Page images
PDF
EPUB

Ergo inter sese paribus concurrere telis 490 Romanas acies iterum videre Philippi:

Nec fuit indignum Superis, bis sanguine noftro
Emathiam, et latos Aemi pinguescere campos.
Scilicet et tempus veniet, quum finibus illis

Agricola, incurvo terram molitus aratro, 495 Exefa inveniet scabra rubigine pila :

Aut gravibus rastris galeas pulsabit inanes:
Grandiaque effoflis mirabitur ossa sepulcris.
Di patrii Indigetes, et Romule, Vestaque mater,

Quæ Tuscum Tiberim, et Romana palatia servas, 500 Hunc saltem everso juvenem fuccurrere seclo

Ne prohibete. fatis jam pridem fanguine nostro
Laomedonteæ luimus perjuria Trojæ.
Jam pridem nobis coeli te regia, Cæsar,

Invidet, atque hominum queritur curare triumphos. 505 Quippe ubi fas versum atque nefas: tot bella per orbem:

Tam multæ fcelerum facies: non ullus aratro
Dignus honos: fqualent abductis arva colonis,
Et curvæ rigidum falces conflantur in ensem.

Hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum: 510 Vicinæ ruptis inter fe legibus urbes

Arma ferunt: fævit toto Mars impius orbe.
Ut, quum carceribus fefe effudere quadrigæ,
Addunt fe in spatia, et frustra retinacula tendens
Fertur equis auriga, neque audit currus habenas.

GEORGICON.

L I B E R SE CU N D U S.

ACTENUS arvorum cultus, et fidera cæli:

Nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum
Virgulta, et prolem tarde crescentis olivæ.
Huc, pater o Lenæe; (tuis hic omnia plena
5 Muneribus: tibi pampineo gravidus autumno

Floret ager; spumat plenis vindemia labris)
Huc, pater o Lenæe, veni; nudataque musto
Tinge novo mecum direptis crura cothurnis.

Principio arboribus varia est natura creandis : 10 Namque aliæ, nullis hominum cogentibus, ipfæ

Sponte fua veniunt, camposque et flumina late
Curva tenent: ut molle filer, lentæque genistæ,
Populus, et glauca canentia fronde falicta.

Pars autem pofito furgunt de semine: ut altæ
15 Castaneæ, nemorumque Jovi quæ maxima frondet

Aesculus, atque habitæ Graiis oracula quercus:
Pullulat ab radice aliis densiflima filva:
Ut cerasis, ulmisque: etiam Parnassia laurus

Parva sub ingenti matris se subjicit umbra.
20 Hos natura modos primum dedit: his genus omne

Silvarum, fruticumque viret, nemorumque facrorum.
Sunt alii, quos ipse via fibi repperit usus.
Hic plantas tenero abscindens de corpore matrum

Depofuit

Deposuit sulcis: hic stirpes obruit arvo,
25 Quadrifidafque fudes, et acuto robore vallos:

Silvarumque aliæ pressos propaginis arcus
Exspectant, et viva sua plantaria terra.
Nil radicis egent aliæ : fummumque putator

Haud dubitat terræ referens mandare cacumen. 30 Quin et caudicibus sectis, mirabile dictu,

Truditur e ficco radix oleagina ligno.
Et fæpe alterius ramos impune videmus
Vertere in alterius, mutatamque insita mala

Ferre pyrum, et prunis lapidosa rubescere corna. 35 Quare agite, o proprios generatim discite cultus,

Agricolæ, fructusque feros mollite colendo:
Neu fegnes jaceant terræ. juvat Ismara Baccho
Conferere, atque olea magnum vestire Taburnum.

Tuque ades, inceptumque una decurre laborem, 40 O decus, o famæ merito pars maxima noftræ,

Mæcenas, pelagoque volans da vela patenti.
Non ego cuncta meis amplecti versibus opto:
Non, mihi fi linguæ centum sint, oraque centum,

Ferrea vox: ades, et primi lege litoris oram. 45 In manibus terræ : non hic te carmine ficto, Atque per ambages, et longa exorfa tenebo.

Sponte fua quæ se tollunt in luminis auras, ,
Infecunda quidem, sed læta et fortia surgunt.

Quippe folo natura subest. tamen hæc quoque fi quis 50 Inserat, aut scrobibus mandet mutata subactis,

Exuerint silvestrem animum: cultuque frequenti,
In quascunque voces artes, haud tarda fequentur.
Nec non et sterilis quæ ftirpibus exit ab imis,
Hoc faciet, vacuos fi fit digesta per agros :

G

55 Nunc

55

Nunc altæ frondes, et rami matris opacant,
Crescentique adimunt foetus, uruntque ferentem.
Jam, quæ feminibus jactis se sustulit arbos,
Tarda venit, seris factura nepotibus umbram:

Pomaque degenerant succos oblita priores: 60 Et turpes avibus prædam fert uva racemos.

Scilicet omnibus est labor impendendus; et omnes
Cogendæ in fulcum, ac multa mercede domandæ.
Sed truncis oleæ melius, propagine vites

Respondent, solido Paphiæ de robore myrtus. 65 Plantis eduræ coryli nascuntur, et ingens

Fraxinus, Herculeæque arbos umbrosa coronæ,
Chaoniique patris glandes : etiam ardua palma
Nascitur, et casus abies visura marinos.

Inseritur vero ex foetu nucis arbutus horrida: 70 Et steriles platani malos gessere valentes.

Castaneæ fagos, ornusque incanuit albo
Flore pyri, glandemque sues fregere sub ulmis.
Nec modus inserere atque oculos imponere simplex,

Nam qua se medio trudunt de cortice gemmæ, 75 Et tenues rumpunt tunicas, angustus in ipso

Fit nodo sinus : huc aliena ex arbore germen
Includunt, udoque docent inolescere libro.
Aut rursum enodes trunci refecantur, et alte

Finditur in folidum cuneis via: deinde feraces 80 Plantæ immittuntur: nec longum tempus, et ingens

Exiit ad coelum ramis felicibus arbos:
Miraturque novas frondes, et non sua poma.
Præterea genus haud unum, nec fortibus ulmis,

Nec falici, lotoque, nec Idæis cyparissis.
85 Nec pingues unam in faciem nafcuntur olivæ,

Orcha

Orchades, et radii, et amara pausia bacca;
Pomaque, et Alcinoi silvæ: nec surculus idem
Crustumiis, Syriisque pyris, gravibusque volemis.

Non eadem arboribus pendet vindemia noftris, 90 Quam Methymnæo carpit de palmite Lesbos.

Sunt Thasiæ vites, sunt et Mareotides albæ:
Pinguibus hæ terris habiles, levioribus illæ.
Et passo Psythia utilior, tenuisque lageos,

Tentatura pedes olim, vincturaque linguam;
95 Purpureæ, preciæque : et quo te carmine dicam,

Rhætica? nec cellis ideo contende Falernis.
Sunt etiam Ammineæ vites, firmissima vina:
Tmolus et assurgit quibus, et rex ipse Phanæus,

Argitisque minor: cui non certaverit ulla,
100 Aut tantum fluere, aut totidem durare per annos.

Non ego te, mensis et Dis accepta fecundis,
Transierim, Rhodia, et tumidis, bumaste, racemis.
Sed

neque quam multæ species, nec nomina quæ fint, Est numerus: neque enim numero comprendere refert. 105 Quem qui scire velit, Libyci velit æquoris idem

Discere, quam multæ zephyro turbentur arenæ :
Aut, ubi navigiis violentior incidit eurus,
Nosse, quot Ionii veniant ad litora fluctus.

Nec vero terræ ferre omnes omnia possunt. 110 Fluminibus salices, crassifque paludibus alni

Nascuntur: fteriles faxofis montibus orni:
Litora myrtetis lætissima: denique apertos
Bacchus amat colles, Aquilonem et frigora taxi.

Aspice et extremis domitum cultoribus orbem, 115 Eoasque domos Arabum, pictosque Gelonos. Divisæ arboribus patriæ. fola India nigrum

Fert

G 2

« PreviousContinue »