G A QU A R T A.

P O L L I O.

SN

'Icelides Mufæ, paulo canamus.

Non omnes arbusta juvant, humilesque myricæ. Si canimus silvas, silvæ fint Consule dignæ.

Ultima Cumæi venit jam carminis ætas:
5 Magnus ab integro seclorum nafcitur ordo.

Jam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna:
Jam nova progenies cælo demittitur alto.
Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum

Desinet, ac toto furget gens aurea mundo, 10 Casta fave Lucina: tuus jam regnat Apollo.

Teque adeo decus hoc ævi, te Consule, inibit,
Pollio: et incipient magni procedere menses.
Te duce, fi qua manent sceleris vestigia nostri,

Irrita perpetua folvent formidine terras.
15 Ille Deum vitam accipiet, Divisque videbit
Permistos heroas, et ipse videbitur illis:

Paca

Pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu

Errantes ederas passim cum baccare tellus, 20 Mistaque ridenti colocasia fundet acantho.

Ipfæ lacte domum referent distenta capellæ
Ubera: nec magnos metuent armenta leones.
Ipfa tibi blandos fundent cunabula flores.

Occidet et serpens, et fallax herba veneni
25 Occidet: Assyrium vulgo nascetur amomum.

At fimul heroum laudes et facta parentis
Jam legere, et quæ fit poteris cognoscere virtus:
Molli paulatim flavescet campus arista,

Incultisque rubens pendebit sentibus uva: 30 Et duræ quercus sudabunt roscida mella.

Pauca tamen fuberunt priscæ veftigia fraudis,
Quæ tentare Thetin ratibus, quæ cingere muris
Oppida, quæ jubeant telluri infindere fulcos.

Alter erit tum Tiphys, et altera quæ vehat Argo 35 Delectos heroas: erunt etiam altera bella;

Atque iterum ad Trojam magnus mittetur Achilles.
Hinc, ubi jam firmata virum te fecerit ætas,
Cedet et ipse mari vector; nec nautica pinus

Mutabit merces: omnis feret omnia tellus.
40 Non rastros patietur humus, non vinea falcem:

Robustus quoque jam tauris juga folvet arator.
Nec varios discet mentiri lana colores:
Ipse sed in pratis aries jam suave rubenti

Murice, jam croceo mutabit vellera luto.
45 Sponte fua sandyx pascentes vestiet agnos.

Talia fecla, suis dixerunt, currite, fusis
Concordes stabili fatorum numine Parcæ.

Aggre

B 2

« PreviousContinue »