Page images
PDF

L. Causando nostros in Iongum ducis amores. Et nunc omne tibi stratum filet aequor: et omnes (Aspice) ventosi ceciderunt murmuris aurae. Hinc adeo media est nobis via: namque sepulcrum 60 Incipit apparere Bianoris. hic, ubi densas Agricola? stringunt frondes, hic, Moeri, canamus: Hic hoedos depone. tamen veniemus in urbem. Aut fi, nox pluviam ne colligat ante, veremur, Cantantes lícet usque (minus via laedet) eamus. 65 Cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo. M. Define plura, puer: et, quod nunc instat, agamus. Carmina turn melius, quum venerit ipse, canemus. Í

ECLOGA DECIMA.
G A L L U S.

XTREMUM hunc, Arethusa, mihi concede laborem. Pauca meo Gallo, sed qux legat ipsa Lycoris, Carmina sunt dicenda. neget quis carmina Gallo? Sic tibi, quum fluctus subter labere Sicanos, 5 Doris amara suam non intermisceat undam. Incipe. sollicitos Galli dicamus amores, A Dum tenera attondent simae virgulta capellae. Non canimus surdis: respondent omnia silvae. QUX nemora, aut qui VOS saltus habuere, puellae Io Naiades, indigno quum Gallus amore periret? Nam neque Parnasii vobis juga, nam neque Pindi Ulla moram fecere, neque Aonize Aganippaé. Illum etiam lauri, etiam flevere myricx: Piniser illum etiam sola sub rupe jacentem D 2 15 Maena

15 Mainalus, et gelidi fleverunt saxa Lycaei,
Stant et oves Circum: nostri nec poenitet illas:
Nec te poeniteat pecoris, divine poeta:

Et formosus oves ad flumina pavít Adonis.
Venit et upilio: tardi venere bubulci:

20 Uvidus hiberna venit de glande Menalcas.

Omnes, unde amor iste, rogant, tibi? venit Apollo: Galle, quid insanis? inquit: tua cura Lycoris, Perque nives alium, perque horrida castra secuta est. Venit et agresti capitis Silvanus honore,

25 Florentes ferulas et grandia lilia quaffans.

Pan deus Arcadia: venit: quem vidimus ipsi
Sanguineis ebuli baccis minioque rubentcm.
Ecquis erit modus? _inquit: amor non talia curat.
Nec lacrimis crudelis amor, nec gramina rivis,

30 Nec cytiso saturantur apcs, nec fronde capellffi‘.
Tristis at ille: Tamen cantabitis,,ArcadeS, inquit,
Montibus haec vestris: soli cantare periti '
Arcades. o mihi tum quam molliter offa quiescant,
Vestra meos olim si fistula dicat amores!

35 Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuiffem
Aut custos gregis, aut maturae vinitor uvm!

Certe sive mihi Phyllis, five effet Amyntas, Seu quicumque furor, (quid tum, fi fuscus Amyntas? Et nigrffi VlOlEE sunt, et vaccinia nigra;) 4o Mecum inter salices lenta sub vite jaceret. Serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas. Hic gelidi fontes: hic mollia prata, Lycoriz' Hic nemus: hic ipso tecum consumerer CEVO. Nunc insanus amor duri me Martis in armis,

45 Tela inter media, atque adversos detinet hostes.

Tu

[graphic][graphic]

Tu procul a patria (nec fit mihi credere) tantum
Alpinas, ah dura, nives et frigora Rheni

Me fine sola vides. Ah te ne frigora lxdant!
Ah tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!

5o Ibo, et Chalcídico quze sunt mihi condita versu
Carmina, pastoris Siculi modulabor avena.
Certum est in filvis, inter spelma ferarum
Malle pati, tenerisque mcos incidere amores
Arboribus: crescent illac: crescetis, amores.

55 Interea mixtis lustrabo Maznala Nymphis:

Aut acres venabor apros. non me ulla vetabunt
F rigora Parthenios canibus circumdare saltus. ,
Jam mihi per rupcs videor lucosque sonantes
Ire: libct Partho torquere Cydonia cornu

60 Spicula; tamquam hzec sint nostri medicina furoris,
Aut deus ille malis hominum mitescere discat.
Jam neque Hamadryades rursum, nec carmína nobis
Ipsa placent: ipsae rursum concedite silvae.

Non illum nostri poffunt mutare labores:

65 Nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus,
Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosac,
Nec si, quum moriens alta liber aret in ulmo,
Aethiopum versemus oves sub fidere Cancri.
Omnia vincit Amor: et nos cedamus Amori.

7o Haec sat erit, Divx, vestrum cecinisse poetam,
Dum sedet, et gracili fiscellam texit hibisco,
Pierides. vos hxc facietis maxima Gallo:

Gallo, cujus amor tantum mihi crescit in horas,
Quantum vere novo viridis se subjicit alnus.

75 Surgamus: sOlet effe gravis cantantibus umbra.
Juniperi gravis umbra: nocent et frugibus umbrze.
Ite domum saturffl, venít Hesperus, ite capellae.

D 3 - P. VIR

'GEORGICON

LIBER PR'IMUS.
AD C. CILJVIUM MAECEJV'ATEM.

UID faciat Ixtas segetes, quo fidere terram
Vertere, Mmcenas, ulmisque adjungere vites

Conveniat: quee cura boum, qui cultus habendo
Sit pecori, atque apibus quanta experientia parcis,,

5 Hinc canere incipiam. Vos, O clarislima mundi
Lumina, labentem coelo quee ducitis annum,
Liber, et alma Ceres; vestro si munere tellus
Chaoniam pingui glandem mutavit arista,

i ¡Poculaque inventis Acheloia miscuit uvis:

IO Et vos agrestum praesentia numina Fauni,
Ferte simul Faunique pedem, Dryadesque puellae:
Munera vestra cano. Tuque o, cui prima frementcm
F udit equum magno tellus percuffa tridenti,
Neptune: et cultor nemorum, cui pinguia Cem

15 Ter centum nivei tondent dumeta juvenci:
Ipse nemus linquens patrium, saltusque Lycaei,
Pan ovium custos, tua fi tibi anala curae,
Adsis O Tegeaee favenS: oleaeque Minerva
Inventrix, uncique puer monstrator aratri,

20 Et teneram ab radice ferens, Silvane, cupreffum:
Dique Demque omnes, studium quibus arva tueri,
Quique novas alitis non ullo semine fruges:

Quique satis _largum coelo demittitis imbrem.
Tuque

« PreviousContinue »