Ergo inter fefe paribus concurrere telis 490Romanas acies iterum videre Philippi:
Nec fuit indignum Superis, bis fanguine noftro Emathiam, et latos Aemi pinguefcere campos. Scilicet et tempus veniet, quum finibus illis Agricola, incurvo terram molitus aratro, 495 Exesa inveniet scabra rubigine pila :
Aut gravibus raftris galeas pulfabit inanes: Grandiaque effoffis mirabitur ofsa sepulcris. Di patrii Indigetes, et Romule, Vestaque mater, Quæ Tufcum Tiberim, et Romana palatia servas, 500 Hunc faltem everso juvenem fuccurrere seclo Ne prohibete. fatis jam pridem fanguine nostro Laomedonteæ luimus perjuria Trojæ. Jam pridem nobis cœli te regia, Cæfar, Invidet, atque hominum queritur curare triumphos. 505 Quippe ubi fas verfum atque nefas: tot bella per Tam multæ fcelerum facies: non ullus aratro Dignus honos: fqualent abductis arva colonis, Et curvæ rigidum falces conflantur in enfem. Hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum: 510 Vicinæ ruptis inter fe legibus urbes
Arma ferunt: fævit toto Mars impius orbe. Ut, quum carceribus fefe effudere quadrigæ, Addunt fe in spatia, et fruftra retinacula tendens Fertur equis auriga, neque audit currus habenas.
GEORGICON.
LIBER SECUNDUS.
ACTENUS arvorum cultus, et fidera coli:
Nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum Virgulta, et prolem tarde crefcentis olivæ.
Huc, pater o Lenæe; (tuis hic omnia plena 5 Muneribus: tibi pampineo gravidus autumno Floret ager; spumat plenis vindemia labris) Huc, pater o Lenæe, veni; nudataque musto Tinge novo mecum direptis crura cothurnis.
Principio arboribus varia eft natura creandis : 10 Namque aliæ, nullis hominum cogentibus, ipfæ Sponte fua veniunt, campofque et flumina late Curva tenent: ut molle filer, lentæque genistæ, Populus, et glauca canentia fronde falicta.
Pars autem pofito furgunt de femine: ut altæ 15 Caftaneæ, nemorumque Jovi quæ maxima frondet Aefculus, atque habitæ Graiis oracula quercus. Pullulat ab radice aliis denfiffima filva:
Ut cerafis, ulmifque: etiam Parnaffia laurus Parva fub ingenti matris se subjicit umbra. 20 Hos natura modos primum dedit: his genus omne Silvarum, fruticumque viret, nemorumque facrorum. Sunt alii, quos ipse via fibi repperit ufus.
Hic plantas tenero abfcindens de corpore matrum
Depofuit fulcis: hic ftirpes obruit arvo, 25 Quadrifidafque fudes, et acuto robore vallos: Silvarumque aliæ preffos propaginis arcus Exfpectant, et viva sua plantaria terra.
Nil radicis egent aliæ: fummumque putator Haud dubitat terræ referens mandare cacumen. 30 Quin et caudicibus fectis, mirabile dictu, Truditur e ficco radix oleagina ligno.
Et fæpe alterius ramos impune videmus Vertere in alterius, mutatamque infita mala Ferre pyrum, et prunis lapidofa rubefcere corna. 35 Quare agite, o proprios generatim difcite cultus, Agricolæ, fructufque feros mollite colendo:
Neu fegnes jaceant terræ. juvat Ismara Baccho Conferere, atque olea magnum vestire Taburnum. Tuque ades, inceptumque una decurre laborem, 40 O decus, o famæ merito pars maxima noftræ, Mæcenas, pelagoque volans da vela patenti. Non ego cuncta meis amplecti verfibus opto: Non, mihi fi linguæ centum fint, oraque centum, Ferrea vox: ades, et primi lege litoris oram. 45 In manibus terræ: non hic te carmine ficto, Atque per ambages, et longa exorfa tenebo.
Sponte fua quæ fe tollunt in luminis auras, Infecunda quidem, fed læta et fortia furgunt. Quippe folo natura fubeft. tamen hæc quoque fi quis 50 Inferat, aut fcrobibus mandet mutata fubactis, Exuerint filveftrem animum: cultuque frequenti, In quafcunque voces artes, haud tarda sequentur. Nec non et fterilis quæ ftirpibus exit ab imis, Hoc faciet, vacuos fi fit digefta per agros:
55 Nunc altæ frondes, et rami matris opacant, Crescentique adimunt fœtus, uruntque ferentem. Jam, quæ feminibus jactis fe fuftulit arbos, Tarda venit, feris factura nepotibus umbram: Pomaque degenerant fuccos oblita priores: 60 Et turpes avibus prædam fert uva racemos. Scilicet omnibus eft labor impendendus; et omnes Cogendæ in fulcum, ac multa mercede domandæ. Sed truncis oleæ melius, propagine vites Respondent, solido Paphiæ de robore myrtus. 65 Plantis eduræ coryli nafcuntur, et ingens Fraxinus, Herculeæque arbos umbrosa coronæ, Chaoniique patris glandes: etiam ardua palma Nafcitur, et cafus abies vifura marinos. Inferitur vero ex foetu nucis arbutus horrida: 70 Et fteriles platani malos geffere valentes. Caftaneæ fagos, ornusque incanuit albo
Flore pyri, glandemque fues fregere sub ulmis. Nec modus inferere atque oculos imponere fimplex. Nam qua fe medio trudunt de cortice gemmæ, 75 Et tenues rumpunt tunicas, angustus in ipso Fit nodo finus: huc aliena ex arbore germen Includunt, udoque docent inolefcere libro. Aut rurfum enodes trunci refecantur, et alte Finditur in folidum cuneis via: deinde feraces 80 Plantæ immittuntur: nec longum tempus, et ingens Exiit ad cœlum ramis felicibus arbos:
Miraturque novas frondes, et non fua poma. Præterea genus haud unum, nec fortibus ulmis, Nec falici, lotoque, nec Idæis cypariffis.
85 Nec pingues unam in faciem nafcuntur olivæ,
Orchades, et radii, et amara pausia bacca; Pomaque, et Alcinoi filvæ: nec furculus idem Crustumiis, Syriifque pyris, gravibusque volemis. Non eadem arboribus pendet vindemia nostris, 90 Quam Methymnæo carpit de palmite Lesbos. Sunt Thafiæ vites, funt et Mareotides alba: Pinguibus hæ terris habiles, levioribus illæ. Et passo Pfythia utilior, tenuifque lageos, Tentatura pedes olim, vincturaque linguam; 95 Purpureæ, preciæque : et quo te carmine dicam, Rhætica? nec cellis ideo contende Falernis. Sunt etiam Ammineæ vites, firmissima vina: Tmolus et affurgit quibus, et rex ipse Phanæus, Argitifque minor: cui non certaverit ulla,
100 Aut tantum fluere, aut totidem durare per annos. Non ego te, menfis et Dis accepta fecundis,
Tranfierim, Rhodia, et tumidis, bumaste, racemis. Sed neque quam multæ fpecies, nec nomina quæ fint, Est numerus: neque enim numero comprendere refert: 105 Quem qui fcire velit, Libyci velit æquoris idem Difcere, quam multæ zephyro turbentur arenæ: Aut, ubi navigiis violentior incidit eurus, Noffe, quot Ionii veniant ad litora fluctus.
Nec vero terræ ferre omnes omnia possunt. 110 Fluminibus falices, craffifque paludibus alni Nafcuntur: fteriles faxofis montibus orni: Litora myrtetis lætiffima: denique apertos Bacchus amat colles, Aquilonem et frigora taxi. Afpice et extremis domitum cultoribus orbem, 115 Eoafque domos Arabum, pictosque Gelonos. Divifæ arboribus patriæ. fola India nigrum
« PreviousContinue » |