Page images
PDF
EPUB

Et vertenda manu, et creta folidanda tenaci:
180 Ne fubeant herbæ, neu pulvere victa fatiscat;
Tum variæ illudunt peftes. fæpe exiguus mus
Sub terris pofuitque domos, atque horrea fecit:
Aut oculis capti fodere cubilia talpæ:

Inventusque cavis bufo, et quæ plurima terræ
185 Monstra ferunt: populatque ingentem farris acervum
Curculio, atque inopi metuens formica fenectæ.
Contemplator item, quum fe nux plurima filvis
Induet in florem, et ramos curvabit olentes :
Si fuperant fœtus, pariter frumenta fequentur,
190 Magnaque cum magno veniet tritura calore.
At fi luxuria foliorum exuberat umbra,

Nequicquam pingues palea teret area culmos.
Semina vidi equidem multos medicare serentes,
Et nitro prius, et nigra perfundere amurca,
195 Grandior ut foetus filiquis fallacibus effet.

Et, quamvis igni exiguo properata maderent,
Vidi lecta diu, et multo spectata labore,
Degenerare tamen: ni vis humana quotannis
Maxima quæque manu legeret: fic omnia fatis
200 In pejus ruere, ac retro fublapsa referri.

Non aliter, quam qui adverfo vix flumine lembum
Remigiis fubigit; fi brachia forte remifit,
Atque illum in præceps prono rapit alveus amni.
Præterea tam funt Arcturi fidera nobis,

205 Hodorumque dies fervandi, et lucidus Anguis;
Quam quibus in patriam ventofa per æquora vectis
Pontus et oftriferi fauces tentantur Abydi.

Libra die fomnique pares ubi fecerit horas,

Et medium luci atque umbris jam dividet orbem:

[blocks in formation]

210 Exercete, viri, tauros: ferite hordea campis,

Ufque fub extremum brumæ intractabilis imbrem.
Nec non et lini fegetem, et Cereale papaver

Tempus humo tegere, et jamdudum incumbere aratris: Dum ficca tellure licet, dum nubila pendent. 215 Vere fabis fatio: tum te quoque, Medica, putres Accipiunt fulci; et milio venit annua cura: Candidus auratis aperit quum cornibus annum Taurus, et averfo cedens Canis occidit aftro. At fi triticeam in messem robustaque farra 220 Exercebis humum, folifque instabis aristis: Ante tibi Eox Atlantides abfcondantur, Gnofiaque ardentis decedat ftella coronæ, fulcis committas femina, quamque Invitæ properes anni fpem credere terræ. 225 Multi ante occafum Majæ cœpere: fed illos Exfpectata feges vanis elusit aristis.

Debita

quam

Si vero viciamque feres, vilemque faselum,
Nec Pelufiacæ curam afpernabere lentis;
Haud obfcura cadens mittet tibi figna Bootes.
230 Incipe, et ad medias sementem extende pruinas.
Idcirco certis dimenfum partibus orbem

Per duodena regit mundi Sol aureus aftra.

Quinque tenent cœlum zonæ: quarum una corufco
Semper Sole rubens, et torrida semper ab igni:
235 Quam circum extremæ dextra lævaque trahuntur,
Cærulea glacie concretæ atque imbribus atris.
Has inter mediamque, duæ mortalibus ægris
Munere conceffæ divum. et via secta per ambas,
Obliquus qua fe fignorum verteret ordo.

240 Mundus ut ad Scythiam Riphæafque arduus arces

Con

Confurgit; premitur Libya devexus in Austros.
Hic vertex nobis femper fublimis: at illum
Sub pedibus Styx atra videt Manesque profundi.
Maximus hic flexu finuofo elabitur anguis

245 Circum, perque duas in morem fluminis Arctos;
Arctos Oceani metuentes æquore tingi.

Illic, ut perhibent, aut intempefta filet nox
Semper, et obtenta denfantur nocte tenebræ;
Aut redit a nobis Aurora, diemque reducit:
250 Nosque ubi primus equis Oriens afflavit anhelis,
Illic fera rubens accendit lumina Vesper.

Hinc tempeftates dubio prædiscere cœlo
Poffumus: hinc meffifque diem, tempufque ferendi;
Et quando infidum remis impellere marmor
255 Conveniat: quando armatas deducere classes,
Aut tempestivam filvis evertere pinum.

Nec fruftra fignorum obitus fpeculamur et ortus,
Temporibufque parem diverfis quatuor annum.

Frigidus agricolam fi quando continet imber,
260 Multa, forent quæ mox cœlo properanda fereno,
Maturare datur. durum procudit arator
Vomeris obtufi dentem: cavat arbore lintres:
Aut pecori fignum, aut numeros impreffit acervis.
Exacuunt alii vallos, furcafque bicornes;
265 Atque Amerina parant lentæ retinacula viti.
Nunc facilis rubea texatur fiscina virga:
Nunc torrete igni fruges, nunc frangite faxo.
Quippe etiam feftis quædam exercere diebus
Fas et jura finunt. rivos deducere nulla
270 Relligio vetuit; fegeti prætendere sepem,
Infidias avibus moliri, incendere vepres,

Ba

Balantumque gregem fluvio mersare falubri.
Sæpe oleo tardi costas agitator afelli

Vilibus aut onerat pomis: lapidemque revertens 275 Incufum, aut atræ maffam picis urbe reportat. Ipfa dies alios alio dedit ordine Luna

Felices operum. quintam fuge: pallidus Orcus, Eumenidesque satæ. tum partu Terra nefando Cœumque Iapetumque creat, fævumque Typhœa, 280 Et conjuratos cœlum refcindere fratres.

Ter funt conati imponere Pelio Offam

Scilicet, atque Ofssæ frondofum involvere Olympum:
Ter Pater exftructos disjecit fulmine montes.
Septima poft decimam felix, et ponere vitem,
285 Et prenfos domitare boves, et licia telæ
Addere: nona fugæ melior, contraria furtis.
Multa adeo gelida melius fe nocte dedere:
Aut quum Sole novo terras irrorat Eous.
Nocte leves melius ftipula, nocte arida prata
290 Tondentur: noctes lentus non deficit humor.
Et quidam feros hiberni ad luminis ignes
Pervigilat, ferroque faces infpicat acuto.
Interea longum cantu folata laborem
Arguto conjux percurrit pectine telas:
295 Aut dulcis musti Vulcano decoquit humorem,
Et foliis undam trepidi defpumat aheni.

At rubicunda Ceres medio fucciditur æftu;
Et medio toftas æftu terit area fruges.

Nudus ara, fere nudus: hiems ignava colono. 300 Frigoribus parto agricolæ plerumque fruuntur, Mutuaque inter fe læti convivia curant:

Invitat genialis hiems, curafque refolvit.

Ceu

Ceu preffæ quum jam portum tetigere carinæ, Puppibus et læti nautæ imposuere coronas. 305 Sed tamen et quernas glandes tunc ftringere tempus, Et lauri baccas, oleamque, cruentaque myrta. Tunc gruibus pedicas et retia ponere cervis, Auritofque fequi lepores; tum figere damas, Stupea torquentem Balearis verbera fundæ, 310 Quum nix alta jacet, glaciem quum flumina trudunt. Quid tempeftates autumni et fidera dicam? Atque ubi jam breviorque dies, et mollior æftas, Quæ vigilanda viris? vel quum ruit imbriferum ver: Spicea jam campis quum messis inhorruit, et quum 315 Frumenta in viridi stipula lactentia turgent? Sæpe ego, quum flavis messorem induceret arvis Agricola, et fragili jam stringeret hordea culmo, Omnia ventorum concurrere prœlia vidi; Quæ gravidam late fegetem ab radicibus imis 320 Sublime expulfam eruerent: ita turbine nigro

Ferret hiems culmumque levem ftipulafque volantes. Sæpe etiam immenfum cœlo venit agmen aquarum, Et fœdam glomerant tempeftatem imbribus atris Collectæ ex alto nubes: ruit arduus æther, 325 Et pluvia ingenti fata læta boumque labores Diluit: implentur fossæ, et cava flumina crescunt Cum fonitu, fervetque fretis fpirantibus æquor. Ipfe Pater, media nimborum in nocte, corufca Fulmina molitur dextra: quo maxima motu 330 Terra tremit: fugere feræ, et mortalia corda Per gentes humilis ftravit pavor. ille flagranti Aut Atho, aut Rhodopen, aut alta Ceraunia telo Dejicit: ingeminant Austri, et denfiffimus imber:

[blocks in formation]
« PreviousContinue »