Page images
PDF
EPUB

Sin ad bella magis ftudium, turmasque feroces, 180 Aut Alphea rotis prælabi flumina Pifæ,

Et Jovis in luco currus agitare volantes;
Primus equi labor est, animos atque arma videre
Bellantum, lituosque pati, tractuque gementem

Ferre rotam, et stabulo frenos audire fonantes: 185 Tum magis atque magis blandis gaudere magistri

Laudibus, et plausæ fonitum cervicis amare.
Atque hæc jam primo depulsus ab ubere matris
Audiat; inque vicem det mollibus ora capistris,

Invalidus, etiamque tremens, etiam inscius ævi. 190 At, tribus exactis, ubi quarta accesserit æstas;

Carpere mox gyrum incipiat, gradibusque sonare
Compositis, finuetque alterna volumina crurum:
Sitque laboranti similis. tum cursibus auras

Provocet; ac per aperta volans, ceu liber habenis, 195 Aequora, vix fumma vestigia ponat arena.

Qualis Hyperboreis Aquilo quum densus ab oris
Incubuit, Scythiæque hiemes, atque arida differt
Nubila: tum fegetes altæ, campique natantes

Lenibus horrefcunt flabris; summæque sonorem 200 Dant silvæ, longique urgent ad litora fluctus:

Ille volat, simul arva fuga, simul æquora verrens.
Hic, vel ad Elei metas, et maxima campi
Sudabit spatia, et spumas aget ore cruentas:

Belgica vel molli melius feret esseda collo. 205

Tum demum crasla magnum farragine corpus
Crescere jam domitis finito: namque ante domandum
Ingentes tollent animos; prensique negabunt
Verbera lenta pati, et duris parere lupatis.
Sed non ulla magis vires industria firmat,

Quam

210 Quam Venerem, et cæci stimulos avertere amoris; Sive boum, five est cui gratior usus equorum.

. Atque ideo tauros procul, atque in fola relegant Pascua, poft montem oppositum, et trans flumina lata:

Aut intus clausos satura ad præsepia fervant. 215 Carpit enim vires paulatim, uritque videndo

Femina: nec nemorum patitur meminisse, nec herbæ.
Dulcibus illa quidem illecebris, et fæpe superbos
Cornibus inter fe fubigit decernere amantes.

Pascitur in magna silva formosa juvenca: 220 Illi alternantes multa vi prælia miscent

Vulneribus crebris: lavit ater corpora fanguis;
Versaque in obnixos urgentur cornua vesto
Cum gemitu: reboant silvæque et magnus Olympus.

Nec mos bellantes una stabulare: fed alter 225 Victus abit, longeque ignotis exsulat oris;

Multa gemens ignominiam, plagasque superbi
Victoris; tum, quos amisit inultus, amores:
Et stabula aspectans regnis excessit avitis.

Ergo omni cura vires exercet, et inter 230 Dura jacet pernox instrato saxa cubili,

Frondibus hirsutis, et carice pastus acuta:
Et tentat sese, atque irasci in cornua discit
Arboris obnixus trunco; ventosque lacessit

Ictibus, et sparsa ad pugnam proludit arena. 235 Poft, ubi collectum robur, viresque receptæ;

Signa movet, præcepsque oblitum fertur in hostem:
Fluctus ut, in medio cæpit quum albcfcere ponto,
Longius ex altoque finum trahit; utque volutus

Ad terras, immane sonat per faxa, nec ipso
240 Monte minor procumbit: at ima exæstuat unda

Vorticibus, nigramque alte subjectat arenam.

Omne adeo genus in terris hominumque ferarumque, Et genus æquoreum, pecudes, piciæque volucres,

In furias ignemque ruunt: amor omnibus idem. 245 Tempore non alio catulorum oblita leæna

Savior erravit campis: nec funera vulgo
Tam multa informes ursi, stragemque dedere
Per filvas : tum fævus aper, tum pessima tigris.

Heu! male tum Libyæ folis erratur in agris.
250 Nonne vides, ut tota tremor pertentet equorum

Corpora, fi tantum notas odor attulit auras?
Ac neque eos jam fræna virum, nec verbera fæva,
Non scopuli, rupesque cavæ, atque objecta retardant

Flumina, correptofque unda torquentia montes. 255 Ipse ruit, dentesque Sabellicus exacuit sus,

Et pede profubigit terram, fricat arbore costas,
Atque hinc atque illinc humeros ad vulnera durat.
Quid juvenis, magnum cui versat in ossibus ignem

Durus amor? nempe abruptis turbata procellis 260 Nocte natat cæca serus freta: quem fuper ingens

Porta tonat coeli, et scopulis illisa reclamant
Aequora: nec miseri possunt revocare parentes,
Nec moritura super crudeli funere virgo.

Quid lynces Bacchi variæ, et genus acre luporum, 265 Atque canum? quid, quæ imbelles dant prælia cervi?

Scilicet ante omnes furor est infignis equarum:
Et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci
Potniades malis membra absumsere quadrigæ.

Illas ducit amor trans Gargara, transque fonantem 270 Ascanium : fuperant montes, et flumina tranant: Continuoque avidis ubi fubdita flamma medullis,

Vere magis (quia vere calor redit ossibus) illæ
Ore omnes versæ in Zephyrum, stant rupibus altis,

Exceptantque levés auras: et sæpe sine ullis 275 Conjugiis, vento gravidæ, mirabile dictu,

Saxa per, et fcopulos, et depressas convalles
Diffugiunt; non, Eure, tuos, neque Solis ad ortus;
In Boream, Caurumque; aut unde nigerrimus Auster

Nascitur, et pluvio contristat frigore cælum. 280 Hinc demum, hippomanes vero quod nomine dicunt

Paftores, lentum destillat ab inguine virus.
Hippomanes, quod fæpe malæ legere novercæ
Miscueruntque herbas, et non innoxia verba.

Sed fugit interea, fugit irreparabile tempus, 285 Singula dum capti circumvectamur amore.

Hoc satis armentis. fuperat pars altera curæ,
Lanigeros agitare greges, hirtasque capellas.
Hic labor: hinc laudem fortes fperate coloni.

Nec sum animi dubius, verbis ea vincere magnum 290 Quam sit, et angustis hunc addere rebus honorem.

Sed me Parnassi deserta per ardua dulcis
Raptat amor: juvat ire jugis, qua nulla priorum
Castaliam molli devertitur orbita clivo.

Nunc, venerande Pales, magno nunc ore fonandum. 295 Incipiens, stabulis edico in mollibus herbam

Carpere oves, dum mox frondosa reducitur æstas:
Et multa duram stipula, filicumque maniplis
Sternere subter humum; glacies ne frigida lædat

Molle pecus, fcabiemque ferat, turpesque podagras. 300 Post, hinc digressus, jubeo frondentia capris

Arbuta fufficere, et fluvios præbere recentes;
Et stabula a ventis hiberno opponere Soli

Ad medium conversa diem; quum frigidus olim

Jam cadit, extremoque irrorat Aquarius anno. 305 Hæ quoque non cura nobis leviore tuendæ;

Nec minor usus erit: quamvis Milesia magno
Vellera mutentur Tyrios incocta rubores.
Denfior hinc foboles: hinc largi copia lactis.

Quam magis exhausto fpumaverit ubere muletra; 310 Læta magis pressis manabunt flumina mammis.

Nec minus interea barbas, incanaque menta
Cinyphii tondent hirci, setasque comantes;
Usum in caftrorum, et miseris velamina nautis.

Pascuntur vero filvas, et summa Lycæi,
315 Horrentesque rubos, et amantes ardua dumos.

Atque ipfæ memores redeunt in tecta, suosque
Ducunt, et gravido superant vix ubere limen.
Ergo omni studio glaciem, ventosque nivales,

Quo minus est illis curæ mortalis egestas, 320 Avertes: victumque feres, et virgea lætus Pabula: nec tota claudes fæenilia bruma.

At vero, Zephyris quum læta vocantibus æstas, In saltus utrumque gregam, atque in pascua mittes :

Luciferi primo cum fidere frigida rura 325 Carpamus; dum mane novum, dum gramina canent,

Et ros in tenera pecori gratissimus herba.
Inde, ubi quarta fitim cæli collegerit hora,
Et cantu querulæ rumpent arbusta cicadæ;

Ad puteos, aut alta greges ad stagna jubeto 330 Currentem ilignis potare canalibus undam:

Aestibus at mediis umbrofam exquirere vallem,
Sicubi magna Jovis antiquo robore quercus
Ingentes tendat ramos: aut ficubi nigrum

« PreviousContinue »