Page images
PDF
EPUB

Ergo inter fefe paribus concurrere telis 490Romanas acies iterum videre Philippi:

Nec fuit indignum Superis, bis fanguine noftro
Emathiam, et latos Aemi pinguefcere campos.
Scilicet et tempus veniet, quum finibus illis
Agricola, incurvo terram molitus aratro,
495 Exesa inveniet scabra rubigine pila :

Aut gravibus raftris galeas pulfabit inanes:
Grandiaque effoffis mirabitur ofsa sepulcris.
Di patrii Indigetes, et Romule, Vestaque mater,
Quæ Tufcum Tiberim, et Romana palatia servas,
500 Hunc faltem everso juvenem fuccurrere seclo
Ne prohibete. fatis jam pridem fanguine nostro
Laomedonteæ luimus perjuria Trojæ.
Jam pridem nobis cœli te regia, Cæfar,
Invidet, atque hominum queritur curare triumphos.
505 Quippe ubi fas verfum atque nefas: tot bella per
Tam multæ fcelerum facies: non ullus aratro
Dignus honos: fqualent abductis arva colonis,
Et curvæ rigidum falces conflantur in enfem.
Hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum:
510 Vicinæ ruptis inter fe legibus urbes

Arma ferunt: fævit toto Mars impius orbe.
Ut, quum carceribus fefe effudere quadrigæ,
Addunt fe in spatia, et fruftra retinacula tendens
Fertur equis auriga, neque audit currus habenas.

orbem:'

P. VIR

GEORGICON.

LIBER SECUNDUS.

ACTENUS arvorum cultus, et fidera coli:

HA

Nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum
Virgulta, et prolem tarde crefcentis olivæ.

Huc, pater o Lenæe; (tuis hic omnia plena
5 Muneribus: tibi pampineo gravidus autumno
Floret ager; spumat plenis vindemia labris)
Huc, pater o Lenæe, veni; nudataque musto
Tinge novo mecum direptis crura cothurnis.

Principio arboribus varia eft natura creandis :
10 Namque aliæ, nullis hominum cogentibus, ipfæ
Sponte fua veniunt, campofque et flumina late
Curva tenent: ut molle filer, lentæque genistæ,
Populus, et glauca canentia fronde falicta.

Pars autem pofito furgunt de femine: ut altæ
15 Caftaneæ, nemorumque Jovi quæ maxima frondet
Aefculus, atque habitæ Graiis oracula quercus.
Pullulat ab radice aliis denfiffima filva:

Ut cerafis, ulmifque: etiam Parnaffia laurus
Parva fub ingenti matris se subjicit umbra.
20 Hos natura modos primum dedit: his genus omne
Silvarum, fruticumque viret, nemorumque facrorum.
Sunt alii, quos ipse via fibi repperit ufus.

Hic plantas tenero abfcindens de corpore matrum

Depofuit

Depofuit fulcis: hic ftirpes obruit arvo,
25 Quadrifidafque fudes, et acuto robore vallos:
Silvarumque aliæ preffos propaginis arcus
Exfpectant, et viva sua plantaria terra.

Nil radicis egent aliæ: fummumque putator
Haud dubitat terræ referens mandare cacumen.
30 Quin et caudicibus fectis, mirabile dictu,
Truditur e ficco radix oleagina ligno.

Et fæpe alterius ramos impune videmus
Vertere in alterius, mutatamque infita mala
Ferre pyrum, et prunis lapidofa rubefcere corna.
35 Quare agite, o proprios generatim difcite cultus,
Agricolæ, fructufque feros mollite colendo:

Neu fegnes jaceant terræ. juvat Ismara Baccho
Conferere, atque olea magnum vestire Taburnum.
Tuque ades, inceptumque una decurre laborem,
40 O decus, o famæ merito pars maxima noftræ,
Mæcenas, pelagoque volans da vela patenti.
Non ego cuncta meis amplecti verfibus opto:
Non, mihi fi linguæ centum fint, oraque centum,
Ferrea vox: ades, et primi lege litoris oram.
45 In manibus terræ: non hic te carmine ficto,
Atque per ambages, et longa exorfa tenebo.

Sponte fua quæ fe tollunt in luminis auras, Infecunda quidem, fed læta et fortia furgunt. Quippe folo natura fubeft. tamen hæc quoque fi quis 50 Inferat, aut fcrobibus mandet mutata fubactis, Exuerint filveftrem animum: cultuque frequenti, In quafcunque voces artes, haud tarda sequentur. Nec non et fterilis quæ ftirpibus exit ab imis, Hoc faciet, vacuos fi fit digefta per agros:

G

55 Nunc

55 Nunc altæ frondes, et rami matris opacant,
Crescentique adimunt fœtus, uruntque ferentem.
Jam, quæ feminibus jactis fe fuftulit arbos,
Tarda venit, feris factura nepotibus umbram:
Pomaque degenerant fuccos oblita priores:
60 Et turpes avibus prædam fert uva racemos.
Scilicet omnibus eft labor impendendus; et omnes
Cogendæ in fulcum, ac multa mercede domandæ.
Sed truncis oleæ melius, propagine vites
Respondent, solido Paphiæ de robore myrtus.
65 Plantis eduræ coryli nafcuntur, et ingens
Fraxinus, Herculeæque arbos umbrosa coronæ,
Chaoniique patris glandes: etiam ardua palma
Nafcitur, et cafus abies vifura marinos.
Inferitur vero ex foetu nucis arbutus horrida:
70 Et fteriles platani malos geffere valentes.
Caftaneæ fagos, ornusque incanuit albo

Flore pyri, glandemque fues fregere sub ulmis.
Nec modus inferere atque oculos imponere fimplex.
Nam qua fe medio trudunt de cortice gemmæ,
75 Et tenues rumpunt tunicas, angustus in ipso
Fit nodo finus: huc aliena ex arbore germen
Includunt, udoque docent inolefcere libro.
Aut rurfum enodes trunci refecantur, et alte
Finditur in folidum cuneis via: deinde feraces
80 Plantæ immittuntur: nec longum tempus, et ingens
Exiit ad cœlum ramis felicibus arbos:

Miraturque novas frondes, et non fua poma.
Præterea genus haud unum, nec fortibus ulmis,
Nec falici, lotoque, nec Idæis cypariffis.

85 Nec pingues unam in faciem nafcuntur olivæ,

Orcha

Orchades, et radii, et amara pausia bacca;
Pomaque, et Alcinoi filvæ: nec furculus idem
Crustumiis, Syriifque pyris, gravibusque volemis.
Non eadem arboribus pendet vindemia nostris,
90 Quam Methymnæo carpit de palmite Lesbos.
Sunt Thafiæ vites, funt et Mareotides alba:
Pinguibus hæ terris habiles, levioribus illæ.
Et passo Pfythia utilior, tenuifque lageos,
Tentatura pedes olim, vincturaque linguam;
95 Purpureæ, preciæque : et quo te carmine dicam,
Rhætica? nec cellis ideo contende Falernis.
Sunt etiam Ammineæ vites, firmissima vina:
Tmolus et affurgit quibus, et rex ipse Phanæus,
Argitifque minor: cui non certaverit ulla,

100 Aut tantum fluere, aut totidem durare per annos.
Non ego te, menfis et Dis accepta fecundis,

Tranfierim, Rhodia, et tumidis, bumaste, racemis. Sed neque quam multæ fpecies, nec nomina quæ fint, Est numerus: neque enim numero comprendere refert: 105 Quem qui fcire velit, Libyci velit æquoris idem Difcere, quam multæ zephyro turbentur arenæ: Aut, ubi navigiis violentior incidit eurus, Noffe, quot Ionii veniant ad litora fluctus.

Nec vero terræ ferre omnes omnia possunt. 110 Fluminibus falices, craffifque paludibus alni Nafcuntur: fteriles faxofis montibus orni: Litora myrtetis lætiffima: denique apertos Bacchus amat colles, Aquilonem et frigora taxi. Afpice et extremis domitum cultoribus orbem, 115 Eoafque domos Arabum, pictosque Gelonos. Divifæ arboribus patriæ. fola India nigrum

[blocks in formation]
« PreviousContinue »