Page images
PDF
EPUB

Tuque adeo, quem mox quæ fint habitura deorum 25 Concilia, incertum est; urbisne invisere, Cæsar,

Terrarumque velis curam: et te maximus orbis
Auctorem frugum tempestatumque potentem
Accipiat, cingens materna tempora myrto;

An deus immenfi venias maris, ac tua nautæ 30 Numina sola colant: tibi serviat ultima Thule:

Teque sibi generum Tethys emat omnibus undis :
Anne novum tardis fidus te mensibus addas,
Qua locus Erigonen inter Chelasque fequentes

Panditur. ipfe tibi jam brachia contrahit ardens 35 Scorpius, et coeli justa plus parte reliquit.

Quidquid eris; (nam te nec fperent Tartara regem,
Nec tibi regnandi vėniat tam dira cupido:
Quamvis Elyfios miretur Græcia campos,

Nec repetita sequi curet Proserpina matrem) 40 Da facilem cursum, atque audacibus annue coeptis,

Ignarofque viæ mecum miseratus agrestes,
Ingredere, et votis jam nunc assuesce vocari.

Vere novo, gelidus canis quum montibus humor Liquitur, et zephyro putris fe gleba resolvit, 45 Depresso incipiat jam tum mihi taurus aratro

Ingemere, et sulco attritus fplendescere vomer.
Illa feges demum votis refpondet avari
Agricolæ, bis quæ folem, bis frigora sensit:

Illius immenfæ ruperunt horrea messes.
50 At prius ignotum ferro quam scindimus æquor,

Ventos, et varium cæli prædiscere morem
Cura fit, ac patrios cultusque habitusque locorum:
Et quid quæque ferat regio, et quid quæque recuset.
Hic fegetes, illic veniunt felicius uvæ:

55 Arborei fætus alibi, atque injussa virescunt

Gramina. nonne vides, croceos ut Tmolus odores,
India mittit ebur, molles sua tura Sabæi?
At Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus

Castorea, Eliadum palmas Epiros equarum? 60 Continuo has leges, æternaque fædera certis

Imposuit natura locis: quo tempore primum
Deucalion vacuum lapides jactavit in orbem:
Unde homines nati, durum genus. Ergo age, terræ

Pingue folum primis extemplo a mensibus anni 65 Fortes invertant tauri: glebasque jacentes

Pulverulenta coquat maturis solibus æstas.
At fi non fuerit tellus fæcunda, fub ipsum
Arcturum tenui sat erit fufpendere sulco:

Illic, officiant lætis ne frugibus herbæ: 70 Hic, sterilem exiguus ne deserat humor arenam.

Alternis idem tonfas ceflare novales,
Et fegnem patiere situ durescere campum.
Aut ibi flava seres, mutato sidere farra,

Unde prius lætum siliqua quassante legumen, 75 Aut tenues fætus viciæ, tristisque lupini

Sustuleris fragiles calamos, filvamque sonantem.
Urit enim lini campum seges, urit avenæ:
Urunt Lethæo perfufa papavera somno.

Sed tamen alternis facilis labor: arida tantum 80 Ne saturare fimo pingui pudeat fola; neve

Effotos cinerem immundum jactare per agros.
Sic quoque mutatis requiescunt fætibus arva.
Nec nulla interea est inaratæ gratia terræ.

Sæpe etiam steriles incendere profuit agros, 85 Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis:

Sive inde occultas vires, et pabula terræ
Pinguia concipiunt: five illis omne per ignem
Excoquitur vitium, atque exsudat inutilis humor:

Seu plures calor ille vias et cæca relaxat
90 Spiramenta, novas veniat qua succus in herbas:

Seu durat magis, et venas astringit hiantes :
Ne tenues pluviæ, rapidive potentia Solis
Acrior, aut Boreæ penetrabile frigus adurat.

Multum adeo, raftris glebas qui frangit inertes,
95 Vimineafque trahit crates, juvat arva: neque illum

Flava Ceres alto nequicquam fpectat Olympo:
Et qui, proscisso quæ

suscitat

æquore terga, Rursus in obliquum verso perrumpit aratro,

Exercetque frequens tellurem, atque imperat arvis. 100 Humida solstitia atque hiemes orate serenas,

Agricolæ: hiberno lætissima pulvere farra,
Lætus ager. nullo tantum se Mysia cultu
Jactat, et ipsa suas mirantur Gargara messes.

Quid dicam, jacto qui femine cominus arva
105 Insequitur, cumulosque ruit male pinguis arenæ ?

Deinde fatis fluvium inducit, rivofque fequentes?
Et, quum exustus ager morientibus æftuat herbis,
Ecce, supercilio clivosi tramitis undam
Elicit: illa cadens raucum per

levia murmur 110 Saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva.

Quid, qui, ne gravidis procumbat culmus aristis,
Luxuriem fegetum tenera depascit in herba,
Quum primum sulcos æquant fata ? quique paludis

Collectum humorem bibula deducit arena ?
115 Præsertim incertis fi menfibus amnis abundans
Exit, et obducto late tenet omnia limo:

Unde

Unde cavæ tepido sudant humore lacunæ.
Nec tamen (hæc quum sint hominumque boumque labo-

Versando terram experti) nihil improbus anser, (res 120 Strymoniæque grues, et amaris intuba fibris,

Officiunt, aut umbra nocet. Pater ipse colendi
Haud facilem esse viam voluit, primusque per artem
Movit agros, curis acuens mortalia corda :

Nec torpere gravi passus fua regna veterno. 125 Ante Jovem nulli fubigebant arva coloni:

Nec signare quidem, aut partiri limite campum
Fas erat: in medium quærebant: ipfaque tellus
Omnia liberius, nullo pofcente, ferebat.

Ille malum virus serpentibus addidit atris, 130 Prædarique lupos jussit, pontumque moveri:

Mellaque decussit foliis, ignemque removit,
Et paflim rivis currentia vina repressit:
Ut varias usus meditando extunderet artes

Paulatim, et fulcis frumenti quæreret herbam: 135 Et silicis venis abstrusum excuderet ignem.

Tunc alnos primum fluvii fenfere cavatas :
Navita tum ftellis numeros et nomina fecit,
Pleiadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton.

Tum laqueis captare feras, et fallere visco,
140 Inventum: et magnos canibus circumdare faltus.

Atque alius latum funda jam verberat amnem,
Alta petens: pelagoque alius trahit humida lina.
Tum ferri rigor, atque argutæ lamina serræ:

(Nam primi cuneis scindebant fillile lignum.) 145 Tum variæ venere artes. labor omnia vicit

Improbus, et duris urgens in rebus egestas.
Prima Ceres ferro mortales vertere terram

Instituit: quum jam glandes atque arbuta sacræ

Deficerent silvæ, et victum Dodona negaret.
150 Mox et frumentis labor additus: ut mala culmos

Effet robigo, segnisque horreret in arvis
Carduus. intereunt segetes: fubit afpera silva,
Lappæque, tribulique: interque nitentia culta

Infelix lolium et steriles dominantur avenæ.
155 Quod nisi et assiduis terram insectabere rastris,

Et fonitu terrebis aves, et ruris opaci
Falce premes umbras, votisque vocaveris imbrem:
Heu, magnum alterius frustra fpectabis acervum;

Concussaque famem in filvis folabere quercu. 160 Dicendum, et quæ fint duris agrestibus arma:

Queis fine nec potuere seri, nec surgere mesles.
Vomis, et inflexi primum grave robur aratri,
Tardaque Eleusinæ matris volventia plaustra,

Tribulaque, traheæque, et iniquo pondere rastri: 165 Virgea præterea Celei vilisque fupellex,

Arbuteæ crates, et mystica vannus Iacchi.
Omnia quæ multo ante memor provisa repones;
Si te digna manet divini gloria ruris.

Continuo in filvis magna vi flexa domatur
170 In burim, et curvi formam accipit ulmus aratri.

Huic a stirpe pedes temo protentus in octo,
Binæ aures, duplici aptantur dentalia dorso.
Cæditur et tilia ante jugo levis, altaque fagus,

Stivaque, quæ currus a tergo torqueat imos; 175 Et suspensa focis explorat robora fumus.

Possum multa tibi veterum præcepta referre;
Ni refugis, tenuesque piget cognofcere curas.
Area cum primis ingenti æquanda cylindro,

Et

[ocr errors]
« PreviousContinue »