Page images
PDF
EPUB

Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.
Mänalus argutumque nemus pinosque loquentes
Semper habet; femper pastorum ille audit amores,

Panaque, qui primus calamos non passus inertes. 25 Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.

Mopso Nisa datur. quid non fperemus amantes?
Jungentur jam gryphes equis: ævoque fequenti
Cum canibus timidi venient ad pocula damæ.

Mopfe, novas incide faces : tibi ducitur uxor. 30 Sparge, marite, nuces : tibi deserit Hesperus Oetam.

Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.
O digno conjuncta viro! dum defpicis omnis,
Dumque tibi est odio mea fistula, dumque capellæ,

Hirsutumque fupercilium, promiffaque barba: 35 Nec curare deum credis mortalia quemquam.

Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.
Sepibus in nostris parvam te roscida mala
(Dux ego vester eram) vidi cum matre legentem.

Alter ab undecimo tum me jam ceperat annus: 40 Jam fragilis poteram a terra contingere ramos.

Ut vidi, ut perii, ut me malus abstulit error!
Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.
Nunc fcio, quid fit Amor. duris in cotibus illum

Aut Tmaros, aut Rhodope, aut extremi Garamantes, 45 Nec generis nostri puerum nec fanguinis edunt.

Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.
Sævus amor docuit gnatorum fanguine matrem
Commaculare manus. crudelis tu quoque, mater;

Crudelis mater magis, an puer improbus ille ? 50 Improbus ille puer: crudelis tu quoque, mater. Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.

Nunc

Nunc et ovis ultro fugiat lupus: aurea duræ
Mala ferant quercus: narcislo floreat alnus :

Pinguia corticibus sudent electra myricæ :
55 Certent et cycnis ululæ : fit Tityrus Orpheus :

Orpheus in fylvis, inter Delphinas Arion.
Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.
Omnia vel medium fiant mare: vivite silvæ.

Præceps aërii specula de montis in undas
60 Deferar. 'extremum hoc munus morientis habeto.

Desine, Mænalios jam desine, tibia, versus.
Hæc Damon : vos, quæ responderit Alphesibous,
Dicite, Pierides. non omnia possumus omnes.

A. Effer aquam, et molli cinge hæc altaria vitta:
65 Verbenasque adole pinguis et mascula tura:

Conjugis ut magicis fanos avertere sacris
Experiar sensus. nihil hic nisi carmina desunt.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

Carmina vel cælo possunt deducere Lunam:
70 Carminibus Circe socios mutavit Ulixi:

Frigidus in pratis cantando rumpitur anguis.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim
Terna tibi hæc primum triplici diversa.colore

Licia circumdo, terque hæc altaria circum
75 Effigiem duco. numero deus inpare gaudet.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
Necte tribus nodis ternos, Amarylli, colores :
Necte, Amarylli, modo: et, Veneris, dic, vincula necto.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. 80 Limus ut hic durescit, et hæc ut cera liquefcit

Uno eodemque igni; fic nostro Daphnis amore.
Sparge molam, et fragiles incende bitumine lauros.

Daphnis

[ocr errors]

Daphnis me malus urit: ego hanc in Daphnide laurum.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. 85 Talis amor Daphnim, qualis, quum fessa juvencum

Per nemora atque altos quærendo bucula lucos
Propter aquæ rivum viridi procumbit in ulva
Perdita, nec feræ meminit decedere nocti:

Talis amor teneat, nec fit mihi cura mederi. 90 Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

Has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit,
Pignora cara fui: quæ nunc ego limine in ipso,
Terra, tibi mando, debent hæc pignora Daphnim.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. 95 Has herbas, atque hæc Ponto mihi lecia venena,

Ipse dedit Moris. nascuntur plurima Ponto.
His ego fæpe lupum fieri, et se condere filvis
Morim, fæpe animas imis excire sepulcris,

Atque fatas alio vidi traducere messes. 100 Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

Fer cineres, Amarylli, foras: rivoque fluenti,
Transque caput jace : ne respexeris. his ego Daphnim
Aggrediar, nihil ille deos, nil carmina curat.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. 105 Afpice: corripuit tremulis altaria flammis

Sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse. bonum fit!
Nescio quid certe est: et Hylax in limine latrat.
Credimus? an, qui amant, ipfi fibi fomnia fingunt?
Parcite, ab urbe venit, jam parcite, carmina, Daphnis.

ECLOGA

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Q

L. Uo te, Mæri, pedes? an, quo via ducit, in urbem?

M. O Lycida, vivi pervenimus ; advena nostri, Quod numquam veriti sumus, ut possessor agelli

Diceret: Hæc mea funt; veteres migrate coloni. - 5 Nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat,

Hos illi (quod nec bene vertat) mittimus hoedos.
L. Certe equidem audieram, qua fe fubducere colles
Incipiunt, mollique jugum demittere clivo,

Usque ad aquam, et veteris, jam fracta cacumina fagi, 10 Omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.

M. Audieras ; et fama fuit. fed carmina tantum
Nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum
Chaonias dicunt, aquila veniente, columbas.

Quod nisi me quacumque novas incidere lites 15 Ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix,

Nec tuus hic Moris, nec viveret ipse Menalcas.
L. Heu! cadit in quemquam tantum scelus? heu, tua no-
Pene fimul tecum folatia rapta, Menalca!

(bis Quis caneret Nymphas? quis humum florentibus herbis 20 Spargeret? aut viridi fontes induceret umbra?

Vel quæ fublegi tacitus tibi carmina nuper,
Quum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras ?
Tityre, dum redeo (brevis est via) pasce capellas :
Et potum pastas age, Tityre: et inter agendum

D

25 Oc

Nam neque

25 Occursare capro, cornu ferit ille, caveto.

M. Immo hæc, quæ Varo nec dum perfecta canebat. Vare, tuum nomen (superet modo Mantua nobis, Mantua væ miseræ nimium vicina Cremona!)

Cantantes sublime ferent ad fidera cycni. 30 L. Sic tua. Cyrncas fugiant examina taxos:

Sic cytiso pastæ distendant ubera vaccæ.
Incipe, fi quid habes. et me fecere poetam
Pierides: funt et mihi carmina. me quoque dicunt

Vatem pastores: fed non ego credulus illis. 35

adhuc Varo videor, nec dicere Cinna Digna, sed argutos inter strepere anser olores. M. Id quidem ago; et tacitus, Lycida, mecum ipfe voluSi valeam meminisse: neque est ignobile carmen. (to,

Huc ades, o Galatea. quis est nam ludus in undis ? 40 Hic ver purpureum: varios hic flumina circum

Fundit humus flores: hic candida populus antro
Imminet, et lentæ texunt umbracula vites.
Huc ades: insani feriant sine litora fluctus.

L. Quid, quæ te pura solum fub nocte canentem 45 Audieram? numeros memini, si verba tenerem.

M. Daphni, quid antiquos fignorum suspicis ortus?
Ecce Dionæi processit Cæsaris aftrum:
Astrum, quo fegetes gauderent frugibus: et quo

Duceret apricis in collibus uva colorem.
50 Insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes.

Omnia fert ætas, animum quoque. sæpe ego longos
Cantando puerum memini me condere foles.
Nunc oblita mihi tot carmina. vox quoque Morim

Jam fugit ipsa: lupi Marim videre priores.
55 Sed tamen ista satis referet tibi fæpe Menalcas.

L. Causando

« PreviousContinue »