Page images
PDF
EPUB

O tandem magnis pelagi defuncte periclis!

Sed terræ graviora manent. in regna Lavini
85 Dardanidæ venient: (mitte hanc de pectore curam)
Sed non et veniffe volent. bella, horrida bella,
Et Tybrim multo spumantem fanguine cerno.
Non Simois tibi, nec Xanthus, nec Dorica castra
Defuerint: alius Latio jam partus Achilles,
90 Natus et ipfe Dea. nec Teucris addita Juno
Ufquam aberit: quum tu fupplex in rebus egenis,
Quas gentes Italum, aut quas non oraveris urbes?
Caufa mali tanti conjux iterum hofpita Teucris;
Externique iterum thalami.

95 Tu ne cede malis; fed contra audentior ito,
Quam tua te fortuna sinet. via prima falutis,
Quod minime reris, Graia pandetur ab urbe.
Talibus ex adyto dictis Cumæa Sibylla

Horrendas canit ambages, antroque remugit, 100 Obfcuris vera involvens. ea fræna furenti

Concutit, et stimulos fub pectore vertit Apollo.
Ut primum ceffit furor, et rabida ora quierunt;
Incipit Aeneas heros: Non ulla laborum,
O Virgo, nova mi facies inopinave surgit:
105 Omnia præcepi, atque animo mecum ante peregi.
Unum oro: quando hic inferni janua Regis
Dicitur, et tenebrofa palus Acheronte refuso;
Ire ad confpectum cari Genitoris et ora

Contingat: doceas iter, et facra oftia pandas.
110 Illum ego per flammas et mille fequentia tela
Eripui his humeris, medioque ex hofte recepi:
Ille meum comitatus iter, maria omnia mecum,
Atque omnes pelagique minas, cœlique ferebat

[blocks in formation]

Invalidus, vires ultra fortemque fenectæ.

115 Quin, ut te fupplex peterem, et tua limina adirem,
Idem orans mandata dabat. Natique Patrisque,
Alma, precor miferere: potes namque omnia; nec te
Nequicquam lucis Hecate præfecit Avernis.
Si potuit Manes arceffere conjugis Orpheus,
120 Threicia fretus cithara fidibusque canoris:
Si fratrem Pollux alterna morte redemit,

Itque reditque viam toties. quid Thesea, magnum
Quid memorem Alciden? et mi genus ab Jove fummo.
Talibus orabat dictis, arafque tenebat.

125 Tum fic orfa loqui Vates: Sate fanguine Divum
Tros Anchifiade; facilis defcenfus Averni:

Noctes atque dies patet atri janua Ditis:

Sed revocare gradum, superasque evadere ad auras, Hoc opus, hic labor eft. pauci, quos æquus amavit 130 Juppiter, aut ardens evexit ad æthera virtus,

Dis geniti, potuere. tenent media omnia filvæ,
Cocytufque finu labens circumfluit atro.
Quod fi tantus amor menti, si tanta cupido est,
Bis Stygios innare lacus, bis nigra videre
135 Tartara; et infano juvat indulgere labori;
Accipe, quæ peragenda prius. latet arbore opaca
Aureus et foliis et lento vimine ramus,

Junoni infernæ dictus facer: hunc tegit omnis Lucus, et obfcuris claudunt convallibus umbræ. 140 Sed non ante datur telluris operta fubire,

Auricomos quam quis decerpferit arborc fœtus.
Hoc fibi pulchra fuum ferri Proferpina munus
Inftituit, primo avulfo non deficit alter
Aureus; et fimili frondefcit virga metallo.

145 Ergo

145 Ergo alte vestiga oculis, et rite repertum

Carpe manu: namque ipfe volens facilifque fequetur, Si te fata vocant: aliter, non viribus ullis Vincere, nec duro poteris convellere ferro. Præterea jacet exanimum tibi corpus amici, 150 Heu nefcis! totamque inceftat funere claffem; Dum confulta petis, noftroque in limine pendes. Sedibus hunc refer ante fuis, et conde fepulcro. Duc nigras pecudes: ea prima piacula funto. Sic demum lucos Stygios, regna invia vivis, 155 Afpicies. dixit, preffoque obmutuit ore. Aeneas moefto defixus lumina vultu Ingreditur, linquens antrum; cæcofque volutat Eventus animo fecum: cui fidus Achates It comes, et paribus curis vestigia figit. 160 Multa inter sese vario fermone serebant;

(dum

Quem focium exanimum Vates, quod corpus humanDiceret. atque illi Misenum in litore ficco, Ut venere, vident indigna morte peremtum; Misenum Acoliden: quo non præftantior alter 165 Aere ciere viros, Martemque accendere cantu. Hectoris hic magni fuerat comes; Hectora circum Et lituo pugnas infignis obibat, et hasta. Poftquam illum victor vita spoliavit Achilles, Dardanio Aeneæ fefe fortiffimus heros

170 Addiderat focium; non inferiora fecutus.

Sed tum, forte cava dum personat æquora concha,
Demens et cantu vocat in certamina Divos;
Aemulus exceptum Triton (fi credere dignum eft)
Inter faxa virum fpumofa immerserat unda.
175 Ergo omnes magno circum clamore fremebant,

Præcipue

Præcipue pius Aeneas: tum jussa Sibyllæ,

Haud mora, feftinant flentes, aramque fepulcri
Congerere arboribus, cœloque educere certant.
Itur in antiquam filvam, ftabula alta ferarum:
180 Procumbunt piceæ: fonat icta fecuribus ilex:
Fraxineæque trabes, cuneis et fissile robur
Scinditur: advolvunt ingentes montibus ornos.
Nec non Aeneas opera inter talia primus
Hortatur focios, paribufque accingitur armis
185 Atque hæc ipfe fuo tristi cum corde volutat,
Afpectans filvam immenfam, et fic ore precatur:

Si nunc fe nobis ille aureus arbore ramus
Oftendat nemore in tanto: quando omnia vere
Heu nimium de te Vates, Misene, locuta eft.
190 Vix ea fatus erat, geminæ quum forte columbæ
Ipsa sub ora viri cœlo venere volantes,

Et viridi federe folo. tum maximus heros
Maternas agnofcit aves, lætufque precatur:
Efte duces, o, fi qua via eft, curfumque per auras
195 Dirigite in lucos; ubi pinguem dives opacat

Ramus humum. tuque, o dubiis ne defice rebus,
Diva parens. fic effatus, vestigia pressit;

Obfervans quæ figna ferant, quo tendere pergant.
Pafcentes illæ tantum prodire volando,
200 Quantum acie poffent oculi fervare sequentum.
Inde, ubi venere ad fauces grave olentis Averni,
Tollunt fe celeres; liquidumque per aera lapsæ,
Sedibus optatis geminæ fuper arbore fidunt,
Discolor unde auri per ramos aura refulfit.
205 Quale folet filvis brumali frigore vifcum
Fronde virere nova, quod non fua seminat arbos,

Et

Et croceo fœtu teretes circundare truncos;
Talis erat fpecies auri frondentis, opaca
Ilice: fic leni crepitabat bractea vento.
210 Corripit extemplo Aeneas, avidusque refringit
Cunctantem, et vatis portat fub tecta Sibyllæ.
Nec minus interea Misenum in litore Teucri
Flebant, et cineri ingrato fuprema ferebant.
Principio pinguem tædis et robore secto
215 Ingentem ftruxere pyram: cui frondibus atris
Intexunt latera, et ferales ante cupreffos

Constituunt, decorantque fuper fulgentibus armis.
Pars calidos latices, et ahena undantia flammis
Expediunt; corpufque lavant frigentis, et ungunt.
220 Fit gemitus: tum membra toro defleta reponunt,
Purpureafque fuper veftes, velamina nota,
Conjiciunt. pars ingenti fubiere pheretro,
Triste minifterium; et fubjectam more parentum
Averfi tenuere facem. congefta cremantur
225 Thurea dona, dapes, fufo crateres olivo.

Postquam collapsi cineres, et flamma quievit;
Relliquias vino et bibulam lavere favillam:
Offaque lecta cado texit Chorinæus aheno.
Idem ter focios pura circumtulit unda,
230 Spargens rore levi, et ramo felicis olivæ :
Luftravitque viros, dixitque novissima verba.
At pius Aeneas ingenti mole fepulcrum
Imponit, fuaque arma viro, remumque, tubamque,
Monte fub aerio; qui nunc Misenus ab illo
235 Dicitur, æternumque tenet per fecula nomen.
His actis, propere exfequitur præcepta Sibyllæ.
Spelunca alta fuit, vaftoque immanis hiatu,

[blocks in formation]
« PreviousContinue »