Page images
PDF
EPUB

Decidit exanimis, vitamque reliquit in astris
Aetheriis, fixamque refert delapsa sagittam.

Amissa solus palma superabat Aceftes:
520 Qui tamen aerias telum contendit in auras;

Ostentans artemque pater, arcumque fonantem.
Hic oculis subito objicitur, magnoque futurum
Augurio monstrum: docuit post exitus ingens,

Seraque terrifici cecinerunt omina vates. 525 Namque volans liquidis in nubibus arsit arundo,

Signavitque viam flammis, tenuesque recessit
Consumta in ventos: cælo ceu fæpe refixa
Transcurrunt, crinemque volantia sidera ducunt.

Attonitis hæsere animis, Superofque precati 530 Trinacrii Teucrique viri, nec maximus omen

Abnuit Aeneas; sed lætum amplexus Acesten
Muneribus cumulat magnis, ac talia fatur:
Sume, pater: nam te voluit Rex magnus Olympi

Talibus auspiciis exsortem ducere honorem. 535 Ipfius Anchisæ longævi hoc munus habebis,

Cratera impressum fignis: quem Thracius olim
Anchisæ genitori in magno munere Cisseus
Ferre fui dederat monumentum et pignus amoris.

Sic fatus, cingit viridanti tempora lauro; 540 Et primum ante omnes victorem appellat Acesten.

Nec bonus Eurytion prælato invidit honori;
Quamvis folus avem coelo dejecit ab alto.
Proximus ingreditur donis, qui vincula rupit:

Extremus, volucri qui fixit arundine malum. 545 At pater Aeneas nondum certamine misso,

Custodem ad sese comitemque impubis Iuli
Epytiden vocat, et fidam fic fatur ad aurem;

Vade age, et Ascanio, si jam puerile paratum

Agmen habet secum, cursusque instruxit equorum; 550 Ducat avo turmas, et sese ostendat in armis,

Dic, ait. ipse omnem longo decedere circo
Infusum populum, et campos jubet esse patentes.
Incedunt pueri, pariterque ante ora parentum

Frænatis lucent in equis: quos omnis euntes 555 Trinacriæ mirata fremit Troiæque juventus.

Omnibus in morem tonsa coma pressa corona.
Cornea bina ferunt præfixa haftilia ferro:
Pars leves humero pharetras. it pectore summo

Flexilis obtorti per collum circulus auri.
560 Tres equitum numero turmæ, ternique vagantur

Ductores: pueri bis seni quemque fecuti,
Agmine partito fulgent, paribusque magistris.
Una acies juvenum, ducit quam parvus ovantem

Nomen avi referens Priamus; tua clara, Polite, 565 Progenies, auctura Italos : quem Thracius albis

Portat equus bicolor maculis; vestigia primi
Alba pedis, frontemque ostentans arduus albam.
Alter Atys, genus unde Atti duxere Latini :

Parvus Atys, pueroque puer dilectus Iulo.
570 Extremus, formaque ante omnes pulcher Iulus

Sidonio est invectus equo: quem candida Dido
Esse sui dederat monumentum et pignus amoris.
Cætera Trinacriis pubes senioris Acestæ

Fertur equis.
575 Excipiunt plausu pavidos, gaudentque tuentes

Dardanidæ; veterumque agnoscunt ora parentum.
Postquam omnem læti consellum, oculosque suorum
Luftravere in equis; fignum clamore paratis

Epytides

Epytides longe dedit, infonuitque flagello. 580 Olli discurrere pares, atque agmina terni

Diductis folvere choris : rursusque vocati
Convertere vias, infestaque tela tulere.
Inde alios ineunt cursus, aliosque recursus

Adversis fpatiis : alternosque orbibus orbes
535 Impediunt, pugnæque cient simulacra sub armis.

Et nunc terga fugæ nudant; nunc fpicula vertunt
Infenfi: facta pariter nunc pace feruntur.
Ut quondam Creta fertur Labyrinthus in alta ·

Parietibus textum cæcis iter, ancipitemque 590 Mille viis habuisse dolum, qua figna sequendi

Falleret indeprensus et irremeabilis error:
Haud aliter Teucrum nati vestigia cursu
Impediunt, texuntque fugas, et prælia ludo;

Delphinum fimiles, qui per maria humida nando 595 Carpathium Libycumque secant, luduntque per undas.

Hunc morem cursus, atque hæc certamina, primus
Ascanius, longam muris quum cingeret Albam,
Rettulit; et priscos docuit celebrare Latinos,

Quo puer ipse modo, fecum quo Troia pubes: 600 Albani docuere suos: hinc maxima porro

Accepit Roma, et patrium servavit honorem:
Trojaque nunc, pueri, Trojanum dicitur agmen.

Hac celebrata tenus sancto certamina Patri. Hic primum Fortuna fidem mutata novavit. 605 Dum variis tumulo referunt solennia ludis,

Irim de coelo misit Saturnia Juno
Iliacam ad classem, ventofque aspirat eunti,
Multa movens, necdum antiquum exsaturata dolorem.
Illa viam celcrans per mille coloribus arcum,

610 Nulli

[ocr errors]

610 Nulli visa, cito decurrit tramite Virgo.

Confpicit ingentem concursum: et litora lustrat,
Desertosque videt portus, classemque relictam.
At procul in fola secretæ Troades acta

Amissum Anchisen flebant; cunctæque profundum 615 Pontum aspectabant flentes: Heu, tot vada feslis,

Et tantum fuperesse maris ! vox omnibus una.
Urbem orant: tædet pelagi perferre laborem.
Ergo inter medias sese, haud ignara nocendi,

Conjicit; et faciemque Deæ veftemque reponit. 620 Fit Beroe, Ismarii conjux longæva Dorycli;

Cui genus, et quondam nomen, natique fuissent.
Ac sic Dardanidum mediam se matribus infert:
O miseræ, quas non manus, inquit, Achaicà bello

Traxerit ad lethum patriæ fub monibus! O gens 625 Infelix! cui te exitio fortuna reservat?

Septima post Trojæ excidium jam vertitur æstas;
Quum freta, quum terras omnes, tot inhofpita saxa,
Sideraque emensæ ferimur: dum per mare magnum

Italiam fequimur fugientem, et volvimur undis.
630 Hic Erycis fines fraterni, atque hofpes Aceftes :

Quid prohibet muros jacere, et dare civibus urbem?
O patria, et rapti nequicquam ex hofte Penates!
Nullane jam Trojæ dicentur monia ? nusquam

Hectoreos amnes, Xanthum, et Simoenta videbo?
635 Quin agite, et mecum infaustas exurite puppes.

Nam mihi Cassandræ per fomnum vatis imago
Ardentes dare visa faces : Hic quærite Trojam:
Hic domus est, inquit, vobis, nunc tempus agi res.

Nec tantis, mora prodigiis. en quatuor aræ
640 Neptuno. Deus ipse faces animumque ministrat.

FE

Hæc

Hæc memorans, prima infensum vi corripit ignem:
Sublataque procul dextra connixa coruscat,
Et jacit. arrectæ mentes, stupefactaque corda

Iliadum. hic una e multis, quæ maxima natu, 645 Pyrgo, tot Priami natorum regia nutrix :

Non Beroe vobis, non hæc Rhæteia, matres,
Est Dorycli conjux : divini signa decoris,
Ardentesque notate oculos: qui fpiritus illi,

Qui vultus, vocisve fonus, vel gressus eunti! 650 Ipfa egomet dudum Beroen digressa reliqui

Aegram, indignantem, tali quod fola careret
Munere, nec meritos Anchifæ inferret honores.
Hæc effata.

At matres, primo ancipites, oculisque malignis 655 Ambiguæ, spectare rates, miserum inter amorem

Præsentis terræ, fatisque vocantia regna:
Quum Dea se paribus per cælum fuftulit alis,
Ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum.

Tum vero attonitæ monstris, actæque furore,
660 Conclamant, rapiuntque focis penetralibus ignem :

Pars fpoliant aras, frondem ac virgulta facesque
Conjiciunt: furit immissis Vulcanus habenis
Transtra per, et remos, et pictas abiete puppes.

Nuntius Anchisæ ad tumulum, cuneosque theatri, 665 Incensas perfert naves Eumelus : et ipsi

Refpiciunt atram in nimbo volitare favillam.
Primus et Ascanius, cursus ut lætus equestres
Ducebat; fic acer equo turbata petivit

Castra: nec exanimes possunt retinere magistri. 670 Quis furor iste novus ? quo nunc, quo tenditis, inquit, Heu miseræ cives? non hostem, inimicaque caftra

Argivum;

« PreviousContinue »