Page images
PDF
EPUB

Et vires habuere fuas; ad fidera raptim
Vi propria nituntur, opisque haud indiga nostræ.

Nec minus interea foetu nemus omne gravescit; 430 Sanguineisque inculta rubent aviaria baccis.

Tondentur cytisi, tædas filva alta ministrat,
Pascunturque ignes nocturni, et lumina fundunt.
Et dubitant homines serere, atque impendere curam

Quid majora fequar? salices, humilesque geniftæ, 435 Aut illæ pecori frondem, aut pastoribus umbram

Sufficiunt, fepemque fatis, et pabula melli.
Et juvat undantem buxo fpectare Cytorum,
Naryciæque picis lucos: juvat arva videre,

Non rastris hominum, non ulli obnoxia curæ. 440 Ipfæ Caucaseo steriles in vertice silvæ,

Quas animosi Euri assidue franguntque feruntque,
Dant alios aliæ fætus: dant utile lignum
Navigiis pinos, domibus cedrosque cupressosque.

Hinc radios trivere rotis, hinc tympana plaustris 445 Agricolæ, et pandas ratibus posuere carinas.

Viminibus falices fecundæ, frondibus ulmi:
At myrtus validis hastilibus, et bona bello
Cornus : Ityræos taxi torquentur in arcus.

Nec tiliæ leves, aut torno rasile buxum,
450 Non formam accipiunt, ferroque caventur acuto.

Nec non et torrentem undam levis innatat alnus,
Missa Pado: nec non et apes examina condunt
Corticibusque cavis, vitiofæque ilicis alveo.

Quid memorandum æque Baccheia dona tulerunt? 455 Bacchus et ad culpam causas dedit: ille furentes

Centauros letho domuit, Rhætumque Pholumque,
Et magno Hylæum Lapithis cratere minantem.

O for

O fortunatos nimium, sua si bona norint, Agricolas ! quibus ipsa, procul discordibus armis, 460 Fundit humo facilem victum justissima tellus.

Si non ingentem foribus domus alta superbis
Mane falutantum totis vomit ædibus undam;
Nec varios inhiant pulchra testudine poites,

Illusasque auro vestes, Ephyreiaque æra; 465 Alba nec Affyrio fucatur lana veneno,

Nec casia liquidi corrumpitur usus olivi:
At secura quies, et nescia fallere vita,
Dives opum variarum; at latis otia fundis,

Speluncæ, vivique lacus; at frigida Tempe, 470 Mugitusque boum, mollesque fub arbore fomni

Non absunt. illic faltus, ac lustra ferarum,
Et patiens operum, parvoque assueta juventus,
Sacra Deum, sanctique patres: extrema per

illos Justitia excedens terris vestigia fecit. 475 Me vero primum dulces ante omnia Mufæ,

Quarum facra fero ingenti percussus amore,
Accipiant; cælique vias, et sidera monstrent:
Defectus folis varios, lunæque labores:

Unde tremor terris: qua vi maria alta tumescant 480 Obicibus ruptis, rursusque in se ipsa residant:

Quid tantum Oceano properent se tingere foles
Hiberni, vel quæ tardis mora noctibus obftet.
Sin, has ne possim naturæ accedere partes,

Frigidus obstiterit circum præcordia sanguis ; 485 Rura mihi, et rigui placeant invallibus amnes;

Flumina amem filvasque inglorius. O, ubi campi,
Sperchiusque, et virginibus bacchata Lacænis
Taygeta! o, qui me gelidis in vallibus Hæmi

Sistat, et ingenti ramorum protegat umbra! 490 Felix, qui potuit rerum cognoscere causas;

Atque metus omnes, et inexorabile fatum
Subjecit pedibus, ftrepitumque Acherontis avari!
Fortunatus et ille, Deos qui novit agrestes,

Panaque, Silvanumque senem, Nymphafque forores ! 495 Illum non populi fasces, non purpura regum

Flexit, et infidos agitans discordia fratres;
Aut conjurato descendens Dacus ab Istro:
Non res Romanæ, perituraque regna: neque ille

Aut doluit miserans inopem, aut invidit habenti. 500 Quos rami fructus, quos ipsa volentia rura

Sponte tulere fua, carpfit: nec ferrea jura,
Insanumque forum, aut populi tabularia vidit.
Sollicitant alii remis freta cæca, ruuntque

In ferrum; penetrant aulas, et limina regum. 505 Hic petit excidiis urbem, miserosque Penates,

Ut gemma bibat, et Sarrano dormiat ostro.
Condit opes alius, defosfoque incubat auro.
Hic stupet attonitus roftris: hunc plausus hiantem

Per cuneos (geminatur enim) plebisque patrumque 510 Corripuit: gaudent perfusi sanguine fratrum';

Exsilioque domos, et dulcia limina mutant;
Atque alio patriam quærunt fub fole jacentem.
Agricola incurvo terram dimovit aratro;

Hinc anni labor: hinc patriam, parvosque nepotes 515 Sustinet; hinc armenta boum, meritosque juvencos.

Nec requies, quin aut pomis exuberet annus,
Aut fætu pecorum, aut Cerealis mergite culmi:
Proventuque oneret sulcos, atque horrea vincat.
Venit hiems; teritur Sicyonia bacca trapetis :

520 Glande

520 Glande sues læti redeunt, dant arbuta silvæ:

Et varios ponit foetus autumnus; et alte
Mitis in apricis coquitur vindemia faxis.
Interea dulces pendent circum oscula nati:

Casta pudicitiam servat domus : ubera vaccæ 525 Lactea demittunt: pinguesque in gramine læto

Inter fe adversis luctantur cornibus hodi.
Ipse dies agitat festos: fufusque per herbam,
Ignis ubi in medio, et socii cratera coronant,

Te libans, Lenæe, vocat: pecorisque magistris 530 Velocis jaculi certamina ponit in ulmo: Corporaque agresti nudat prædura palæstra.

Hanc olim veteres vitam coluere Sabini:
Hanc Remus et frater: fic fortis Etruria crevit:

Scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma, 535 Septemque una fibi muro circumdedit arces.

Ante etiam sceptrum Dictæi regis, et ante
Impia quam cæsis gens est epulata juvencis ;
Aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat.

Necdum etiam audierant inflari classica; necdum 540 Impofitos duris crepitare incudibus enses.

Sed nos immensum fpatiis confecimus æquor:
Et jam tempus equum fumantia folvere colla.

[blocks in formation]

GEORGICON.

LIBER TERTIUS.

[ocr errors]

TE

"E quoque, magna Pales, et te memorande canemus

Pastor ab Amphryso: vos silvæ, amnesque Lycæi. Cætera, quæ vacuas tenuissent carmina mentes,

Omnia jam vulgata. quis aut Eurysthea durum, 5 Aut illaudati nescit Busiridis aras ?

Cui non dictus Hylas puer, et Latonia Delos?
Hippodameque, humeroque Pelops insignis eburno,
Acer equis? tentanda via cst, qua me quoque poslım
Tollere humo, victorque virum volitare per ora.

Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit,
Aonio rediens deducam vertice Musas:
Primus Idumxas referam tibi, Mantua, palmas:
Et viridi in campo templum de marmore ponam

Propter aquam,tardis ingens ubi flexibus errat 15 Mincius, et tenera prætexit arundine ripas.

In medio mihi Cæsar erit, templumque tenebit.
Illi victor ego, et Tyrio conspectus in oftro,
Centum quadrijugos agitabo ad Aumina currus.

Cuncta mihi, Alpheum linquens, lucosque Molorchi, 20 Cursibus, et crudo decernet Græcia cæstu.

Ipse caput tonsæ foliis ornatus olivæ
Dona feram. jam nunc folennes ducere pompas
Ad delubra juvat, cæfosque videre juvencos;

« PreviousContinue »