Page images
PDF
EPUB

Argolicove mari deprensus, et urbe Mycenæ ;
Annua vota tamen, solennesque ordine pompas

Exsequerer: strueremque suis altaria donis. 55 Nunc ultro ad cineres ipfius et offa parentis,

Haud equidem fine mente, reor, sine numine Divum,
Adsumus: et portus delati intramus amicos.
Ergo agite, et cuncti lætum celebremus honorem:

Poscamus ventos, atque hæc me facra quotannis 60 Urbe velit posita templis fibi ferre dicatis.

Bina boum vobis Troja generatus Acestes
Dat numero capita in naves: adhibete Penates
Et patrios epulis, et quos colit hofpes Aceftes.

Præterea, fi nona diem mortalibus almum 65 Aurora extulerit, radiisque retexerit orbem;

Prima citæ Teucris ponam certamina classis.
Quique pedum cursu valet, et qui viribus audax,
Aut jaculo incedit melior, levibusve sagittis,

Seu crudo fidit pugnam committere cæstu; 70 Cuncti adsint, meritæque exspectent præmia palmæ. Ore favete omnes, et cingite tempora ramis.

Sic fatus, velat materna tempora myrto. Hoc Elymus facit, hoc ævi maturus Aceftes, Hoc

puer Ascanius: fequitur quos cætera pubes. 75 Ille e concilio multis cum millibus ibat

Ad tumulum, magna medius comitante caterva.
Hic duo rite mero libans carchesia Baccho,
Fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro,

Purpureofque jacit flores, ac talia fatur:
80 Salve, sancte parens: iterum salvete, recepti

Nequicquam cineres, animæque umbræque paternæ. Non licuit fines Italos, fataliaque arva,

Nec

[ocr errors]

Nec tecum Ausonium, quicunque est, quærere Tybrim.

Dixerat hæc: adytis quum lubricus anguis ab imis 85 Septem ingens gyros, feptena volumina traxit;

Amplexus placide tumulum, lapsusque per aras:
Cæruleæ cui terga notæ, maculosus et auro
Squamam incendebat fulgor: ceu nubibus arcus

Mille trahit varios adverfo Sole colores. go Obstupuit visu Aeneas. ille agmine longo

Tandem inter pateras, et levia pocula serpens,
Libavitque dapes, rursusque innoxius imo
Successit tumulo, et depasta altaria liquit.

Hoc magis inceptos genitori instaurat honores: 95 Incertus, Geniumne loci, famulumne parentis

Esse putet. cædit quinas de more bidentes,
Totque fues, totidem nigrantes terga juvencos:
Vinaque fundebat pateris, animamque vocabat

Anchisæ magni, Manesque Acheronte remissos. 100 Nec non et socii, quæ cuique est copia, læti

Dona ferunt: orerantque aras, mactantque juvencos.
Ordine ahena locant alii, fusique per herbam
Subjiciunt verubus prunas, et viscera torrent.

Exspectata dies aderat, nonamque serena 105 Auroram Phaetontis equi jam luce vehebant:

Famaque finitimos, et clari nomen Acestæ
Excierat. læto complerant litora cætu,
Visuri Aeneadas : pars et certare parati

.
Munera principio ante oculos, circoque locantur
110 In medio: facri tripodes, viridesque coronæ,

Et palmæ, pretium victoribus; armaque, et ostro
Perfusæ vestes, argenti aurique talenta:
Et tuba commissos medio canit aggere ludos.

P.VIRGILII AENEIDOS LIB. V. 208

Prima pares ineunt gravibus certamina remis 115 Quatuor, ex omni delectæ classe, carinæ.

Velocem Mnestheus agit acri remige Pristin,
Mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi,
Ingentemque Gyas ingenti mole Chimæram,

Urbis opus: triplici pubes quam Dardana versu 120 Impellunt; terno confurgunt ordine remi.

Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen,
Centauro invehitur magna: Scyllaque Cloanthus
Cærulea; genus unde tibi, Romane Cluenti.

Est procul in pelago faxum, spumantia contra 125 Litora; quod tumidis fubmersum tunditur olim

Fluctibus, hiberni condunt ubi fidera Cori:
Tranquillo silet, immotaque attollitur unda
Campus, et apricis ftatio gratissima mergis.

Hic viridem Aeneas frondenti ex ilice metam 130 Constituit, signum nautis, pater: unde reverti

Scirent, et longos ubi circumflectere cursus.
Tum loca forte legunt; ipsique in puppibus auro
Ductores longe effulgent ostroque decori.

Cætera populea velatur fronde juventus, 135 Nudatosque humeros oleo perfufa nitescit.

Confidunt tranftris, intentaque brachia remis
Intenti exfpectant fignum: exsultantiaque haurit
Corda

pavor pulsans, laudumque arrecta cupido. Inde, ubi clara dedit fonitum tuba; finibus omnes, 140 Haud mora, profiluere fuis : ferit æthera clamor

Nauticus: adductis fpumant freta versa lacertis.
Infindunt pariter sulcos: totumque dehiscit
Convulsum remis rostrisque tridentibus æquor.
Non tam præcipites bijugo certamine campum

D d

145 Corripuere

145 Corripuere, ruuntque effusi carcere currus:

Nec fic immissis auriga undantia lora
Concussere jugis, pronique in verbera pendent.
Tum plausu, fremituque virum, studiisque faventum

Consonat omne nemus: vocemque inclusa volutant 150 Litora: pulsati colles clamore resultant.

Effugit ante alios, primisque elabitur undis (anthus
Turbam inter fremitumque, Gyas : quem deinde Clo-
Confequitur, mclior remis; fed pondere pinus

Tarda tenet. post hos, æquo discrimine, Pristis 155 Centaurusque locum tendunt superare priorem.

Et nunc Pristis habet; nunc victam præterit ingens
Centaurus: nunc una ambæ junctisque feruntur
Frontibus, et longa sulcant vada salsa carina.

Jamque propinquabant scopulo, metamque tenebant; 160 Quum princeps, medioque Gyas in gurgite victor,

Rectorem navis compellat voce Menoten: 1
Quo tantum mihi dexter abis ? huc dirige cursum:
Litus ama, et lævas stringat, sine, palmula cautes:

Altum alii teneant. dixit: fed cæca Mencetes
165 Saxa timens, proram pelagi detorquet ad undas.

Quo diversus abis ? iterum, Pete faxa, Mencete,
Cum clamore Gyas revocabat: et ecce Cloanthum
Respicit instantem tergo, et propiora tenentem.

Ille inter navemque Gyæ scopulosque fonantes 170 Radit iter lævum interior, subitusque priorem

Præterit; et metis tenet æquora tuta relictis.
Tum vero exarsit juveni dolor ossibus ingens:
Nec lacrymis caruere genæ: segnemque Menoeten,

Oblitus decorisque fui fociumque falutis, 175 In mare præcipitem puppi deturbat ab alta.

P. VIRGILII AENEIDOS LIB. V. 210

Ipse gubernaclo rector fubit, ipse magister :
Hortaturque viros, clavumque ad litora torquet.
At gravis ut fundo vix tandem redditus imo est

Jam senior, madidaque fluens in veste Menætes; 180 Summa petit fcopuli, siccaque in rupe

refedit.
Illum et labentem Teucri, et risere natantem:
Et falsos rident revomentem pectore fluctus.
Hic læta extremis spes est accenfa duobus,

Sergesto, Mnestheique, Gyan superare morantem. 185 Sergestus capit ante locum, scopuloque propinquat:

Nec tota tamen ille prior præeunte carina:
Parte prior; partem rostro premit æmula Pristis.
At media socios incedens nave per ipsos

Hortatur Mnestheus: Nunc, nunc insurgite remis, 190 Hectorei socii, Trojæ quos forte suprema

Delegi comites: nunc illas promite vires,
Nunc animos, quibus in Gætulis Syrtibus usi,
Ionioque mari, Maleæque sequacibus undis.

Non jam prima peto Mnestheus, neque vincere certo: 195 Quanquam o! fed fuperent, quibus hoc, Neptune, de

Extremos pudeat rediisse. hoc vincite, cives, (disti.
Et prohibete nefas. Olli certamine fummo
Procumbunt: vastis tremit ictibus ærea puppis,

Subtrahiturque folum. tum creber anhelitus artus, 200 Aridaque ora quatit: sudor fluit undique rivis.

Attulit ipse viris optatum casus honorem.
Namque furens animi, dum proram ad faxa suburget
Interior, spatioque subit Sergestus iniquo;

Infelix faxis in procurrentibus hæsit.
205 Concussæ cautes, et acuto in murice remi
Obnixi crepuere, illisaque prora pependit.
D d 2

Consurgunt

« PreviousContinue »