Page images
PDF
EPUB

L. Causando nostros in longum ducis amores.
Et nunc omne tibi stratum filet æquor: et omnes
(Aspice) ventofi ceciderunt murmuris auræ.

Hinc adeo media est nobis via: namque fepulcrum 60 Incipit apparere Bianoris. hic, ubi densas

Agricolæ stringunt frondes, hic, Mori, canamus:
Hic hoedos depone. tamen veniemus in urbem.
Aut fi, nox pluviam ne colligat ante, veremur,

Cantantes licet usque (minus via lædet) eamus. 65 Cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.

M. Desine plura, puer: et, quod nunc instat, agamus. Carmina tum melius, quum venerit ipse, canemus.

E C L O G A D E C I M A.

[blocks in formation]

ES

XTREMUM hunc, Arethusa, mihi concede laborem.

Pauca meo Gallo, fed quæ legat ipsa Lycoris, Carmina sunt dicenda. neget quis carmina Gallo?

Sic tibi, quum fluctus subter labere Sicanos, 5 Doris amara suam non intermisceat undam.

Incipe. sollicitos Galli dicamus amores,
Dum tenera attondent simæ virgulta capellæ.
Non canimus surdis: respondent omnia silvæ.

Quæ nemora, aut qui vos saltus habuere, puellæ 10 Naiades, indigno quum Gallus amore periret?

Nam neque Parnassi vobis juga, nam neque Pindi
Ulla moram fecere, neque Aoniæ Aganippæ.
Illum etiam lauri, etiam flevere myrica:
Pinifer illum etiam sola sub rupe jacentem

15 Mæna

D 2

15 Mænalus, et gelidi fleverunt faxa Lycæi.

Stant et oves circum: nostri nec pænitet illas:
Nec te pæniteat pecoris, divine poeta:
Et formosus oves ad flumina pavit Adonis.

Venit et upilio: tardi venere bubulci:
20 Uvidus hiberna venit de glande Menalcas.

Omnes, unde amor iste, rogant, tibi? venit Apollo: Galle, quid insanis ? inquit: tua cura Lycoris, Perque nives alium, perque horrida castra fecuta est.

Venit et agresti capitis Silvanus honore, 25 Florentes ferulas et grandia lilia quasfans.

Pan deus Arcadiæ venit: quem vidimus ipsi
Sanguineis ebuli baccis minioque rubentem.
Ecquis erit modus? inquit: amor non talia curat.

Nec lacrimis crudelis amor, nec gramina rivis, 30 Nec cytiso faturantur apes, nec fronde capellæ.

Tristis at ille: Tamen cantabitis, Arcades, inquit,
Montibus hæc vestris: foli cantare periti
Arcades. o mihi tum quam molliter ossa quiescant,

Vestra meos olim fi fistula dicat amores!
35 Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem

Aut cuftos gregis, aut maturæ vinitor uvæ!
Certe five mihi Phyllis, sive esset Amyntas,
Seu quicumque furor, (quid tum, fi fuscus Amyntas ?

Et nigræ violæ sunt, et vaccinia nigra;) 40 Mecum inter falices lenta fub vite jaceret.

Serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
Hic gelidi fontes: hic mollia prata, Lycori:
Hic nemus: hic ipso tecum consumerer ævo.

Nunc insanus amor duri me Martis in armis,
45 Tela inter media, atque adversos detinet hostes.

Tu

Tu procul a patria (nec sit mihi credere) tantum
Alpinas, ah dura, nives et frigora Rheni
Me fine fola vides. Ah te ne frigora lædant!

Ah tibi ne teneras glacies fecet aspera plantas ! 50 Ibo, et Chalcidico quæ funt mihi condita versu

Carmina, pastoris Siculi modulabor avena.
Certum est in filvis, inter spelæa ferarum
Malle pati, tenerisque meos incidere amores

Arboribus: crescent illæ: crescetis, amores. 55 Interea mixtis lustrabo Mænala Nymphis:

Aut acres venabor apros. non me ulla vetabunt
Frigora Parthenios canibus circumdare saltus..
Jam mihi per rupes videor lucosque sonantes

Ire: libet Partho torquere Cydonia cornu
60 Spicula; tamquam hæc sint nostri medicina furoris,

Aut deus ille malis hominum mitescere discat.
Jam neque Hamadryades rursum, nec carmina nobis
Ipsa placent: ipfæ rursum concedite silvæ.

Non illum nostri possunt mutare labores:
65 Nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus,

Sithoniasque nives hiemis fubeamus aquofa,
Nec si, quum moriens alta liber aret in ulmo,
Aethiopum versemus oves sub fidere Cancri.

Omnia vincit Amor: et nos cedamus Amori. 70 Hæc fat erit, Divæ, vestrum cecinisse poetam,

Dum fedet, et gracili fiscellam texit hibisco,
Pierides. vos hæc facietis maxima Gallo:
Gallo, cujus amor tantum mihi crescit in horas,

Quantum vere novo viridis se subjicit alnus.
75 Surgamus: folet esse gravis cantantibus umbra.

Juniperi gravis umbra: nocent et frugibus umbræ.
Ite domum faturæ, venit Hesperus, ite capellæ.

P. VIR

D 3

GEORGICON.

LIBER PRIMUS.

AD C. GILNIUM MAECENATE M.

Q

Uid faciat lætas fegetes, quo fidere terram

Vertere, Mæcenas, ulmisque adjungere vites
Conveniat: quæ cura boum, qui cultus habendo

Sit pecori, atque apibus quanta experientia parcis, 5 Hinc canere incipiam. Vos, o clarissima mundi

Lumina, labentem cælo quæ ducitis annum,
Liber, et alma Ceres; vestro si munere tellus
Chaoniam pingui glandem mutavit arista,

Poculaque inventis Acheloia miscuit uvis: 10 Et vos agrestum præsentia numina Fauni,

Ferte simul Faunique pedem, Dryadesque puellæ:
Munera vestra cano. Tuque o, cui prima frementem
Fudit equum magno tellus percussa tridenti,

Neptune: et cultor nemorum, cui pinguia Ceæ 15 Ter centum nivei tondent dumeta juvenci:

Ipse nemus linquens patrium, faltusque Lycæi,
Pan ovium custos, tua fi tibi Mänala curæ,
Adsis o Tegeæe favens: oleæque Minerva

Inventrix, uncique puer monstrator aratri,
20 Et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum:

Dique Deæque omnes, studium quibus arva tueri,
Quique novas alitis non ullo semine fruges :
Quique satis largum coelo demittitis imbrem.

Tuque

« PreviousContinue »