Page images
PDF
EPUB

Consurgunt nautæ, et magno clamore morantur:
Ferratafque fudes, et acuta cuspide contos

Expediunt, fractosque legunt in gurgite remos. 210 At lætus Mnestheus, successuque acrior ipso,

Agmine remorum celeri, ventisque vocatis,
Prona petit maria, et pelago decurrit aperto.
Qualis fpelunca subito commota columba,

Cui domus, et dulces latebroso in pumice nidi,
215 Fertur in arva volans; plausumque exterrita pennis

Dat tecto ingentem: mox aere lapfa quieto
Radit iter liquidum, celeres neque commovet alas :
Sic Mnestheus, fic ipsa fuga fecat ultima Pristis

Aequora: fic illam fert impetus ipfe volantem. 220 Et primum in scopulo luctantem deferit alto

Sergestum, brevibusque vadis, frustraque vocantem
Auxilia, et fractis discentem currere remis.
Inde Gyan, ipfamque ingenti mole Chimæram

Confequitur, cedit, quoniam fpoliata magistro eft. 225 Solus jamque ipfo fuperest in fine Cloanthus :

Quem petit, et fummis annixus viribus urget.
Tum vero ingeminat clamor, cunctique sequentem
Instigant studiis : resonatque fragoribus æther.

Hi proprium decus, et partum indignantur honorem, 230 Ni teneant: vitamque volunt pro

laude pacisci.
Hos fuccessus alit: poffunt, quia posse videntur.
Et fors æquatis cepissent præmia roftris;
Ni, palmás ponto tendens utrasque, Cloanthus

Fudissetque preces, Divofque in vota vocasset:
235 Di, quibus imperium eft pelagi, quorum æquora curro,

Vobis lætus ego hoc candentem in litore taurum
Constituam ante aras, voti reus; extaque falsos

Porriciam

[ocr errors]

Porriciam in fluctus, et vina liquentia fundam.

Dixit: eumque imis fub fluctibus audiit omnis 240 Nereidum Phorcique chorus, Panopeaque virgo;

Et pater ipse manu magna Portunus euntem
Impulit. illa Noto citius volucrique fagitta
Ad terram fugit, et portu se condidit alto.

Tum fatus Anchisa, cunctis ex more vocatis, 245 Victorem magna præconis voce Cloanthum

Declarat, viridique advelat tempora lauro :
Muneraque in naves, ternos optare juvencos,
Vinaque, et argenti magnum dat ferre talentum.

Ipfis præcipuos ductoribus addit honores :
250 Victori chlamydem auratam, quam plurima circum

Purpura Mæandro duplici Melibæa cucurrit:
Intextusque puer frondosa regius Ida
Veloces jaculo cervos cursuque fatigat;

Acer, anhelanti similis: quem præpes ab Ida 255 Sublimem pedibus rapuit Jovis armiger uncis.

Longævi palmas nequicquam ad fidera tendunt
Custodes: fævitque canum latratus in auras.
At qui deinde locum tenuit virtute secundum,

Levibus huic hamis consertam auroque trilicem 260 Loricam, quam Demoleo detraxerat ipse

Victor apud rapidum Simoenta sub Ilio alto,
Donat habere viro, decus et tutamen in armis.
Vix illam famuli Phegeus Sagarisque ferebant

Multiplicem, connixi humeris: indutus at olim 265 Demoleus, cursu palantes Troas agebat.

Tertia dona facit geminos ex ære lebetas,
Cymbiaque argento perfecta, atque aspera fignis.
Jamque adco donati omnes, opibusque fuperbi,

Puniceis

D d 3

Puniceis ibant evincti tempora tæniis :
270 Quum fævo e scopulo multa vix arte revulsus,

Amislis remis, atque ordine debilis uno,
Irrisam fine honore ratem Sergestus agebat.
Qualis fæpe viæ deprensus in aggere serpens,

Aerea quem obliquum rota transiit, aut gravis ictu 275 Seminecem liquit faxo lacerumque viator;

Nequicquam longos fugiens dat corpore tortus :
Parte ferox, ardensque oculis, et sibila colla .
Arduus attollens; pars vulnere clauda retentat

Nexantem nodos, seque in sua membra plicantem. 280 Tali remigio navis se tarda movebat:

Vela facit tamen, et plenis subit oftia velis.
Sergestum Aeneas promisso munere donat,
Servatam ob navem lætus, sociosque reductos.

Olli serva datur, operum haud ignara Minervæ, 285 Cressa genus, Pholoe, geminique fub ubere nati.

Hoc pius Aeneas misso certamine, tendit Gramineum in campum, quem collibus undique curvis Cingebant filvæ: mediaque in valle theatri

Circus erat, quo fe multis cum millibus heros 290 Consessu medium tulit, exstructoque resedit.

Hic, qui forte velint rapido contendere cursu,
Invitat pretiis animos, et præmia ponit.
Undique conveniunt Teucri, mistique Sicani :

Nisus et Euryalus, primi.
295 Euryalus forma insignis viridique juventa;

Nisus, amore pio pueri: quos deinde fecutus
Regius egregia Priami de ftirpe Di es.
Hunc Salius, fimul et Patron : quorum alter Acarnan;
Alter ab Arcadia, Tegeææ fanguine gentis.

300 Tum

300 Tum duo Trinacrii juvenes, Elymus, Panopesque,

Affueti filvis, comites senioris Acestæ.
Multi præterea, quos fama obscura recondit.
Aeneas quibus in mediis fic deinde locutus :

Accipite hæc animis lætasque advertite mentes: 305 Nemo ex hoc numero mihi non donatus abibit.

Gnosia bina dabo levato lucida ferro
Spicula, cælatamque argento ferre bipennem.
Omnibus hic erit unus honos. tres præmia primi

Accipient, flavaque caput nectentur oliva.
310 Primus equum phaleris insignem victor habeto.

Alter Amazoniam pharetram, plenamque sagittis
Threiciis; lato quam circum amplectitur auro
Balteus, et tereti subnectit fibula gemma.

Tertius Argolica hac galea contentus abito.
315 Hæc ubi dicta : locum capiunt, signoque repente

Corripiunt fpatia audito, limenque relinquunt
Effusi, nimbo similes: fimul ultima signant.
Primus abit, longeque ante omnia corpora Nisus

Emicat, et ventis et fulminis ocior alis.
320 Proximus huic, longo fed proximus intervallo,

Infequitur Salius : fpatio post deinde relicto
Tertius Euryalus.
Euryalumque Elymus sequitur: quo deinde sub ipso

Ecce volat, calcemque terit jam calce Diores,
325 Incumbens humero: fpatia et fi plura supersint;

Transeat elapsus prior, ambiguumve relinquat.
Jamque fere fpatio extremo, fessique sub ipsum
Finem adventabant; levi quum fanguine Nisus

Labitur infelix: cæsis ut forte juvencis
330 Fulus humum viridesque super madefecerat herbas.

Hic juvenis jam victor ovans vestigia presso
Haud tenuit titubata folo: fed pronus in ipso
Concidit immundoque fimo, sacroque cruore.

Non tamen Euryali, non ille oblitus amorum: 335 Nam sese oppofuit Salio per lubrica furgens:

Ille autem spissa jacuit revolutus arena.
Emicat Euryalus, et munere victor amici,
Prima tenet, plausuque volat fremituque secundo.

Post Elymus subit, et nunc tertia palma Diores. 340 Hic totum caveæ confessum ingentis, et ora

Prima patrum magnis Salius clamoribus implet;
Ereptumque dolo reddi fibi pofcit honorem.
Tutatur favor Euryalum, lacrymæque decoræ,
Gratior et pulchro veniens in corpore

virtus. 345 Adjuvat, et magna proclamat voce Diores :

Qui fubiit palmæ; frustraque ad præmia venit
Ultima, fi primi Salio redduntur honores.
Tum pater Aeneas, Vestra, inquit, munera vobis

Certa manent pueri; et palmam movet ordine nemo: 350 Me liceat cafum miserari insontis amici.

Sic fatus, tergum Gætuli immane leonis
Dat Salio, villis onerofum, atque unguibus aureis.
Hic Nisus: Si tanta, inquit, sunt præmia victis,

Et te lapsorum miseret; quæ munera Niso
355 Digna dabis ? primam merui qui laude coronam;

Ni me, quæ Salium, Fortuna inimica tulisset.
Et fimul his dictis faciem ostentabat, et udo
Turpia membra fimo. Risit pater optimus olli,

Et clypeum efferri jussit, Didymaonis artes,
360 Neptuni facro Danais de poste refixum.
Hoc juvenem egregium præstanti munere donat.

Post

[ocr errors]
« PreviousContinue »