Aut fi quam ferro mactaverat ante facerdos; 490 Inde neque impofitis ardent altaria fibris, Nec refponfa poteft confultus reddere vates; Ac vix fuppofiti tinguntur fanguine cultri, Summaque jejuna fanie infufcatur arena. Hinc lætis vituli vulgo moriuntur in herbis, 495 Et dulces animas plena ad præsepia reddunt. Hinc canibus blandis rabies venit; et quatit ægros Tuffis anhela fues, ac faucibus angit obefis. Labitur infelix studiorum, atque immemor herbæ, Victor equus; fontefque avertitur, et pede terram Crebra ferit: demissæ aures: incertus ibidem Sudor, et ille quidem morituris frigidus: aret Pellis, et ad tactum tractanti dura refiftit. Hæc ante exitium primis dant figna diebus. Sin in proceffu cœpit crudefcere morbus; 505 Tum vero ardentes oculi, atque attractus ab alto Spiritus interdum gemitu gravis: imaque longo Ilia fingultu tendunt: it naribus ater
Sanguis; et obfeffas fauces premit afpera lingua. Profuit inferto latices infundere cornu
510 Lenæos: ea vifa falus morientibus una. Mox erat hoc ipfum exitio; furiifque refecti Ardebant, ipfique fuos, jam morte fub ægra, (Di meliora piis, erroremque hoftibus illum) Difciffos nudis laniabant dentibus artus. 515 Ecce autem duro fumans fub vomere taurus Concidit, et mixtum fpumis vomit ore cruorem; Extremofque ciet gemitus. it triftis arator, Mærentem abjungens fraterna morte juvencum, Atque opere in medio defixa relinquit aratra.
520 Non umbræ altorum nemorum, non mollia possunt Prata movere animum, non qui per faxa volutus Purior electro campum petit amnis: at ima Solvuntur latera, atque oculos ftupor urget inertes; Ad terramque fluit devexo pondere cervix.
525 Quid labor, aut benefacta juvant? quid vomere terras Invertiffe graves? atqui non Massica Bacchi • Munera, non illis epulæ nocuere repostæ. Frondibus, et victu pascuntur fimplicis herbæ: Pocula funt fontes liquidi, atque exercita cursu 530 Flumina; nec fomnos abrumpit cura falubres. Tempore non alio dicunt regionibus illis Quæfitas ad facra boves Junonis; et uris Imparibus ductos alta ad donaria currus. Ergo ægre raftris terram rimantur, et ipfis 535 Unguibus infodiunt fruges: montefque per altos Contenta cervice trahunt ftridentia plauftra. Non lupus infidias explorat ovilia circum, Nec gregibus nocturnus obambulat: acrior illum Cura domat. timidi damæ, cervique fugaces, 540 Nunc interque canes et circum tecta vagantur. Jam maris immenfi prolem, et genus omne natantum, Litore in extremo, ceu naufraga corpora, fluctus Proluit: infolitæ fugiunt in flumina phocæ. Interit et curvis fruftra defenfa latebris
545 Vipera, et attoniti fquamis aftantibus hydri. Ipfis est aer avibus non æquus; et illæ Præcipites alta vitam fub nube relinquunt. Præterea, nec jam mutari pabula refert; Quæfitæque nocent artes: ceffere magistri, 550 Phillyrides Chiron, Amythaoniufque Melampus.
Sævit et in lucem Stygiis emiffa tenebris
Pallida Tifiphone: morbos agit ante metumque; Inque dies avidum furgens caput altius effert. Balatu pecorum, et crebris mugitibus amnes, 555 Arentefque fonant ripæ, collesque supini: Jamque catervatim dat ftragem, atque aggerat ipfis In ftabulis turpi dilapfa cadavera tabo:
Donec humo tegere, ac foveis abfcondere difcunt. Nam neque erat coriis ufus; nec vifcera quifquam 560 Aut undis abolere poteft, aut vincere flamma: Nec tondere quidem morbo illuvieque peresa Vellera, nec telas poffunt attingere putres. Verum etiam, invifos fi quis tentarat amictus, Ardentes papulæ, atque immundus olentia fudor 565 Membra fequebatur: nec longo deinde moranti Tempore, contactos artus facer ignis edebat.
GEORGICON.
LIBER QUARTUS.
ROTINUS aerii mellis cœleftia dona
Exfequar. hanc etiam, Mæcenas, aspice partem. Admiranda tibi levium fpectacula rerum, Magnanimofque duces, totiufque ordine gentis 5 Mores, et ftudia, et populos, et prælia dicam. In tenui labor, at tenuis non gloria: fi quem Numina læva finunt, auditque vocatus Apollo. Principio fedes apibus ftatioque petenda, Quo neque fit ventis aditus, (nam pabula venti 10 Ferre domum prohibent) neque oves hœdique petulci Floribus infultant, aut errans bucula campo Decutiat rorem, et furgentes atterat herbas. Abfint et picti fqualentia terga lacerti Pinguibus a stabulis, meropesque, aliæque volucres; 15 Et manibus Progne pectus fignata cruentis. Omnia nam late vastant, ipsasque volantes Ore ferunt, dulcem nidis immitibus escam. At liquidi fontes, et stagna virentia musco Adfint, et tenuis fugiens per gramina rivus; 20 Palmaque vestibulum aut ingens oleafter obumbret: Ut, quum prima novi ducent examina reges Vere fuo, ludetque favis emissa juventus; Vicina invitet decedere ripa calori,
Obviaque hofpitiis teneat frondentibus arbos. 25 In medium, feu stabit iners, feu profluet humor, Tranfverfas falices et grandia conjice faxa: Pontibus ut crebris poffint confiftere, et alas Pandere ad æftivum folem; fi forte morantes Sparferit, aut præceps Neptuno immerserit Eurus. 30 Hæc circum cafiæ virides, et olentia late Serpylla, et graviter fpirantis copia thymbræ Floreat: irriguumque bibant violaria fontem.
Ipfa autem feu corticibus tibi futa cavatis, Seu lento fuerint alvearia vimine texta; 35 Anguftos habeant aditus: nam frigore mella Cogit hiems, eademque calor liquefacta remittit: Utraque vis apibus pariter metuenda: neque illæ Nequicquam in tectis certatim tenuia cera Spiramenta linunt, fucoque et floribus oras 40 Explent; collectumque hæc ipsa ad munera gluten, Et visco et Phrygiæ fervant pice lentius Idæ. Sæpe etiam effoffis (si vera est fama) latebris, Sub terra fodere larem: penitufque repertæ Pumicibufque cavis, exefæque arboris antro. Tu tamen et levi rimofa cubilia limo
Unge, fovens circum, et raras fuperinjice frondes. Neu propius tectis taxum fine; neve rubentes Ure foco cancros; altæ neu crede paludi: Aut ubi odor cœni gravis, aut ubi concava pulfu 50 Saxa fonant, vocifque offenfa resultat imago.
Quod fupereft, ubi pulsam hiemem fol aureus egit Sub terras, cœlumque æftiva luce reclufit; Illæ continuo faltus filvafque peragrant, Purpureofque metunt flores, et flumina libant
« PreviousContinue » |