Page images
PDF
EPUB

Post ubi confecti cursus, et dona peregit:
Nunc si cui virtus, animusque in pectore præsens;

Adfit, et evinctis attollat brachia palmis.
365 Sic ait, et geminum pugnæ proponit honorem:

Victori velatum auro vittisque juvencum;
Ensem, atque insignem galeam, folatia victo.
Nec mora: continuo vastis cum viribus effert

Ora Dares, magnoque virum se murmure tollit: 370 Solus qui Paridem solitus contendere contra :

Idemque ad tumulum, quo maximus occubat Hector,
Victorem Buten immani corpore, qui se
Bebrycia veniens Amyci de gente ferebat,

Perculit, et fulva moribundum extendit arena.
375 Talis prima Dares caput altum in prælia tollit,

Oftenditque humeros latos, alternaque jactat
Brachia protendens, et verberat ictibus auras.
Quæritur huic alius : 'nec quisquam ex agmine tanto

Audet adire virum, manibusque inducere cæstus.
380 Ergo alacris, cunctosque putans excedere palma,

Aeneæ stetit ante pedes : nec plura moratus,
Tum læva taurum cornu tenet, atque ita fatur:
Nate Dea, fi nemo audet se credere pugnæ,

Quæ finis standi ? quo me decet usque teneri ?
385 Ducere dona jube. cuncti fimul ore fremebant

Dardanidæ, reddique viro promissa jubebant.
Hic gravis Entellum diétis castigat Acestes,
Proximus ut viridante toro confederat herbæ:

Entelle, heroum quondam fortissime frustra,
390 Tantane tam patiens nullo certamine tolli

Dona fines ? ubi nunc nobis Deus ille, magister
Nequicquam memoratus Eryx ? ubi fama per omnem

Trinacriam,

E e

Trinacriam, et spolia illa tuis pendentia tectis ?

Ille fub hæc: Non laudis amor, nec gloria cessit 395 Pulsa metu: sed enim gelidus tardante senecta

Sanguis hebet, frigentque effoetæ in corpore vires.
Si mihi, quæ quondam fuerat, quaque improbus iste
Exsultat fidens, fi nunc foret illa juventa;

Haud equidem pretio inductus pulchroque juvenco 400 Venissem: nec dona moror. fic deinde locutus,

In medium geminos immani pondere cæsus
Projecit: quibus acer Eryx in prælia suetus
Ferre manum, duroque intendere brachia tergo.

Obftupuere animi. tantorum ingentia septem 405 Terga boum plumbo insuto ferroque rigebant.

Ante omnes stupet ipse Dares, longeque recusat:
Magnanimufque Anchisiades, et pondus, et ipfa
Huc illuc vinclorum immensa volumina versat.

Tum senior' tales referebat pectore voces : 410 Quid, fi quis cæstus ipfius et Herculis arma

Vidisset, tristemque hoc ipso in litore pugnam ?
Hæc germanus Eryx quondam tuus arma gerebat.
Sanguine cernis adhuc sparsoque infecta cerebro.

His magnum Alciden contra stetit: his ego fuetus; 415 Dum melior vires sanguis dabat, æmula necdum

Temporibus geminis canebat sparsa senectus.
Sed, fi noftra Dares hæc Troius arma recusat,
Idque pio fedet Aeneæ, probat auctor Acestes;

Aequemus pugnas: Erycis tibi terga remitto; 420 Solve metus: et tu Trojanos exue cæstus.

Hæc fatus, duplicem ex humeris rejecit amictum:
Et magnos membrorum artus, magna osla, lacertosque
Exuit, atque ingens media consistit arena.

Tum

1

[ocr errors]

Tum fatus Anchisa cæstus pater extulit æquos, 425 Et paribus palmas amborum innexuit armis.

Constitit in digitos extemplo arrectus uterque,
Brachiaque ad fuperas interritus extulit auras.
Abduxere retro longe capita ardua ab ictu:

Immiscentque manus manibus, pugnamque lacessunt. 430 Ille, pedum melior motu, fretusque juventa :

Hic, membris, et mole valens: sed tarda trementi
Genua labant: vastos quatit æger anhelitus artus.
Multa viri nequicquam inter fe vulnera jactant,

Multa cavo lateri ingeminant, et pectore vastos 435 Dant fonitus : erratque aures et tempora circum

Crebra manus: duro crepitant sub vulnere malæ.
Stat gravis Entellus, nisuque immotus eodem,
Corpore tela modo atque oculis vigilantibus exit.

Ille, velut celsam oppugnat qui molibus urbem,
440 Aut montana sedet circum castella sub armis;

Nunc hos, nunc illos aditus, omnemque pererrat
Arte locum; et variis assultibus irritus urget.
Oftendit dextram insurgens Entellus, et alte

Extulit : ille ictum venientem a vertice velox
445 Prævidit, celerique elapsus corpore cessit.

Entellus vires in ventum effudit: et ultro
Ipse gravis, graviterque ad terram pondere vasto
Concidit: ut quondam cava concidit aut Erymantho,

Aut Ida in magna radicibus eruta pinus.
450 Confurgunt ftudiis Teucri et Trinacria pubes:

It clamor coelo: primusque accurrit Acestes,
Aequævumque ab humo miserans attollit amicum.
At non tardatus casu, neque territus heros,
Acrior ad pugnam redit, ac vim suscitat ira.

Еe 2

455 Tum

455 Tum pudor incendit vires, et conscia virtus:

Præcipitemque Daren ardens agit æquore toto;
Nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra.
Nec mora, nec requies. quam multa grandine nimbi

Culminibus crepitant; fic densis ictibus heros 460 Creber utraque manu pulsat versatque Dareta.

Tum pater Aeneas procedere longius iras,
Et fævire animis Entellum haud passus acerbis:
Sed finem impofuit pugnæ; fessumque Dareta

Eripuit, mulcens dictis, ac talia fatur:
465 Infelix! quæ tanta animum dementia cepit ?

Non vires alias, conversaque numina sentis ?
Cede Deo. Dixitque, et prælia voce diremit.
Ast illum fidi æquales, genua ægra trahentem,

, Jactantemque utroque caput, crassumque cruorem 470 Ore ejectantem, mistosque in fanguine dentes,

Ducunt ad naves: galeamque ensemque vocati
Accipiunt: palmam Entello, taurumque relinquunt.
Hic victor fuperans animis, tauroque superbus,
Nate Dea, vofque hæc, inquit, cognoscite Teucri;

quæ fuerint juvenili in corpore vires,
Et
qua

servetis revocatum a morte Dareta. Dixit: et adversi contra stetit ora juvenci, Qui donum altabat pugnæ: durosque reducta

Libravit dextra media inter cornua cæstus 480 Arduus, effractoque illisit in osla cerebro.

Sternitur, exanimisque tremens procumbit humi bos.
Ille super, tales effudit pectore voces:
Hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis

Persolvo: hic victor cæstus artemque repono. 435 Protinus Aeneas celeri certare fagitta

Invitat,

475 Et mihi

[ocr errors]

Invitat, qui forte velint; et præmia ponit:
Ingentique manu malum de nave Seresti
Erigit; et volucrem trajecto in fune columbam,

Quo tendant ferrum, malo suspendit ab alto. 490 Convenere viri: dejectamque ærea fortem

Accepit galea: et primus clamore secundo
Hyrtacidæ ante omnes exit locus Hippocoontis:
Quem modo navali Mnestheus certamine victor

Consequitur, viridi Mnestheus evinctus oliva. 495 Tertius Eurytion, tuus, О clarissime, frater,

Pandare: qui quondam jussus confundere fædus,
In medios telum torsisti primus Achivos.
Extremus, galeaque ima fubfedit Acestes;

Ausus et ipse manu juvenum tentare laborem. 500 Tum validis flexos incurvant viribus arcus

Pro se quisque viri, et depromunt tela pharetris.
Primaque per cælum, nervo stridente, sagitta
Hyrtacidæ juvenis volucres diverberat auras:

Et venit, adversique infigitur arbore mali. 505 Intremuit malus, timuitque exterrita pennis

Ales, et ingenti sonuerunt omnia plausu.
Post acer Mnestheus adducto constitit arcu,
Alta petens: pariterque oculos telumque tetendit.

Aft ipfam miserandus avem contingere ferro 510 Non valuit: nodos et vincula linea rupit,

Queis innexa pedem malo pendebat ab alto.
Illa Notos atque atra volans in nubila fugit.
Tum rapidus jamdudum arcu contenta parato

Tela tenens, fratrem Eurytion in vota vocavit: 515 Jam vacuo lætam cælo speculatus, et alis Plaudentem nigra figit sub nube columbam.

Decidit

E e 3

« PreviousContinue »