Page images
PDF
EPUB

Vel scena ut versis discedat frontibus; utque 25 Purpurea intexti tollant aulæa Britanni.

In foribus pugnam ex auro, folidoque elephanto
Gangaridum faciam, victorisque arma Quirini:
Atque hic undantem bello, magnumque fluentem

Nilum, ac navali surgentes ære columnas. 30

Addam urbes Afiæ domitas, pulsumque Niphatem,
Fidentemque fuga Parthum verfisque sagittis;
Et duo rapta manu diverso ex hoste tropæa,
Bisque triumphatas utroque ab litore gentes.

Stabunt et Parii lapides, fpirantia figna,
35 Afsaraci proles, demisfæque ab Jove gentis

Nomina, Trosque parens, et Trojæ Cynthius auctor.
Invidia infelix Furias amnemque feverum
Cocyti metuet, tortosque Ixionis angues,

Immanemque rotam, et non exsuperabile faxum. 40 Interea Dryadum silvas, faltusque sequamur

Intactos, tua, Mæcenas, haud mollia jussa.
Te sine nil altum mens inchoat: en age fegnes
Rumpe moras: vocat ingenti clamore Cithæron,

Taygetique canes, domitrixque Epidaurus equorum: 45 Et vox assensu nemorum ingeminata remugit.

Mox tamen ardentes accingar dicere pugnas
Cæsaris, et nomen fama tot ferre per annos,
Tithoni prima quot abest ab origine Cæsar.

Seu quis, Olympiacæ miratus præmia palmæ,
Pascit

equos; seu quis fortes ad aratra juvencos;
Corpora præcipue matrum legat. optima torvæ
Forma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix,
Et crurum tenus a mento palearia pendent.
Tum longo nullus lateri modus: omnia magna;

I 2

50

55 Pes

55 Pes etiam; et camuris hirtæ sub cornibus aures.

Nec mihi displiceat maculis infignis et albo,
Aut juga detrectans, interdumque aspera cornu,
Et faciem tauro propior, quæque ardua tota,

Et gradiens ima verrit vestigia cauda.
60 Aetas Lucinam, justofque pati hymenaeos

Definit ante decem, post quatuor incipit annos :
Cætera nec fæturæ habilis, nec fortis aratris.
Interea, fuperat gregibus dum læta juventus,

Solve mares: mitte in Venerem pecuaria primus; 65 Atque aliam ex alia generando suffice prolem.

Optima quæque dies miseris mortalibus ævi
Prima fugit: fubeunt morbi; tristisque senectus;
Et labor, et duræ rapit inclementia mortis.

Semper erunt, quarum mutari corpora malis.
70 Semper enim refice: ac, ne post amissa requiras,
Anteveni, et sobolem armento fortire quotannis.

Nec non et pecori est idem delectus equino.
Tu modo, quos in fpem statues submittere gentis,

Præcipuum jam inde a teneris impende laborem. 75 Continuo pecoris generosi pullus in arvis

Altius ingreditur, et mollia crura reponit:
Primus et ire viam, et fluvios tentare minaces
Audet, et ignoto sese committere ponti:

Nec vanos horret strepitus. illi ardua cervix,
80 Argutumque caput, brevis alvus, obesaque terga:

Luxuriatque toris animofum pectus: honesti
Spadices, glaucique; color deterrimus albis,
Et gilvo. tum, fi qua sonum procul arma dedere,

Stare loco nefcit: micat auribus, et tremit artus; 85 Collectumque premens volvit sub naribus ignem:

Densa

Hunc quoque,

Densa juba, et dextro jactata recumbit in armo.
At duplex agitur per lumbos spina, cavatque
Tellurem, et folido graviter sonat ungula cornu.

Talis Amyclæi domitus Pollucis habenis
go Cyllarus; et, quorum Graii meminere poetæ,

Martis equi bijuges; et magni currus Achillis.
Talis et ipse jubam cervice effudit equina
Conjugis adventu pernix Saturnus, et altum

Pelion hinnitu fugiens implevit acuto. (annis 95

ubi aut morbo gravis, aut jam fegnior Deficit; abde domo, nec turpi ignosce senectæ. Frigidus in Venerem senior, frustraque laborem Ingratum trahit; et, fi quando ad prælia ventum est,

Ut quondam in stipulis-magnus fine viribus ignis, 100 Incassum furit. ergo animos, ævumque notabis

Præcipue: hinc alias artes, prolemque parentum,
Et quis cuique dolor victo, quæ gloria palmæ,

Nonne vides ? quum præcipiti certamine campum Corripuere, ruuntque effusi carcere currus; 105 Quum fpes arrectæ juvenum, exsultantiaque haurit

Corda pavor pulsans: illi instant verbere torto,
Et proni dant lora: volat vi fervidus axis.
Jamque humiles, jamque elati sublime videntur

Aera per vacuum ferri, atque assurgere in auras. 110 Nec mora, nec requies. at fulvæ nimbus arenæ

Tollitur: humescunt fpumis, flatuque fequentum.
Tantus amor laudum, tantæ est victoria curæ.

Primus Erichthonius currus, et quatuor ausus
Jungere equos, rapidisque rotis insistere victor.
115 Frena Pelethronii Lapithæ, gyrosque dedere
Impositi dorso; atque equitem docuere sub armis

Insultare solo, et gressus glomerare superbos.
Aequus uterque labor: æque juvenemque magistri

Exquirunt, calidumque animis, et cursibus acrem: 120 Quamvis fæpe fuga versos ille egerit hoftes,

Et patriam Epirum referat, fortesque Mycenas;
Neptunique ipsa deducat origine gentem.

His animadversis, instant sub tempus, et omnes
Impendunt curas denso distendere pingui,
125 Quem legere ducem, et pecori dixere maritum:

Pubentesque fecant herbas, fluviosque miniftrant,
Farraque; ne blando nequeant superesse labori:
Invalidique patrum referant jejunia nati:

Ipsa autem macie tenuant armenta volentes.
130 Atque, ubi concubitus primos jam nota voluptas

Sollicitat, frondesque negant, et fontibus arcent:
Sæpe etiam cursu quatiunt, et Sole fatigant,
Quum graviter tunsis gemit area frugibus, et quum

Surgentem ad Zephyrum paleæ jactantur inanes. 135 Hoc faciunt, nimio ne luxu obtusior usus

Sit genitali arvo, et sulcos oblimet inertes:
Sed rapiat sitiens Venerem, interiusque recondat.

Rursus cura patrum cadere, et succedere matrum Incipit; exactis gravidæ quum mensibus errant: 140 Non illas gravibus quisquam juga ducere plaustris,

Non faltu fuperare viam sit passus, et acri
Carpere prata fuga, fluviosque innare rapaces.
Saltibus in vacuis pascant, et plena fecundum

Flumina: muscus ubi, et viridissima gramine ripa, 145 Speluncæque tegant, et faxea procubet umbra.

Est lucos Silari circa, ilicibusque virentem
Plurimus Alburnum, volitans, cui nomen asilo

Ro

Et campum

Romanum eft, æstron Graii vertere vocantes;

Asper, acerba sonans: quo tota exterrita silvis 150 Diffugiunt armenta: furit mugitibus æther

Concussus, silvæque, et ficci ripa Tanagri.
Hoc quondam monstro horribiles exercuit iras
Inachiæ Juno pestem meditata juvencæ.

Hunc quoque (nam mediis fervoribus acrior instat) 155 Arcebis gravido pecori; armentaque pasces Sole recens orto, aut noctem ducentibus aftris.

Poft partum cura in vitulos traducitur omnis:
Continuoque notas, et nomina gentis inurunt:
Et
quos

aut pecori malint submittere habendo, 160 Aut aris servare facros, aut scindere terram,

horrentem fractis invertere glebis. Cætera pascuntur virides armenta per herbas.

Tu quos ad studium atque usum formabis agrestem, Jam vitulos hortare, viamque insiste domandi, 165 Dum faciles animi juvenum, dum mobilis ætas.

Ac primum laxos tenui de vimine circlos
Cervici subnecte: dehinc, ubi libera colla
Servitio assuerint; ipfis e torquibus aptos

Junge pares, et coge gradum conferre juvencos: 170 Atque illis jam fæpe rotæ ducantur inanes

Per terram, et fummo vestigia pulvere signent.
Post valido nitens sub pondere faginus axis
Instrepat, et junctos temo trahat æreus orbes.

Interea pubi indomitæ non gramina tantum,
175 Nec vescas salicum frondes, ulvamque palustrem,

Sed frumenta manu carpes sata: nec tibi fætæ,
More patrum, nivea implebunt mulctralia vaccæ;
Sed tota in dulces consument ubera natos.

« PreviousContinue »