Page images
PDF
EPUB

stella receptet:

Nunc nemora ingenti vento, nunc litora plangunt.
335 Hoc metuens, cæli menses et fidera serva:
Frigida Saturni fese

quo
Quos ignis cæli Cyllenius erret in orbes.
In primis venerare Deos, atque annua magnæ

Sacra refer Cereri, lætis operatus in herbis, 340 Extremæ sub casum hiemis, jam vere sereno.

Tunc agni pingues, et tunc mollissima vina:
Tunc somni dulces, densæque in montibus umbræ.
Cuncta tibi Cererem pubes agrestis adoret.

Cui tu lacte favos, et miti dilue Baccho:
345 Terque novas circum felix eat hostia fruges:

Omnis quam chorus et focii comitentur ovantes;
Et Cererem clamore vocent in tecta: neque ante
Falcem maturis quisquam fupponat aristis,

Quam Cereri, torta redimitus tempora quercu, 350 Det motus incompositos, et carmina dicat.

Atque hæc ut certis possimus discere fignis,
Aestusque, pluviasque, et agentes frigora ventos;
Ipfe Pater statuit, quid menstrua Luna moneret;

Quo figno caderent Austri: quid fæpe videntes 355 Agricolæ, propius stabulis armenta tenerent.

Continuo ventis furgentibus, aut freta ponti
Incipiunt agitata tumescere, et aridus altis
Montibus audiri fragor: aut resonantia longe

Litora misceri, et nemorum increbrefcere murmur. 360 Jam fibi tum curvis male temperat unda carinis,

Quum medio celeres revolant ex æquore mergi,
Clamoremque ferunt ad litora; quumque marinæ
In ficco ludunt fulicæ: notasque paludes
Deserit, atque altam supra volat ardea nubem.

365 Sape

365 Sæpe etiam stellas, vento impendente, videbis

Præcipites cælo labi; noctisque per umbram
Flammarum longos a tergo albescere tractus:
Sæpe levem paleam et frondes volitare caducas,

Aut summa nantes in aqua colludere plumas.
370 At Boreæ de parte trucis quum fulminat, et quum

Eurique Zephyrique tonat domus; omnia plenis
Rura natant fossis, atque omnis navita ponto
Humida vela legit. nunquam imprudentibus imber

Obfuit. aut illum furgentem vallibus imis 375 Aeriæ fugere grues: aut bucula coelum

Suspiciens, patulis captavit naribus auras :
Aut arguta lacus circumvolitavit hirundo:
Et veterem in limo ranæ cecinere querelam.

Sæpius et tectis penetralibus extulit ova
380 Angustum formica terens iter: et bibit ingens

Arcus: et e pastu decedens agmine magno
Corvorum increpuit densis exercitus alis.
Jam varias pelagi volucres, et quæ Asia circum

Dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri, 385 Certatim largos humeris infundere rores;

Nunc caput objectare fretis, nunc currere in undas,
Et studio incassum videas gestire lavandi.
Tum cornix plena pluviam vocat improba voce,

Et sola in ficca fecum spatiatur arena.
390 Nec nocturna quidem carpentes pensa puellæ

Nescivere hiemem: testa quum ardente viderent
Scintillare oleum, et putres concrescere fungos.
Nec minus ex imbri foles, et aperta serena

Prospicere, et certis poteris cognoscere fignis: 395 Nam neque tum ftellis acies obtusa videtur,

Nec

F 2

Nec fratris radiis obnoxia furgere Luna;
Tenuia nec lanæ per cælum vellera ferri.
Non tepidum ad folem pennas in litore pandunt

Dilectæ Thetidi Alcyones: non ore folutos 400 Immundi meminere fues jactare maniplos.

At nebulæ magis ima petunt, campoque recumbunt:
Solis et occasum fervans de culmine summo
Nequicquam seros exercet noctua cantus.

Apparet liquido fublimis in aere Nisus, 405 Et pro purpureo panas dat Scylla capillo.

Quacumque illa levem fugiens fecat æthera pennis,
Ecce inimicus atrox magno stridore per auras
Infequitur Nisus: qua fe fert Nisus ad auras,

Illa levem fugiens raptim fecat æthera pennis. 410 Tum liquidas corvi presso ter gutture voces

Aut quater ingeminant: et fæpe cubilibus altis,
Nefcio qua præter folitum dulcedine læri,
Inter se foliis ftrepitant: juvat imbribus actis

Progeniem parvam dulcesque revisere nidos. 415 Haud equidem credo, quia fit divinitus illis

Ingenium, aut rerum fato prudentia major.
Verum, ubi tempestas et cæli mobilis humor
Mutavere vias; et Juppiter humidus austris

Densat, erant quæ rara modo, et, quæ densa, relaxat; 420 Vertuntur fpecies animorum, et pectora motus

Nunc alios, alios, dum nubila ventus agebat,
Concipiunt. hinc ille avium concentus in agris,
Et lætæ pecudes, et ovantes gutture corvi.

Si vero folem ad rapidum lunasque fequentes 425 Ordine respicies; nunquam te crastina fallet Hora, neque insidiis noctis capiere serenæ.

Luna

Luna revertentes quum primum colligit ignes,
Si nigrum obscuro comprenderit aera cornu;

Maximus agricolis pelagoque parabitur imber. 430 At, si virgineum suffuderit ore ruborem,

Ventus erit: vento semper rubet aurea Phoebe.
Sin ortu in quarto (namque is certissimus auctor)
Pura, nec obtufis per cælum cornibus ibit;

Totus et ille dies, et qui nafcentur ab illo
435 Exactum ad mensem, pluvia ventisque carebunt:

Votaque servati solvent in litore nautæ
Glauco, et Panopeæ, et Inoo Melicertæ.
Sol quoque et exoriens,et quum se condet in undas,

Signa dabit: folem certissima signa sequuntur, 440 Et quæ mane refert, et quæ furgentibus astris.

Ille ubi nafcentem maculis variaverit ortum
Conditus in nubem, medioque refugerit orbe;
Suspecti tibi fint imbres: namque urget ab alto

Arboribusque fatisque Notus pecorique finister. 445 Aut ubi fub lucem densa inter nubila sese

Diversi erumpent radii: aut ubi pallida furget
Tithoni croceum linquens Aurora cubile;
Heu, male tum mites defendet pampinus uvas:

Tam multa in tectis crepitans falit horrida grando. 450 Hoc etiam, emenso quum jam decedet Olympo,

Profuerit meminisse magis: nam fæpe videmus
Ipsius in vultu varios errare colores.
Cæruleus pluviam denuntiat, igneus euros.

Sin maculæ incipient rutilo immiscerier igni; 455 Omnia tunc pariter vento nimbisque videbis

Fervere. non illa quisquam me nocte per altum
Ire, neque a terra moneat convellere funem,

At fi, quum referetque diem, condetque relatum,

Lucidus orbis erit; frustra terrebere nimbis, 460 Et claro silvas cernes aquilone moveri.

Denique, quid vefper serus vehat, unde serenas
Ventus agat nubes, quid cogitet humidus auster,
Sol tibi signa dabit. Solem quis dicere falsum

Audeat? ille etiam cæcos instare tumultus 465 Sæpe monet, fraudemque et operta tumescere bella.

Ille etiam exstincto miseratus Cæsare Romam,
Quum caput obscura nitidum ferrugine texit,
Impiaque æternam timuerunt secula noctem. (ti,

Tempore quanquam illo tellus quoque, et æquora pon470 Obscænique canes, importunæque volucres

Signa dabant. quoties Cyclopum effervere in agros
Vidimus undantem ruptis fornacibus Aetnam,
Flammarumque globos, liquefactaque volvere faxa?

Armorum fonitum toto Germania celo
475 Audiit: insolitis tremuerunt motibus Alpes.

Vox quoque per lucos vulgo exaudita silentes
Ingens, et fimulacra modis pallentia miris
Visa sub obscurum noctis: pecudesque locutæ,

Infandum! fistunt amnes, terræque dehiscunt,
480 Et mæstum illacrymat templis ebur, æraque sudant.

Proluit infano contorquens vortice silvas
Fluviòrum rex Eridanus, camposque per omnes
Cum stabulis armenta tulit. nec tempore eodem

Tristibus aut extis fibræ apparere minaces, 485 Aut puteis manere cruor cessavit: et altæ

Per noctem refonare, lupis ululantibus, urbes:
Non alias coelo ceciderunt plura sereno
Fulgura: nec diri toties arsere cometæ.

Ergo

« PreviousContinue »